Commemoratio officii parvi B.M.V.{omittitur}
|
Commemoratio officii parvi B.M.V.{omittitur}
|
Incipit{omittitur}
|
Incipit{omittitur}
|
Invitatorium{omittitur}
|
Invitatorium{omittitur}
|
Hymnus{omittitur}
|
Hymnus{omittitur}
|
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ et Psalmi Votiva}
Nocturn I.
Ant. Compláceat inchoatur in officio quod cum cantu celebratur tantum
Psalmus 39 [1]
39:2 Exspéctans exspectávi Dóminum, * et inténdit mihi.
39:3 Et exaudívit preces meas: * et edúxit me de lacu misériæ, et de luto fæcis.
39:3 Et státuit super petram pedes meos: * et diréxit gressus meos.
39:4 Et immísit in os meum cánticum novum, * carmen Deo nostro.
39:4 Vidébunt multi, et timébunt: * et sperábunt in Dómino.
39:5 Beátus vir, cujus est nomen Dómini spes ejus: * et non respéxit in vanitátes et insánias falsas.
39:6 Multa fecísti tu, Dómine, Deus meus, mirabília tua: * et cogitatiónibus tuis non est qui símilis sit tibi.
39:6 Annuntiávi et locútus sum: * multiplicáti sunt super númerum.
39:7 Sacrifícium et oblatiónem noluísti: * aures autem perfecísti mihi.
39:7 Holocáustum et pro peccáto non postulásti: * tunc dixi: Ecce, vénio.
39:8 In cápite libri scriptum est de me ut fácerem voluntátem tuam: * Deus meus, vólui, et legem tuam in médio cordis mei.
39:10 Annuntiávi justítiam tuam in ecclésia magna, * ecce, lábia mea non prohibébo: Dómine, tu scisti.
39:11 Justítiam tuam non abscóndi in corde meo: * veritátem tuam et salutáre tuum dixi.
39:11 Non abscóndi misericórdiam tuam et veritátem tuam * a concílio multo.
39:12 Tu autem, Dómine, ne longe fácias miseratiónes tuas a me: * misericórdia tua et véritas tua semper suscepérunt me.
39:13 Quóniam circumdedérunt me mala, quorum non est númerus: * comprehendérunt me iniquitátes meæ, et non pótui ut vidérem.
39:13 Multiplicátæ sunt super capíllos cápitis mei: * et cor meum derelíquit me.
39:14 Compláceat tibi, Dómine, ut éruas me: * Dómine, ad adjuvándum me réspice.
39:15 Confundántur et revereántur simul, qui quærunt ánimam meam, * ut áuferant eam.
39:15 Convertántur retrórsum, et revereántur, * qui volunt mihi mala.
39:16 Ferant conféstim confusiónem suam, * qui dicunt mihi: Euge, euge.
39:17 Exsúltent et læténtur super te omnes quæréntes te: * et dicant semper: Magnificétur Dóminus: qui díligunt salutáre tuum.
39:18 Ego autem mendícus sum, et pauper: * Dóminus sollícitus est mei.
39:18 Adjútor meus, et protéctor meus tu es: * Deus meus, ne tardáveris.
℣. Réquiem ætérnam dona eis Dómine, * et lux perpétua lúceat eis.
Ant. Compláceat tibi, Dómine, ut éruas me: Dómine, ad adjuvándum me réspice.
|
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ et Psalmi Votiva}
Nocturn I.
Ant. Compláceat inchoatur in officio quod cum cantu celebratur tantum
Psalmus 39 [1]
39:2 Sperávi, sperávi in Dómino, * et inclinávit se ad me,
39:2 Et exaudívit clamórem meum. * Et extráxit me de fossa intéritus, de luto cæni,
39:3 Et státuit super petram pedes meos, * firmávit gressus meos.
39:4 Et pósuit in ore meo cánticum novum, * carmen Deo nostro.
39:5 Vidébunt multi, et verebúntur, * et sperábunt in Dómino.
39:6 Beátus vir, qui pósuit in Dómino spem suam, * nec sectátur idolórum cultóres et declinántes ad falsa.
39:7 Multa fecísti tu, Dómine, Deus meus, mirabília tua, * et consíliis erga nos nemo est símilis tibi.
39:8 Si ea volúerim narráre et éloqui, * plura sunt, quam quæ numerári possint.
39:9 Sacrifícium et oblatiónem noluísti, * sed aures aperuísti mihi.
39:9 Holocáustum et víctimam pro peccáto non postulásti: * tunc dixi: Ecce vénio;
39:9 In volúmine libri scriptum est de me: fácere voluntátem tuam, Deus meus, me deléctat, * et lex tua est in præcórdiis meis.
39:10 Annuntiávi justítiam in cœtu magno; * ecce lábia mea non cohíbui; Dómine, tu nosti.
39:11 Justítiam tuam non abscóndi in corde meo; * fidelitátem tuam et auxílium tuum narrávi.
39:12 Non occultávi grátiam tuam * et fidelitátem tuam cœ́tui magno.
39:13 Tu, Dómine, ne prohibúeris miseratiónes tuas a me; * grátia tua et fidélitas tua semper me consérvent.
39:14 Nam circumdedérunt me mala, quorum non est númerus, * comprehendérunt me culpæ meæ, ut non possim vidére.
39:14 Plures sunt quam capílli cápitis mei, * et ánimus meus me defécit.
39:14 Pláceat tibi, Dómine, ut erípias me, * Dómine, ad adjuvándum me festína.
39:15 Confundántur et erubéscant omnes, * qui quærunt vitam meam, ut áuferant eam.
39:16 Cedant retrórsum et pudóre afficiántur, * qui delectántur malis meis.
39:17 Obstupéscant propter confusiónem suam, * qui dicunt mihi: Vah, vah!
39:18 Exsúltent et læténtur in te omnes, qui quærunt te, * et dicant semper: Magnificétur Dóminus, qui desíderant auxílium tuum.
39:18 Ego autem miser sum et pauper; * sed Dóminus sollícitus est mei.
39:18 Adjútor meus et liberátor meus es tu; * Deus meus, ne tardáveris.
℣. Réquiem ætérnam dona eis Dómine, * et lux perpétua lúceat eis.
Ant. Compláceat tibi, Dómine, ut éruas me: Dómine, ad adjuvándum me réspice.
|
Ant. Sana, Dómine. inchoatur in officio quod cum cantu celebratur tantum
Psalmus 40 [2]
40:2 Beátus qui intéllegit super egénum, et páuperem: * in die mala liberábit eum Dóminus.
40:3 Dóminus consérvet eum, et vivíficet eum, et beátum fáciat eum in terra: * et non tradat eum in ánimam inimicórum ejus.
40:4 Dóminus opem ferat illi super lectum dolóris ejus: * univérsum stratum ejus versásti in infirmitáte ejus.
40:5 Ego dixi: Dómine, miserére mei: * sana ánimam meam, quia peccávi tibi.
40:6 Inimíci mei dixérunt mala mihi: * Quando moriétur, et períbit nomen ejus?
40:7 Et si ingrediebátur ut vidéret, vana loquebátur: * cor ejus congregávit iniquitátem sibi.
40:7 Egrediebátur foras, * et loquebátur in idípsum.
40:8 Advérsum me susurrábant omnes inimíci mei: * advérsum me cogitábant mala mihi.
40:9 Verbum iníquum constituérunt advérsum me: * Numquid qui dormit non adíciet ut resúrgat?
40:10 Étenim homo pacis meæ, in quo sperávi: * qui edébat panes meos, magnificávit super me supplantatiónem.
40:11 Tu autem, Dómine, miserére mei, et resúscita me: * et retríbuam eis.
40:12 In hoc cognóvi quóniam voluísti me: * quóniam non gaudébit inimícus meus super me.
40:13 Me autem propter innocéntiam suscepísti: * et confirmásti me in conspéctu tuo in ætérnum.
40:14 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, a sǽculo et usque in sǽculum: * fiat, fiat.
℣. Réquiem ætérnam dona eis Dómine, * et lux perpétua lúceat eis.
Ant. Sana, Dómine, ánimam meam, quia peccávi tibi.
|
Ant. Sana, Dómine. inchoatur in officio quod cum cantu celebratur tantum
Psalmus 40 [2]
40:1 Beátus qui cógitat de egéno et páupere: * die malo salvábit eum Dóminus.
40:2 Dóminus custódiet eum, et vivum servábit eum, et beátum fáciet eum in terra, * nec tradet eum voluntáti inimicórum ejus.
40:3 Dóminus opem feret illi in lecto dolóris: * totam infirmitátem ejus áuferet in morbo ejus.
40:4 Ego dico: Dómine, miserére mei; * sana me, quia peccávi tibi.
40:5 Inimíci mei malum de me dicunt: * Quando moriétur et períbit nomen ejus?
40:6 Et qui venit, ut invísat, lóquitur inánia; * cor ejus iníqua cólligit sibi, foras egréssus elóquitur.
40:7 Simul contra me susúrrant * omnes qui me odérunt;
40:8 Cógitant contra me * quæ sunt mihi mala:
40:9 Pestis malígna immíssa est ei, * et qui decúbuit, non ámplius resúrget.
40:10 Etiam amícus meus, cui fisus sum, * qui panem meum comédit, contra me calcáneum movit.
40:11 Tu autem, Dómine, miserére mei, et érige me, * ut retríbuam eis.
40:12 Inde cognóscam te favére mihi, * quod non exsultábit de me inimícus meus.
40:13 Me autem incólumem sustentábis, * et pones me in conspéctu tuo in ætérnum.
40:14 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * a sǽculo in sǽculum. Fiat, fiat.
℣. Réquiem ætérnam dona eis Dómine, * et lux perpétua lúceat eis.
Ant. Sana, Dómine, ánimam meam, quia peccávi tibi.
|
Ant. Sitívit inchoatur in officio quod cum cantu celebratur tantum
Psalmus 41 [3]
41:2 Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum: * ita desíderat ánima mea ad te, Deus.
41:3 Sitívit ánima mea ad Deum fortem vivum: * quando véniam, et apparébo ante fáciem Dei?
41:4 Fuérunt mihi lácrimæ meæ panes die ac nocte: * dum dícitur mihi quotídie: Ubi est Deus tuus?
41:5 Hæc recordátus sum, et effúdi in me ánimam meam: * quóniam transíbo in locum tabernáculi admirábilis, usque ad domum Dei.
41:5 In voce exsultatiónis, et confessiónis: * sonus epulántis.
41:6 Quare tristis es, ánima mea? * et quare contúrbas me?
41:6 Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: * salutáre vultus mei, et Deus meus.
41:7 Ad meípsum ánima mea conturbáta est: * proptérea memor ero tui de terra Jordánis, et Hermóniim a monte módico.
41:8 Abýssus abýssum ínvocat, * in voce cataractárum tuárum.
41:8 Ómnia excélsa tua, et fluctus tui * super me transiérunt.
41:9 In die mandávit Dóminus misericórdiam suam: * et nocte cánticum ejus.
41:9 Apud me orátio Deo vitæ meæ, * dicam Deo: Suscéptor meus es.
41:10 Quare oblítus es mei? * et quare contristátus incédo, dum afflígit me inimícus?
41:11 Dum confringúntur ossa mea, * exprobravérunt mihi qui tríbulant me inimíci mei.
41:11 Dum dicunt mihi per síngulos dies: Ubi est Deus tuus? * quare tristis es, ánima mea? et quare contúrbas me?
41:12 Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: * salutáre vultus mei, et Deus meus.
℣. Réquiem ætérnam dona eis Dómine, * et lux perpétua lúceat eis.
Ant. Sitívit ánima mea ad Deum vivum: quando véniam, et apparébo ante fáciem Dómini?
|
Ant. Sitívit inchoatur in officio quod cum cantu celebratur tantum
Psalmus 41 [3]
41:2 Quemádmodum desíderat cerva rivos aquárum, * ita desíderat ánima mea te, Deus.
41:2 Sitit ánima mea Deum, Deum vivum: * quando véniam et vidébo fáciem Dei?
41:3 Factæ sunt mihi lácrimæ meæ panis die ac nocte, * dum dicunt mihi quotídie: Ubi est Deus tuus?
41:4 Illud recórdor et effúndo ánimum meum intra me: * quómodo incésserim in turba, præcésserim eos ad domum Dei.
41:5 Inter voces exsultatiónis et laudis, * in cœtu festívo.
41:6 Quare deprímeris, ánima mea, * et tumultuáris in me?
41:6 Spera in Deum: quia rursus celebrábo eum, * salútem vultus mei et Deum meum.
41:7 In me ipso ánima mea deprímitur: * ídeo recórdor tui ex terra Jordánis et Hermon, ex monte Misar.
41:8 Gurges gúrgitem vocat * cum fragóre cataractárum tuárum:
41:9 Omnes fluctus et undæ tuæ * super me transiérunt.
41:10 Per diem largiátur Dóminus grátiam suam, * et nocte canam ei,
41:11 Laudábo Deum vitæ meæ. * Dico Deo: Petra mea, cur oblivísceris mei?
41:12 Quare tristis incédo, * ab inimíco oppréssus?
41:12 Ossa mea frangúntur, * dum insúltant mihi adversárii mei,
41:12 Dum dicunt mihi quotídie: Ubi est Deus tuus? * Quare deprímeris, ánima mea, et tumultuáris in me?
41:12 Spera in Deum: quia rursus celebrábo eum, * salútem vultus mei et Deum meum.
℣. Réquiem ætérnam dona eis Dómine, * et lux perpétua lúceat eis.
Ant. Sitívit ánima mea ad Deum vivum: quando véniam, et apparébo ante fáciem Dómini?
|
℣. In memória ætérna erunt justi.
℟. Ab auditióne mala non timébunt.
|
℣. In memória ætérna erunt justi.
℟. Ab auditióne mala non timébunt.
|
Pater Noster dicitur totum secreto.
Pater noster, qui es in cœlis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Lectio 1
Job 7:16-21
16 Parce mihi, Dómine; nihil enim sunt dies mei.
17 Quid est homo, quia magníficas eum? aut quid appónis erga eum cor tuum?
18 Vísitas eum dilúculo, et súbito probas illum.
19 Usquequo non parcis mihi, nec dimíttis me, ut glútiam salívam meam?
20 Peccávi, quid fáciam tibi, o custos hóminum? quare posuísti me contrárium tibi, et factus sum mihimetípsi gravis?
21 Cur non tollis peccátum meum, et quare non aufers iniquitátem meam? Ecce nunc in púlvere dórmiam: et, si mane me quæsíeris, non subsístam.
℟. Credo quod Redémptor meus vivit, et in novíssimo die de terra surrectúrus sum,
* Et in carne mea vidébo Deum Salvatórem meum.
℣. Quem visúrus sum ego ipse, et non álius; et óculi mei conspectúri sunt.
℟. Et in carne mea vidébo Deum Salvatórem meum.

Lectio 2
Job 10:1-7
1 Tædet ánimam meam vitæ meæ; dimíttam advérsum me elóquium meum: loquar in amaritúdine ánimæ meæ.
2 Dicam Deo: Noli me condemnáre; índica mihi cur me ita iúdices.
3 Numquid bonum tibi vidétur, si calumniéris me, et ópprimas me opus mánuum tuárum, et consílium impiórum ádjuves?
4 Numquid óculi cárnei tibi sunt? aut sicut videt homo, et tu vidébis?
5 Numquid sicut dies hóminis dies tui, et anni tui sicut humána sunt témpora,
6 Ut quæras iniquitátem meam, et peccátum meum scrutéris,
7 Et scias quia nihil ímpium fécerim, cum sit nemo qui de manu tua possit erúere?
℟. Qui Lázarum resuscitásti a monuménto fœ́tidum,
* Tu eis, Dómine, dona réquiem, et locum indulgéntiæ.
℣. Qui ventúrus es judicáre vivos et mórtuos, et sǽculum per ignem.
℟. Tu eis, Dómine, dona réquiem, et locum indulgéntiæ.

Lectio 3
Job 10:8-12
8 Manus tuæ fecérunt me, et plasmavérunt me totum in circúitu: et sic repénte præcípitas me?
9 Meménto, quæso, quod sicut lutum féceris me, et in púlverem redúces me.
10 Nonne sicut lac mulsísti me, et sicut cáseum me coagulásti?
11 Pelle et cárnibus vestísti me; óssibus et nervis compegísti me.
12 Vitam et misericórdiam tribuísti mihi, et visitátio tua custodívit spíritum meum.
℟. Meménto mei, Deus, quia ventus est vita mea,
* Nec aspíciat me visus hóminis.
℣. Et non revertétur óculus meus, ut vídeat bona.
℟. Nec aspíciat me visus hóminis.

Oratio {Votiva}
Pater Noster dicitur totum secreto.
Pater noster, qui es in cœlis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Psalmus 145 [4]
145:2 Lauda, ánima mea, Dóminum, laudábo Dóminum in vita mea: * psallam Deo meo quámdiu fúero.
145:2 Nolíte confídere in princípibus: * in fíliis hóminum, in quibus non est salus.
145:4 Exíbit spíritus ejus, et revertétur in terram suam: * in illa die períbunt omnes cogitatiónes eórum.
145:5 Beátus, cujus Deus Jacob adjútor ejus, spes ejus in Dómino, Deo ipsíus: * qui fecit cœlum et terram, mare, et ómnia, quæ in eis sunt.
145:7 Qui custódit veritátem in sǽculum, facit judícium injúriam patiéntibus: * dat escam esuriéntibus.
145:7 Dóminus solvit compedítos: * Dóminus illúminat cæcos.
145:8 Dóminus érigit elísos, * Dóminus díligit justos.
145:9 Dóminus custódit ádvenas, pupíllum et víduam suscípiet: * et vias peccatórum dispérdet.
145:10 Regnábit Dóminus in sǽcula, Deus tuus, Sion, * in generatiónem et generatiónem.
℣. Réquiem ætérnam dona eis Dómine, * et lux perpétua lúceat eis.
℣. A porta ínferi.
℟. Erue, Dómine, ánimas eórum.
℣. Requiéscant in pace.
℟. Amen.
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
secunda Domine, exaudi omittitur
Deus, cui próprium est miseréri semper et párcere: † propitiáre animábus famulórum famularúmque tuárum, et ómnia eórum peccáta dimítte; * ut mortalitátis vínculis absolútæ, transíre mereántur ad vitam. †
Deus, véniæ largítor, et humánæ salútis amátor: † quæsumus cleméntiam tuam, * ut nostræ congregatiónis fratres, propínquos et benefactóres, qui ex hoc sæculo transiérunt, † beáta María semper Vírgine intercedénte cum ómnibus Sanctis tuis, ad perpétuæ beatitúdinis consórtium perveníre concédas. †
Fidélium Deus ómnium Cónditor, et Redémptor † animábus famulórum famularúmque tuárum remissiónem cunctórum tríbue peccatórum: * ut indulgéntiam, quam semper optavérunt, † piis supplicatiónibus consequántur.
Qui vivis et regnas in sæcula sæculórum.
℟. Amen.
|
Oratio {Votiva}
Pater Noster dicitur totum secreto.
Pater noster, qui es in cœlis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Psalmus 145 — Laus Dei creatoris, adjutoris omnium, regis æterni [4]
145:1 Lauda, ánima mea, Dóminum; laudábo Dóminum in vita mea; * psallam Deo meo quámdiu ero.
145:3 Nolíte confídere in princípibus, * in hómine, per quem non est salus.
145:4 Cum exíerit spíritus ejus, revertétur in terram suam; * tunc períbunt ómnia consília ejus.
145:5 Beátus, cujus adjútor est Deus Jacob, * cujus spes in Dómino, Deo suo.
145:6 Qui fecit cœlum et terram, * mare, et ómnia quæ in eis sunt,
145:6 Qui servat fidem in ætérnum, reddit jus oppréssis, * panem dat esuriéntibus.
145:7 Dóminus solvit captívos, * Dóminus áperit óculos cæcórum.
145:8 Dóminus érigit curvátos, * Dóminus díligit justos.
145:9 Dóminus custódit peregrínos, pupíllum et víduam susténtat, * viam autem peccatórum pertúrbat.
145:10 Regnábit Dóminus in ætérnum, * Deus tuus, Sion, in generatiónem et generatiónem.
℣. Réquiem ætérnam dona eis Dómine, * et lux perpétua lúceat eis.
℣. A porta ínferi.
℟. Erue, Dómine, ánimas eórum.
℣. Requiéscant in pace.
℟. Amen.
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
secunda Domine, exaudi omittitur
Deus, cui próprium est miseréri semper et párcere: † propitiáre animábus famulórum famularúmque tuárum, et ómnia eórum peccáta dimítte; * ut mortalitátis vínculis absolútæ, transíre mereántur ad vitam. †
Deus, véniæ largítor, et humánæ salútis amátor: † quæsumus cleméntiam tuam, * ut nostræ congregatiónis fratres, propínquos et benefactóres, qui ex hoc sæculo transiérunt, † beáta María semper Vírgine intercedénte cum ómnibus Sanctis tuis, ad perpétuæ beatitúdinis consórtium perveníre concédas. †
Fidélium Deus ómnium Cónditor, et Redémptor † animábus famulórum famularúmque tuárum remissiónem cunctórum tríbue peccatórum: * ut indulgéntiam, quam semper optavérunt, † piis supplicatiónibus consequántur.
Qui vivis et regnas in sæcula sæculórum.
℟. Amen.
|
Reliqua omittuntur in Officium xij. Lectionum, quas immediatæ subsequuntur Laudes. Sed tam in Feriis, quam in Festis iij. Lectionum, in Hieme et in Æstate semper dicuntur ut sequitur.
|
Reliqua omittuntur in Officium xij. Lectionum, quas immediatæ subsequuntur Laudes. Sed tam in Feriis, quam in Festis iij. Lectionum, in Hieme et in Æstate semper dicuntur ut sequitur.
|
Conclusio
℣. Réquiem ætérnam dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua lúceat eis.
℣. Requiéscant in pace.
℟. Amen.
|
Conclusio
℣. Réquiem ætérnam dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua lúceat eis.
℣. Requiéscant in pace.
℟. Amen.
|