In Octavam Omnium Sanctorum ~ Duplex majus
Commemoratio: Ss. Mart. Quatuor Coronatorum

Ad Vesperas    11-07-2018

Ante Divinum officium
Incipit
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Ave María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúja.

Psalmi {Psalmi, antiphonæ ex Commune aut Festo}
Ant. Vidi turbam magnam, * quam dinumeráre nemo póterat, ex ómnibus géntibus, stantes ante thronum.
Psalmus 109 [1]
109:1 Dixit Dóminus Dómino meo: * Sede a dextris meis:
109:1 Donec ponam inimícos tuos, * scabéllum pedum tuórum.
109:2 Virgam virtútis tuæ emíttet Dóminus ex Sion: * domináre in médio inimicórum tuórum.
109:3 Tecum princípium in die virtútis tuæ in splendóribus sanctórum: * ex útero ante lucíferum génui te.
109:4 Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: * Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech.
109:5 Dóminus a dextris tuis, * confrégit in die iræ suæ reges.
109:6 Judicábit in natiónibus, implébit ruínas: * conquassábit cápita in terra multórum.
109:7 De torrénte in via bibet: * proptérea exaltábit caput.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Vidi turbam magnam, quam dinumeráre nemo póterat, ex ómnibus géntibus, stantes ante thronum.
Psalmi {Psalmi, antiphonæ ex Commune aut Festo}
Ant. Vidi turbam magnam, * quam dinumeráre nemo póterat, ex ómnibus géntibus, stantes ante thronum.
Psalmus 109 [1]
109:1 Dixit Dóminus Dómino meo: « Sede a dextris meis, * donec ponam inimícos tuos scabéllum pedum tuórum ».
109:2 Sceptrum poténtiæ tuæ proténdet Dóminus ex Sion: * « Domináre in médio inimicórum tuórum!
109:3 Tecum principátus die ortus tui in splendóre sanctitátis: * ante lucíferum, tamquam rorem, génui te ». —
109:4 Jurávit Dóminus et non pænitébit eum: * « Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech ». —
109:5 Dóminus a dextris tuis: * cónteret die iræ suæ reges.
109:6 Judicábit natiónes, acervábit cadávera; * cónteret cápita late per terram.
109:7 De torrénte in via bibet, * proptérea extóllet caput.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Vidi turbam magnam, quam dinumeráre nemo póterat, ex ómnibus géntibus, stantes ante thronum.
Ant. Et omnes Ángeli * stabant in circúitu throni, et cecidérunt in conspéctu throni in fácies suas, et adoravérunt Deum.
Psalmus 110 [2]
110:1 Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo: * in consílio justórum, et congregatióne.
110:2 Magna ópera Dómini: * exquisíta in omnes voluntátes ejus.
110:3 Conféssio et magnificéntia opus ejus: * et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
110:4 Memóriam fecit mirabílium suórum, miséricors et miserátor Dóminus: * escam dedit timéntibus se.
110:5 Memor erit in sǽculum testaménti sui: * virtútem óperum suórum annuntiábit pópulo suo:
110:7 Ut det illis hereditátem géntium: * ópera mánuum ejus véritas, et judícium.
110:8 Fidélia ómnia mandáta ejus: confirmáta in sǽculum sǽculi, * facta in veritáte et æquitáte.
110:9 Redemptiónem misit pópulo suo: * mandávit in ætérnum testaméntum suum.
110:9 (fit reverentia) Sanctum, et terríbile nomen ejus: * inítium sapiéntiæ timor Dómini.
110:10 Intelléctus bonus ómnibus faciéntibus eum: * laudátio ejus manet in sǽculum sǽculi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Et omnes Ángeli stabant in circúitu throni, et cecidérunt in conspéctu throni in fácies suas, et adoravérunt Deum.
Ant. Et omnes Ángeli * stabant in circúitu throni, et cecidérunt in conspéctu throni in fácies suas, et adoravérunt Deum.
Psalmus 110 [2]
110:1 Celebrábo Dóminum toto corde, * in cœtu justórum et congregatióne.
110:2 Magna sunt ópera Dómini, * scrutánda ómnibus qui díligunt ea.
110:3 Majéstas et magnificéntia opus ejus; * et justítia ejus manet in ætérnum.
110:4 Memoránda fecit mirabília sua; * miséricors et clemens est Dóminus.
110:5 Escam dedit timéntibus se; * memor erit in ætérnum fœ́deris sui.
110:6 Poténtiam óperum suórum manifestávit pópulo suo, * ut daret eis possessiónem géntium.
110:7 Opera mánuum ejus sunt fidélia et justa; * firma sunt ómnia præcépta ejus,
110:8 Stabilíta in sǽcula, in ætérnum, * facta cum firmitáte et æquitáte.
110:9 Redemptiónem misit pópulo suo, státuit in ætérnum fœdus suum; * sanctum et venerábile est nomen ejus.
110:10 Inítium sapiéntiæ timor Dómini: prudénter agunt omnes, qui colunt eum; * laus ejus manet in ætérnum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Et omnes Ángeli stabant in circúitu throni, et cecidérunt in conspéctu throni in fácies suas, et adoravérunt Deum.
Ant. Redemísti nos, * Dómine Deus, in sánguine tuo ex omni tribu, et lingua, et pópulo, et natióne, et fecísti nos Deo nostro regnum.
Psalmus 111 [3]
111:1 Beátus vir, qui timet Dóminum: * in mandátis ejus volet nimis.
111:2 Potens in terra erit semen ejus: * generátio rectórum benedicétur.
111:3 Glória, et divítiæ in domo ejus: * et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
111:4 Exórtum est in ténebris lumen rectis: * miséricors, et miserátor, et justus.
111:5 Jucúndus homo qui miserétur et cómmodat, dispónet sermónes suos in judício: * quia in ætérnum non commovébitur.
111:7 In memória ætérna erit justus: * ab auditióne mala non timébit.
111:8 Parátum cor ejus speráre in Dómino, confirmátum est cor ejus: * non commovébitur donec despíciat inimícos suos.
111:9 Dispérsit, dedit paupéribus: justítia ejus manet in sǽculum sǽculi, * cornu ejus exaltábitur in glória.
111:10 Peccátor vidébit, et irascétur, déntibus suis fremet et tabéscet: * desidérium peccatórum períbit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Redemísti nos, Dómine Deus, in sánguine tuo ex omni tribu, et lingua, et pópulo, et natióne, et fecísti nos Deo nostro regnum.
Ant. Redemísti nos, * Dómine Deus, in sánguine tuo ex omni tribu, et lingua, et pópulo, et natióne, et fecísti nos Deo nostro regnum.
Psalmus 111 [3]
111:1 Beátus vir qui timet Dóminum, * qui mandátis ejus delectátur multum.
111:2 Potens in terra erit semen ejus; * generatióni rectórum benedicétur.
111:3 Opes et divítiæ erunt in domo ejus, * et munificéntia ejus manébit semper.
111:4 Orítur in ténebris ut lumen rectis, * clemens et miséricors et justus.
111:5 Bene est viro qui miserétur et cómmodat, * qui dispónit res suas cum justítia.
111:6 In ætérnum non vacillábit; * in memória ætérna erit justus.
111:7 A núntio tristi non timébit; * firmum est cor ejus, sperans in Dómino.
111:8 Constans est cor ejus, non timébit, * donec confúsos vídeat adversários suos.
111:9 Distríbuit, donat paupéribus, munificéntia ejus manébit semper; * cornu ejus extollétur cum glória.
111:10 Peccátor vidébit et indignábitur, déntibus suis frendet et tabéscet; * desidérium peccatórum períbit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Redemísti nos, Dómine Deus, in sánguine tuo ex omni tribu, et lingua, et pópulo, et natióne, et fecísti nos Deo nostro regnum.
Ant. Benedícite Dóminum * omnes elécti ejus: ágite dies lætítiæ, et confitémini illi.
Psalmus 112 [4]
112:1 Laudáte, púeri, Dóminum: * laudáte nomen Dómini.
112:2 (fit reverentia) Sit nomen Dómini benedíctum, * ex hoc nunc, et usque in sǽculum.
112:3 A solis ortu usque ad occásum, * laudábile nomen Dómini.
112:4 Excélsus super omnes gentes Dóminus, * et super cælos glória ejus.
112:5 Quis sicut Dóminus, Deus noster, qui in altis hábitat, * et humília réspicit in cælo et in terra?
112:7 Súscitans a terra ínopem, * et de stércore érigens páuperem:
112:8 Ut cóllocet eum cum princípibus, * cum princípibus pópuli sui.
112:9 Qui habitáre facit stérilem in domo, * matrem filiórum lætántem.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Benedícite Dóminum omnes elécti ejus: ágite dies lætítiæ, et confitémini illi.
Ant. Benedícite Dóminum * omnes elécti ejus: ágite dies lætítiæ, et confitémini illi.
Psalmus 112 [4]
112:1 Laudáte, servi Dómini, * laudáte nomen Dómini.
112:2 Sit nomen Dómini benedíctum * et nunc et usque in ætérnum.
112:3 A solis ortu usque ad occásum ejus * laudétur nomen Dómini. —
112:4 Excélsus super omnes gentes Dóminus, * super cælos glória ejus.
112:5 Quis sicut Dóminus, Deus noster, qui sedet in alto * et óculos demíttit in cælum et in terram? —
112:6 Súblevat e púlvere ínopem, * e stércore érigit páuperem,
112:7 Ut cóllocet eum cum princípibus, * cum princípibus pópuli sui.
112:8 Habitáre facit eam, quæ stérilis erat in domo, * matrem filiórum lætántem.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Benedícite Dóminum omnes elécti ejus: ágite dies lætítiæ, et confitémini illi.
Ant. Hymnus * ómnibus Sanctis ejus: fíliis Israël, pópulo appropinquánti sibi: glória hæc est ómnibus sanctis ejus.
Psalmus 116 [5]
116:1 Laudáte Dóminum, omnes gentes: * laudáte eum, omnes pópuli:
116:2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus: * et véritas Dómini manet in ætérnum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Hymnus ómnibus Sanctis ejus: fíliis Israël, pópulo appropinquánti sibi: glória hæc est ómnibus sanctis ejus.
Ant. Hymnus * ómnibus Sanctis ejus: fíliis Israël, pópulo appropinquánti sibi: glória hæc est ómnibus sanctis ejus.
Psalmus 116 [5]
116:1 Laudáte Dóminum, omnes gentes, * prædicáte eum, omnes pópuli,
116:2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus, * et fidélitas Dómini manet in ætérnum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Hymnus ómnibus Sanctis ejus: fíliis Israël, pópulo appropinquánti sibi: glória hæc est ómnibus sanctis ejus.
Capitulum Hymnus Versus {ex Commune aut Festo}
Apo 7:2-3
Ecce ego Joánnes vidi álterum Angelum ascendéntem ab ortu solis, habéntem signum Dei vivi: et clamávit voce magna quátuor Ángelis, quibus datum est nocére terræ et mari, dicens: Nolíte nocére terræ et mari, neque arbóribus, quoadúsque signémus servos Dei nostri in fróntibus eórum.
R. Deo grátias.

Hymnus
Placáre, Christe, sérvulis,
Quibus Patris cleméntiam
Tuæ ad tribúnal grátiæ
Patróna Virgo póstulat.

Et vos beáta, per novem
Distíncta gyros ágmina,
Antíqua cum præséntibus,
Futúra damna péllite.

Apóstoli cum Vátibus,
Apud sevérum Júdicem,
Veris reórum flétibus
Expóscite indulgéntiam.

Vos, purpuráti mártyres,
Vos candidáti prǽmio
Confessiónis, éxsules
Vocáte nos in pátriam.

Choréa casta vírginum,
Et quos erémus íncolas
Transmísit astris, cǽlitum
Locáte nos in sédibus.

Auférte gentem pérfidam
Credéntium de fínibus,
Ut unus omnes únicum
Ovíle nos Pastor regat.

Deo Patri sit glória,
Natóque Patris único,
Sancto simul Paráclito,
In sempitérna sǽcula.
Amen.

V. Lætámini in Dómino, et exsultáte justi.
R. Et gloriámini omnes recti corde.

Canticum Magnificat {Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant. Ángeli, * Archángeli, Throni et Dominatiónes, Principátus et Potestátes, Virtútes cælórum, Chérubim atque Séraphim, Patriárchæ et Prophétæ, sancti legis Doctóres, Apóstoli, omnes Christi Mártyres, sancti Confessóres, Vírgines Dómini, Anachorítæ, Sanctíque omnes, intercédite pro nobis.
(Canticum B. Mariæ Virginis * Luc. 1:46-55)
1:46 Magníficat * ánima mea Dóminum.
1:47 Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
1:49 Quia fecit mihi magna qui potens est: * et sanctum nomen ejus.
1:50 Et misericórdia ejus, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
1:51 Fecit poténtiam in brácchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
1:52 Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
1:53 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
1:54 Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
1:55 Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini ejus in sǽcula.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ángeli, Archángeli, Throni et Dominatiónes, Principátus et Potestátes, Virtútes cælórum, Chérubim atque Séraphim, Patriárchæ et Prophétæ, sancti legis Doctóres, Apóstoli, omnes Christi Mártyres, sancti Confessóres, Vírgines Dómini, Anachorítæ, Sanctíque omnes, intercédite pro nobis.
Canticum Magnificat {Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant. Ángeli, * Archángeli, Throni et Dominatiónes, Principátus et Potestátes, Virtútes cælórum, Chérubim atque Séraphim, Patriárchæ et Prophétæ, sancti legis Doctóres, Apóstoli, omnes Christi Mártyres, sancti Confessóres, Vírgines Dómini, Anachorítæ, Sanctíque omnes, intercédite pro nobis.
(Canticum B. Mariæ Virginis * Luc. 1:46-55)
1:46 Magníficat * ánima mea Dóminum;
1:47 Et exsultávit spíritus meus * in Deo salvatóre meo,
1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
1:49 Quia fecit mihi magna qui potens est, * et sanctum nomen ejus,
1:50 Et misericórdia ejus a progénie in progénies * timéntibus eum.
1:51 Fecit poténtiam brácchio suo; * dispérsit supérbos mente cordis sui.
1:52 Depósuit poténtes de sede, * et exaltávit húmiles.
1:53 Esuriéntes implévit bonis, * et dívites dimísit inánes.
1:54 Suscépit Israël, servum suum, recordátus * misericórdiæ suæ,
1:55 Sicut locútus est ad patres nostros, * erga Abraham et semen ejus in sǽcula.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ángeli, Archángeli, Throni et Dominatiónes, Principátus et Potestátes, Virtútes cælórum, Chérubim atque Séraphim, Patriárchæ et Prophétæ, sancti legis Doctóres, Apóstoli, omnes Christi Mártyres, sancti Confessóres, Vírgines Dómini, Anachorítæ, Sanctíque omnes, intercédite pro nobis.
Preces Feriales{omittitur}
Preces Feriales{omittitur}
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Omnípotens sempitérne Deus, qui nos ómnium Sanctórum tuórum mérita sub una tribuísti celebritáte venerári: quǽsumus; ut desiderátam nobis tuæ propitiatiónis abundántiam, multiplicátis intercessóribus, largiáris.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Commemoratio Ss. Mart. Quatuor Coronatorum
Ant. Istórum est enim regnum cælórum qui contempsérunt vitam mundi, et pervenérunt ad prǽmia regni, et lavérunt stolas suas in sánguine Agni.

V. Lætámini in Dómino, et exsultáte justi.
R. Et gloriámini omnes recti corde.

Orémus.
Præsta, quǽsumus, omnipotens Deus: ut, qui gloriosos Martyres fortes in sua confessione cognovimus, pios apud te in nostra intercessione sentiamus.

Suffragium{omittitur}
Suffragium{omittitur}
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Post Divinum officium

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Monastic
Ordo Praedicatorum
Language 2
Latin
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help