(Canticum Isaiae * Isa 40:10-17) 40:10 Ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur: ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo. 40:11 Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit; fœtas ipse portabit. 40:12 Quis mensus est pugillo aquas, et caelos palmo ponderavit? quis appendit tribus digitis molem terrae, et liberavit in pondere montes, et colles in statera? 40:13 Quis adjuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi? 40:14 cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiae, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiae ostendit illi? 40:15 Ecce gentes quasi stilla situlae, et quasi momentum staterae reputatae sunt; ecce insulae quasi pulvis exiguus. 40:16 Et Libanus non sufficiet ad succendendum, et animalia ejus non sufficient ad holocaustum. 40:17 Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei.