S. Ambrosii Episcopi Confessoris et Ecclesiæ Doctoris ~ Duplex
Commemoratio: Feria VI infra Hebdomadam I Adventus

Ad Tertiam    12-7-2018

Incipit
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúja.

Hymnus
Nunc, Sancte, nobis, Spíritus,
Unum Patri cum Fílio,
Dignáre promptus íngeri
Nostro refúsus péctori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor
Confessiónem pérsonent.
Flamméscat igne cáritas,
Accéndat ardor próximos.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
Hymnus
Nunc, Sancte, nobis, Spíritus,
Unum Patri cum Fílio,
Dignáre promptus íngeri
Nostro refúsus péctori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor
Confessiónem pérsonent.
Flamméscat igne cáritas,
Accéndat ardor próximos.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
Psalmi {ex Psalterio secundum diem}
Ant. Éxcita, Dómine,
Psalmus 79(2-8) [1]
79:2 Qui regis Israël, inténde: * qui dedúcis velut ovem Joseph.
79:2 Qui sedes super Chérubim, * manifestáre coram Éphraim, Bénjamin, et Manásse.
79:3 Éxcita poténtiam tuam, et veni, * ut salvos fácias nos.
79:4 Deus, convérte nos: * et osténde fáciem tuam, et salvi érimus.
79:5 Dómine, Deus virtútum, * quoúsque irascéris super oratiónem servi tui?
79:6 Cibábis nos pane lacrimárum: * et potum dabis nobis in lácrimis in mensúra?
79:7 Posuísti nos in contradictiónem vicínis nostris: * et inimíci nostri subsannavérunt nos.
79:8 Deus virtútum, convérte nos: * et osténde fáciem tuam, et salvi érimus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmi {ex Psalterio secundum diem}
Ant. Éxcita, Dómine,
Psalmus 79(2-8) [1]
79:2 Quis pascis Israël, auscúlta, * qui ducis, velut gregem, Joseph.
79:2 Qui sedes super chérubim, affúlge * coram Ephraim et Bénjamin et Manásse.
79:3 Excíta poténtiam tuam, * et veni, ut salvos fácias nos.
79:4 Deus, restítue nos, * et serénum præbe vultum tuum, ut salvi simus.
79:5 Deus exercítuum, quoúsque succensébis, * cum oret pópulus tuus?
79:6 Cibásti eum pane lacrimárum * et potásti eum lácrimis copióse.
79:7 Fecísti nos causam júrgii vicínis nostris, * et inimíci nostri illúdunt nobis.
79:8 Deus exercítuum, restítue nos, * et serénum præbe vultum tuum, ut salvi simus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 79(9-20) [2]
79:9 Víneam de Ægýpto transtulísti: * ejecísti gentes, et plantásti eam.
79:10 Dux itíneris fuísti in conspéctu ejus: * plantásti radíces ejus, et implévit terram.
79:11 Opéruit montes umbra ejus: * et arbústa ejus cedros Dei.
79:12 Exténdit pálmites suos usque ad mare: * et usque ad flumen propágines ejus.
79:13 Ut quid destruxísti macériam ejus: * et vindémiant eam omnes, qui prætergrediúntur viam?
79:14 Exterminávit eam aper de silva: * et singuláris ferus depástus est eam.
79:15 Deus virtútum, convértere: * réspice de cælo, et vide, et vísita víneam istam.
79:16 Et pérfice eam, quam plantávit déxtera tua: * et super fílium hóminis, quem confirmásti tibi.
79:17 Incénsa igni, et suffóssa * ab increpatióne vultus tui períbunt.
79:18 Fiat manus tua super virum déxteræ tuæ: * et super fílium hóminis, quem confirmásti tibi.
79:19 Et non discédimus a te, vivificábis nos: * et nomen tuum invocábimus.
79:20 Dómine, Deus virtútum, convérte nos: * et osténde fáciem tuam, et salvi érimus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 79(9-20) [2]
79:9 Vitem ex Ægýpto abstulísti, * expulísti gentes, et plantásti eam.
79:10 Præparísti ei solum, * et radíces egit et implévit terram.
79:11 Opérti sunt montes umbra ejus, * et ramis ejus cedri Dei.
79:12 Exténdit pálmites suos usque ad mare, * et usque ad flumen propágines suas.
79:13 Quare destruxísti macériam ejus, * ut vindémient eam omnes qui tránseunt per viam,
79:14 Devástet eam aper silvéstris, * et béstiæ agri depascántur eam?
79:15 Deus exercítuum, revértere, * réspice de cælo et vide, et vísita vitem hanc,
79:16 Et prótege eam, quam plantávit déxtera tua, * et súrculum, quem roborásti tibi.
79:17 Qui eam combussérunt igni et concidérunt eam, * péreant comminatióne vultus tui.
79:18 Sit manus tua super virum déxteræ tuæ, * super fílium hóminis, quem roborásti tibi.
79:19 Jam non recedémus a te ultra; * vivos servábis nos, et prædicábimus nomen tuum.
79:20 Dómine, Deus exercítuum, restítue nos, * et serénum præbe vultum tuum, ut salvi simus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 81 [3]
81:1 Deus stetit in synagóga deórum: * in médio autem deos dijúdicat.
81:2 Úsquequo judicátis iniquitátem: * et fácies peccatórum súmitis?
81:3 Judicáte egéno, et pupíllo: * húmilem, et páuperem justificáte.
81:4 Erípite páuperem: * et egénum de manu peccatóris liberáte.
81:5 Nesciérunt, neque intellexérunt, in ténebris ámbulant: * movebúntur ómnia fundaménta terræ.
81:6 Ego dixi: Dii estis, * et fílii Excélsi omnes.
81:7 Vos autem sicut hómines moriémini: * et sicut unus de princípibus cadétis.
81:8 Surge, Deus, júdica terram: * quóniam tu hereditábis in ómnibus géntibus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Éxcita, Dómine, poténtiam tuam, ut salvos fácias nos.
Psalmus 81 [3]
81:1 Deus assúrgit in concílio divíno, * in médio deórum judícium agit.
81:2 Quoúsque judicábitis iníque, * et causæ impiórum favébitis?
81:3 Deféndite oppréssum et pupíllum, * jus réddite húmili et páuperi.
81:4 Liberáte oppréssum et egénum: * de manu impiórum erípite eum.
81:5 Non sápiunt neque intéllegunt, in ténebris ámbulant: * commovéntur ómnia fundaménta terræ.
81:6 Ego dixi: Dii estis, * et fílii Altíssimi omnes.
81:7 Verúmtamen sicut hómines moriémini, * et sicut quivis ex princípibus cadétis.
81:8 Surge, Deus, júdica terram, * quóniam tu jure póssides omnes gentes.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Éxcita, Dómine, poténtiam tuam, ut salvos fácias nos.
Capitulum Responsorium Versus {ex Commune aut Festo}
Sir 44:16-17
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus: et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio.
R. Deo grátias.

R.br. Amávit eum Dóminus, * Et ornávit eum.
R. Amávit eum Dóminus, * Et ornávit eum.
V. Stolam glóriæ índuit eum.
R. Et ornávit eum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Amávit eum Dóminus, * Et ornávit eum.

V. Elégit eum Dóminus sacerdótem sibi.
R. Ad sacrificándum ei hóstiam laudis.

Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, qui pópulo tuo ætérnæ salútis beátum Ambrósium minístrum tribuísti: præsta, quǽsumus; ut, quem Doctórem vitæ habúimus in terris, intercessórem habére mereámur in cælis.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Monastic
Ordo Praedicatorum
Language 2
Latin
Latin-Bea
Deutsch
English
Espanol
Francais
Italiano
Magyar
Polski
Portugues
Polski-Newer
Votive
hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help