S. Ambrosii Episcopi Confessoris et Ecclesiæ Doctoris ~ Duplex
Commemoratio: Feria VI infra Hebdomadam I Adventus

Ad Laudes    12-7-2018

Incipit
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúja.

Psalmi {Laudes:1 Psalmi, antiphonæ ex Psalterio secundum diem}
Ant. Exaltáte * Dóminum Deum nóstrum, et adoráte in monte sancto ejus.
Psalmus 98 [1]
98:1 Dóminus regnávit, irascántur pópuli: * qui sedet super Chérubim, moveátur terra.
98:2 Dóminus in Sion magnus: * et excélsus super omnes pópulos.
98:3 Confiteántur nómini tuo magno: quóniam terríbile, et sanctum est: * et honor regis judícium díligit.
98:4 Tu parásti directiónes: * judícium et justítiam in Jacob tu fecísti.
98:5 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte scabéllum pedum ejus: * quóniam sanctum est.
98:6 Móyses et Aaron in sacerdótibus ejus: * et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen ejus:
98:6 Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos: * in colúmna nubis loquebátur ad eos.
98:7 Custodiébant testimónia ejus, * et præcéptum quod dedit illis.
98:8 Dómine, Deus noster, tu exaudiébas eos: * Deus, tu propítius fuísti eis, et ulcíscens in omnes adinventiónes eórum.
98:9 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte in monte sancto ejus: * quóniam sanctus Dóminus, Deus noster.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exaltáte Dóminum Deum nóstrum, et adoráte in monte sancto ejus.
Psalmi {Laudes:1 Psalmi, antiphonæ ex Psalterio secundum diem}
Ant. Exaltáte * Dóminum Deum nóstrum, et adoráte in monte sancto ejus.
Psalmus 98 [1]
98:1 Dóminus regnat: tremunt pópuli; * sedet super Chérubim: movétur terra.
98:2 Dóminus in Sion magnus * et excélsus super omnes pópulos.
98:3 Célebrent nomen tuum magnum et treméndum: sanctum est illud. * Et regnat potens qui justítiam díligit:
98:4 Tu stabilísti quæ recta sunt, * justítiam et jus tu exérces in Jacob.
98:5 Extóllite Dóminum Deum nostrum, et procúmbite ad scabéllum pedum ejus: * sanctum est illud.
98:6 Móyses et Aaron sunt inter sacerdótes ejus, * et Sámuel inter eos qui invocábant nomen ejus:
98:7 Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos. * In colúmna nubis loquebátur ad eos:
98:8 Audiébant mandáta ejus, * et præcéptum, quod dedit eis.
98:9 Dómine, Deus noster, tu exaudísti eos; * Deus, propítius fuísti eis, sed ultus es injúrias eórum.
98:10 Extóllite Dóminum Deum nostrum, et procúmbite ad montem sanctum ejus: * nam sanctus est Dóminus, Deus noster.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exaltáte Dóminum Deum nóstrum, et adoráte in monte sancto ejus.
Ant. Éripe me * de inimícis meis, Dómine, ad te confúgi.
Psalmus 142 [2]
142:1 Dómine, exáudi oratiónem meam: áuribus pércipe obsecratiónem meam in veritáte tua: * exáudi me in tua justítia.
142:2 Et non intres in judícium cum servo tuo: * quia non justificábitur in conspéctu tuo omnis vivens.
142:3 Quia persecútus est inimícus ánimam meam: * humiliávit in terra vitam meam.
142:4 Collocávit me in obscúris sicut mórtuos sǽculi: * et anxiátus est super me spíritus meus, in me turbátum est cor meum.
142:5 Memor fui diérum antiquórum, meditátus sum in ómnibus opéribus tuis: * in factis mánuum tuárum meditábar.
142:6 Expándi manus meas ad te: * ánima mea sicut terra sine aqua tibi.
142:7 Velóciter exáudi me, Dómine: * defécit spíritus meus.
142:7 Non avértas fáciem tuam a me: * et símilis ero descendéntibus in lacum.
142:8 Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam: * quia in te sperávi.
142:8 Notam fac mihi viam, in qua ámbulem: * quia ad te levávi ánimam meam.
142:9 Éripe me de inimícis meis, Dómine, ad te confúgi: * doce me fácere voluntátem tuam, quia Deus meus es tu.
142:10 Spíritus tuus bonus dedúcet me in terram rectam: * propter nomen tuum, Dómine, vivificábis me, in æquitáte tua.
142:11 Edúces de tribulatióne ánimam meam: * et in misericórdia tua dispérdes inimícos meos.
142:12 Et perdes omnes, qui tríbulant ánimam meam: * quóniam ego servus tuus sum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Éripe me de inimícis meis, Dómine, ad te confúgi.
Ant. Éripe me * de inimícis meis, Dómine, ad te confúgi.
Psalmus 142 [2]
142:1 Dómine, audi oratiónem meam, pércipe obsecratiónem meam pro fidelitáte tua, * exáudi me pro tua justítia.
142:2 Ne vocáveris in judícium servum tuum, * quia nemo vivens justus est coram te.
142:3 Nam inimícus perséquitur ánimam meam: * prostrávit in terram vitam meam,
142:4 Collocávit me in ténebris sicut pridem defúnctos. * et defécit in me spíritus meus; intra me obríguit cor meum.
142:5 Mémini diérum antiquórum, méditor de ómnibus opéribus tuis, * facta mánuum tuárum perpéndo.
142:6 Expándo manus meas ad te; * ánima mea, ut terra árida, te sitit.
142:7 Velóciter exáudi me, Dómine: * nam déficit spíritus meus.
142:8 Noli abscóndere fáciem tuam a me, * ne símilis fiam descendéntibus in fóveam.
142:9 Fac cito percípiam grátiam tuam, * quia in te confído.
142:10 Notum fac mihi, qua via incédam, * quia ad te attóllo ánimam meam,
142:11 Eripe me de inimícis meis, Dómine: in te spero. * Doce me fácere voluntátem tuam, quia tu es Deus meus.
142:12 Spíritus tuus bonus est: ducat me in terra plana. * Propter nomen tuum, Dómine, vivum me serva;
142:12 Pro cleméntia tua educ de angústiis ánimam meam. * Et pro grátia tua déstrue inimícos meos,
142:12 Et perde omnes qui tríbulant ánimam meam: * nam ego sum servus tuus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Éripe me de inimícis meis, Dómine, ad te confúgi.
Ant. Benedixísti, * Dómine, terram tuam: remisísti iniquitátem plebis tuæ.
Psalmus 84 [3]
84:2 Benedixísti, Dómine, terram tuam: * avertísti captivitátem Jacob.
84:3 Remisísti iniquitátem plebis tuæ: * operuísti ómnia peccáta eórum.
84:4 Mitigásti omnem iram tuam: * avertísti ab ira indignatiónis tuæ.
84:5 Convérte nos, Deus, salutáris noster: * et avérte iram tuam a nobis.
84:6 Numquid in ætérnum irascéris nobis? * aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem?
84:7 Deus, tu convérsus vivificábis nos: * et plebs tua lætábitur in te.
84:8 Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam: * et salutáre tuum da nobis.
84:9 Áudiam quid loquátur in me Dóminus Deus: * quóniam loquétur pacem in plebem suam.
84:9 Et super sanctos suos: * et in eos, qui convertúntur ad cor.
84:10 Verúmtamen prope timéntes eum salutáre ipsíus: * ut inhábitet glória in terra nostra.
84:11 Misericórdia, et véritas obviavérunt sibi: * justítia, et pax osculátæ sunt.
84:12 Véritas de terra orta est: * et justítia de cælo prospéxit.
84:13 Étenim Dóminus dabit benignitátem: * et terra nostra dabit fructum suum.
84:14 Justítia ante eum ambulábit: * et ponet in via gressus suos.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Benedixísti, Dómine, terram tuam: remisísti iniquitátem plebis tuæ.
Ant. Benedixísti, * Dómine, terram tuam: remisísti iniquitátem plebis tuæ.
Psalmus 84 [3]
84:1 Propítius fuísti, Dómine, terræ tuæ; * bene vertísti sortem Jacob.
84:2 Dimisísti culpam pópuli tui; * operuísti ómnia peccáta eórum.
84:3 Continuísti omnem iracúndiam tuam, * destitísti a furóre iræ tuæ.
84:4 Restítue nos, Deus Salvátor noster, * et depóne indignatiónem tuam advérsus nos.
84:5 Num in ætérnum irascéris nobis, * aut exténdes iram tuam in omnes generatiónes?
84:6 Nonne tu vitam restítues nobis, * et pópulus tuus lætábitur in te?
84:7 Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam, * et salútem tuam da nobis.
84:8 Audiam, quid loquátur Dóminus Deus: * profécto lóquitur pacem
84:9 Pópulo suo et sanctis suis * et eis qui corde convertúntur ad eum.
84:10 Certe propínqua est salus ejus timéntibus eum, * ut hábitet glória in terra nostra.
84:11 Misericórdia et fidélitas óbviam vénient sibi, * justítia et pax inter se osculabúntur.
84:12 Fidélitas germinábit ex terra, * et justítia de cælo prospíciet.
84:13 Dóminus quoque dabit bonum, * et terra nostra dabit fructum suum.
84:14 Justítia ante eum incédet, * et salus in via gréssuum ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Benedixísti, Dómine, terram tuam: remisísti iniquitátem plebis tuæ.
Ant. In Dómino justificábitur * et laudábitur omne semen Israël.
Canticum Isaiæ [4]
(Canticum Isaiæ * Isa 45:15-30)
45:15 Vere tu es Deus abscónditus, * Deus Israël, Salvátor.
45:16 Confúsi sunt, et erubuérunt omnes: * simul abiérunt in confusiónem fabricatóres errórum.
45:17 Israël salvátus est in Dómino salúte ætérna: * non confundémini, et non erubescétis usque in sǽculum sǽculi.
45:18 Quia hæc dicit Dóminus creans cælos, * ipse Deus formans terram, et fáciens eam, ipse plastes ejus:
45:19 Non in vanum creávit eam, ut habitarétur, formávit eam: * Ego Dóminus, et non est álius.
45:20 Non in abscóndito locútus sum, * in loco terræ tenebróso:
45:21 Non dixi sémini Jacob frustra: Quǽrite me: * ego Dóminus loquens justítiam, annúntians recta.
45:22 Congregámini, et veníte, et accédite simul * qui salváti estis ex géntibus:
45:23 Nesciérunt qui levant lignum sculptúræ suæ, * et rogant deum non salvántem.
45:24 Annuntiáte, et veníte, et consiliámini simul: * Quis audítum fecit hoc ab inítio, ex tunc prædíxit illud?
45:25 Numquid non ego Dóminus, et non est ultra Deus absque me? * Deus justus, et salvans non est præter me.
45:26 Convertímini ad me, et salvi éritis, omnes fines terræ: * quia ego Deus, et non est álius.
45:27 In memetípso jurávi, egrediétur de ore meo justítiæ verbum, * et non revertétur:
45:28 Quia mihi curvábitur omne genu, * et jurábit omnis lingua.
45:29 Ergo in Dómino, dicet, meæ sunt justítiæ et impérium: * ad eum vénient, et confundéntur omnes qui repúgnant ei.
45:30 In Dómino justificábitur, et laudábitur * omne semen Israël.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. In Dómino justificábitur et laudábitur omne semen Israël.
Ant. In Dómino justificábitur * et laudábitur omne semen Israël.
Canticum Isaiæ [4]
(Canticum Isaiæ * Isa 45:15-30)
45:15 Vere tu es Deus abscónditus, * Deus Israël, Salvátor.
45:16 Confúsi sunt et ignomínia affécti * omnes adversárii ejus.
45:16 Abiérunt ignomínia pleni * fabricatóres errórum.
45:17 Israël salvátus est a Dómino salúte ætérna; * non confundémini neque ignomíniam habébitis per ómnia sǽcula.
45:18 Etenim sic dicit Dóminus, creátor cæli, * ipse Deus, qui formávit terram et fecit et stabilívit eam.
45:19 Non, ut vácua sit, creávit eam; ut habitarétur, formávit eam: * «Ego sum Dóminus, et non est álius.
45:20 Non in occúlto locútus sum, * in loco terræ obscúro;
45:21 Non dixi sémini Jacob: “Frustra quǽrite me”; * ego Dóminus, promíttens justa, prænúntias æqua.
45:22 Congregámini et veníte, accédite cuncti, * qui salváti estis ex géntibus.
45:23 Stulti sunt qui portant lignum scúlptile suum, * et súpplicant deo, qui salváre nequit.
45:24 Enuntiáte et proférte verba, consiliámini simul: * quis annuntiávit hoc ab antíquo, pridem prædíxit istud?
45:25 Nonne ego Dóminus? et non est præter me deus; deus justus et salvans non est extra me.
45:26 Convertímini ad me, ut sitis salvi, omnes fines terræ: * nam ego sum Deus et non est álius.
45:27 Per memetípsum juro, véritas exit de ore meo, * irrevocábile verbum:
45:28 Mihi curvábitur omne genu, * jurábit omnis lingua.
45:29 In Dómino tantum, de me dicent, justítia est et poténtia, * ad eum accédent confúsi omnes qui repugnárunt ei.
45:30 In Dómino jus suum obtinébit et gloriábitur * omne semen Israël.»
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. In Dómino justificábitur et laudábitur omne semen Israël.
Ant. Lauda, * Jerúsalem, Dóminum.
Psalmus 147 [5]
147:1 Lauda, Jerúsalem, Dóminum: * lauda Deum tuum, Sion.
147:2 Quóniam confortávit seras portárum tuárum: * benedíxit fíliis tuis in te.
147:3 Qui pósuit fines tuos pacem: * et ádipe fruménti sátiat te.
147:4 Qui emíttit elóquium suum terræ: * velóciter currit sermo ejus.
147:5 Qui dat nivem sicut lanam: * nébulam sicut cínerem spargit.
147:6 Mittit crystállum suam sicut buccéllas: * ante fáciem frígoris ejus quis sustinébit?
147:7 Emíttet verbum suum, et liquefáciet ea: * flabit spíritus ejus, et fluent aquæ.
147:8 Qui annúntiat verbum suum Jacob: * justítias, et judícia sua Israël.
147:9 Non fecit táliter omni natióni: * et judícia sua non manifestávit eis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Lauda, Jerúsalem, Dóminum.
Ant. Lauda, * Jerúsalem, Dóminum.
Psalmus 147 [5]
147:1 Lauda, Jerúsalem, Dóminum, * lauda Deum tuum, Sion,
147:2 Quod firmávit seras portárum tuárum, * benedíxit fíliis tuis in te.
147:3 Compósuit fines tuos in pace, * medúlla trítici sátiat te.
147:4 Emíttit elóquium suum in terram, * velóciter currit verbum ejus.
147:5 Dat nivem sicut lanam, * pruínam sicut cínerem spargit.
147:6 Próicit gláciem suam ut frústula panis; * coram frígore ejus aquæ rigéscunt.
147:7 Emíttit verbum suum et liquéfacit eas; * flare jubet ventum suum et fluunt aquæ.
147:8 Annuntiávit verbum suum Jacob, * statúta et præcépta sua Israël.
147:9 Non fecit ita ulli natióni: * præcépta sua non manifestávit eis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Lauda, Jerúsalem, Dóminum.
Capitulum Hymnus Versus {ex Commune aut Festo}
Sir 44:16-17
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus: et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio.
R. Deo grátias.

Hymnus
Jesu Redémptor ómnium,
Perpes coróna Prǽsulum,
In hac die cleméntius
Indúlgeas precántibus.

Tui sacri qua nóminis
Conféssor almus cláruit:
Hujus celébrat ánnua
Devóta plebs solémnia.

Qui rite mundi gáudia
Hujus cadúca réspuens,
Æternitátis prǽmio
Potítur inter Ángelos.

Hujus benígnus ánnue
Nobis sequi vestígia:
Hujus precátu, sérvulis
Dimítte noxam críminis.

Sit Christe, Rex piíssime,
Tibi, Patríque glória,
Cum Spíritu Paráclito,
Nunc, et per omne sǽculum.
Amen.

V. Justum dedúxit Dóminus per vias rectas.
R. Et osténdit illi regnum Dei.

Canticum: Benedictus {Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant. Euge, serve bone * et fidélis, quia in pauca fuísti fidélis, supra multa te constítuam, dicit Dóminus.
(Canticum Zachariæ: Luc. 1:68-79)
1:68 Benedíctus Dóminus, Deus Israël: * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
1:69 Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David, púeri sui.
1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum ejus:
1:71 Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos.
1:72 Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.
1:73 Jusjurándum, quod jurávit ad Ábraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:
1:74 Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.
1:75 In sanctitáte, et justítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.
1:76 Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias ejus:
1:77 Ad dandam sciéntiam salútis plebi ejus: * in remissiónem peccatórum eórum:
1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
1:79 Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Euge, serve bone et fidélis, quia in pauca fuísti fidélis, supra multa te constítuam, dicit Dóminus.
Canticum: Benedictus {Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant. Euge, serve bone * et fidélis, quia in pauca fuísti fidélis, supra multa te constítuam, dicit Dóminus.
(Canticum Zachariæ: Luc. 1:68-79)
1:68 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * quia visitávit et redémit pópulum suum,
1:69 Et eréxit cornu salútis nobis * in domo David servi sui,
1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui olim fuérunt, prophetárum suórum:
1:71 Ut liberáret nos ab inimícis nostris, * et e manu ómnium qui odérunt nos,
1:72 Ut fáceret misericórdiam cum pátribus nostris, * et recordarétur fœ́deris sui sancti:
1:73 Jurisjurándi, quod jurávit Abrahæ, patri nostro, * datúrum se nobis,
1:74 Ut sine timóre e manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi,
1:75 In sanctitáte et justítia coram ipso * ómnibus diébus nostris.
1:76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini ad parándas vias ejus,
1:77 Ad dandam pópulo ejus sciéntiam salútis * in remissióne peccatórum eórum,
1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri, * qua visitábit nos Oriens ex alto,
1:79 Ut illúminet eos, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, * ut dírigat pedes nostros in viam pacis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Euge, serve bone et fidélis, quia in pauca fuísti fidélis, supra multa te constítuam, dicit Dóminus.
Preces Feriales{omittitur}
Preces Feriales{omittitur}
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, qui pópulo tuo ætérnæ salútis beátum Ambrósium minístrum tribuísti: præsta, quǽsumus; ut, quem Doctórem vitæ habúimus in terris, intercessórem habére mereámur in cælis.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Commemoratio Feria VI infra Hebdomadam I Adventus
Ant. Ecce véniet Deus et homo de domo David sedére in throno, allelúja.

V. Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini.
R. Rectas fácite sémitas ejus.

Orémus.
Excita, quǽsumus, Dómine, poténtiam tuam, et veni: ut ab imminéntibus peccatórum nostrórum perículis, te mereámur protegénte éripi, te liberánte salvári:
Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes    Prima
Tertia    Sexta    Nona    Vesperae
Completorium

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Monastic
Ordo Praedicatorum
Language 2
Latin
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help