24:1 Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: * Deus meus, in te confído, non erubéscam. 24:3 Neque irrídeant me inimíci mei: * étenim univérsi, qui sústinent te, non confundéntur. 24:4 Confundántur omnes iníqua agéntes * supervácue. 24:4 Vias tuas, Dómine, demónstra mihi: * et sémitas tuas édoce me. 24:5 Dírige me in veritáte tua, et doce me: * quia tu es, Deus, salvátor meus, et te sustínui tota die. 24:6 Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine, * et misericordiárum tuárum, quæ a sæculo sunt. 24:7 Delícta juventútis meæ, * et ignorántias meas ne memíneris. 24:7 Secúndum misericórdiam tuam meménto mei tu: * propter bonitátem tuam, Dómine. 24:8 Dulcis et rectus Dóminus: * propter hoc legem dabit delinquéntibus in via. 24:9 Díriget mansuétos in judício: * docébit mites vias suas. 24:10 Univérsæ viæ Dómini, misericórdia et véritas, * requiréntibus testaméntum ejus et testimónia ejus. 24:11 Propter nomen tuum, Dómine, propitiáberis peccáto meo: * multum est enim. 24:12 Quis est homo qui timet Dóminum? * legem státuit ei in via, quam elégit. 24:13 Ánima ejus in bonis demorábitur: * et semen ejus hereditábit terram. 24:14 Firmaméntum est Dóminus timéntibus eum: * et testaméntum ipsíus ut manifestétur illis. 24:15 Óculi mei semper ad Dóminum: * quóniam ipse evéllet de láqueo pedes meos. 24:16 Réspice in me, et miserére mei: * quia únicus et pauper sum ego. 24:17 Tribulatiónes cordis mei multiplicátæ sunt: * de necessitátibus meis érue me. 24:18 Vide humilitátem meam, et labórem meum: * et dimítte univérsa delícta mea. 24:19 Réspice inimícos meos quóniam multiplicáti sunt, * et ódio iníquo odérunt me. 24:20 Custódi ánimam meam, et érue me: * non erubéscam quóniam sperávi in te. 24:21 Innocéntes et recti adhæsérunt mihi: * quia sustínui te. 24:22 Líbera, Deus, Israël, * ex ómnibus tribulatiónibus suis.