Septima die infra Octavam Omnium Sanctorum ~ Ferial
Scriptura: Feria IV infra Hebdomadam IV post Epiphaniam I. Novembris

Ad Matutinum     11-07-2018

Ante Divinum officium
Incipit
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Ave María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
Credo in Deum, Patrem omnipoténtem, Creatórem cæli et terræ.
Et in Jesum Christum, Fílium ejus únicum, Dóminum nostrum: qui concéptus est de Spíritu Sancto, natus ex María Vírgine, passus sub Póntio Piláto, crucifíxus, mórtuus, et sepúltus: descéndit ad ínferos; tértia die resurréxit a mórtuis; ascéndit ad cælos; sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis: inde ventúrus est judicáre vivos et mórtuos.
Credo in Spíritum Sanctum, sanctam Ecclésiam cathólicam, Sanctórum communiónem, remissiónem peccatórum, carnis resurrectiónem, vitam ætérnam. Amen.
V. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúja.

Invitatorium {Antiphona ex Commune aut Festo}
Ant. Regem regum Dóminum veníte adorémus: * Quia ipse est coróna Sanctórum ómnium.

Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei.

Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Quia ipse est coróna Sanctórum ómnium.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.

Hódie, si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.

Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus jurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Hymnus {ex Commune aut Festo}
Placáre, Christe, sérvulis,
Quibus Patris cleméntiam
Tuæ ad tribúnal grátiæ
Patróna Virgo póstulat.

Et vos beáta, per novem
Distíncta gyros ágmina,
Antíqua cum præséntibus,
Futúra damna péllite.

Apóstoli cum Vátibus,
Apud sevérum Júdicem,
Veris reórum flétibus
Expóscite indulgéntiam.

Vos, purpuráti mártyres,
Vos candidáti prǽmio
Confessiónis, éxsules
Vocáte nos in pátriam.

Choréa casta vírginum,
Et quos erémus íncolas
Transmísit astris, cǽlitum
Locáte nos in sédibus.

Auférte gentem pérfidam
Credéntium de fínibus,
Ut unus omnes únicum
Ovíle nos Pastor regat.

Deo Patri sit glória,
Natóque Patris único,
Sancto simul Paráclito,
In sempitérna sǽcula.
Amen.
Hymnus {ex Commune aut Festo}
Placáre, Christe, sérvulis,
Quibus Patris cleméntiam
Tuæ ad tribúnal grátiæ
Patróna Virgo póstulat.

Et vos beáta, per novem
Distíncta gyros ágmina,
Antíqua cum præséntibus,
Futúra damna péllite.

Apóstoli cum Vátibus,
Apud sevérum Júdicem,
Veris reórum flétibus
Expóscite indulgéntiam.

Vos, purpuráti mártyres,
Vos candidáti prǽmio
Confessiónis, éxsules
Vocáte nos in pátriam.

Choréa casta vírginum,
Et quos erémus íncolas
Transmísit astris, cǽlitum
Locáte nos in sédibus.

Auférte gentem pérfidam
Credéntium de fínibus,
Ut unus omnes únicum
Ovíle nos Pastor regat.

Deo Patri sit glória,
Natóque Patris único,
Sancto simul Paráclito,
In sempitérna sǽcula.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ et Psalmi ex Commune aut Festo}
Nocturn I.
Ant. Novit Dóminus
Psalmus 1 [1]
1:1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit:
1:2 Sed in lege Dómini volúntas ejus, * et in lege ejus meditábitur die ac nocte.
1:3 Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
1:3 Et fólium ejus non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
1:4 Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem proícit ventus a fácie terræ.
1:5 Ídeo non resúrgent ímpii in judício: * neque peccatóres in concílio justórum.
1:6 Quóniam novit Dóminus viam justórum: * et iter impiórum períbit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Novit Dóminus viam justórum, qui in lege ejus meditántur die ac nocte.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ et Psalmi ex Commune aut Festo}
Nocturn I.
Ant. Novit Dóminus
Psalmus 1 [1]
1:1 Beátus vir, qui non séquitur * consílium impiórum,
1:1 Et viam peccatórum non ingréditur, * et in convéntu protervórum non sedet;
1:2 Sed in lege Dómini volúptas ejus est, * et de lege ejus meditátur die ac nocte.
1:3 Et est tamquam arbor * plantáta juxta rivos aquárum,
1:3 Quæ fructum præbet témpore suo, cujúsque fólia non marcéscunt, * et quæcúmque facit, próspere procédunt.
1:5 Non sic ímpii, non sic; * sed tamquam pálea, quam díssipat ventus.
1:6 Ideo non consístent ímpii in judício, * neque peccatóres in concílio justórum.
1:7 Quóniam Dóminus curat viam justórum, * et via impiórum períbit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Novit Dóminus viam justórum, qui in lege ejus meditántur die ac nocte.
Ant. Mirificávit
Psalmus 4 [2]
4:2 Cum invocárem exaudívit me Deus justítiæ meæ: * in tribulatióne dilatásti mihi.
4:2 Miserére mei, * et exáudi oratiónem meam.
4:3 Fílii hóminum, úsquequo gravi corde? * ut quid dilígitis vanitátem, et quǽritis mendácium?
4:4 Et scitóte quóniam mirificávit Dóminus sanctum suum: * Dóminus exáudiet me cum clamávero ad eum.
4:5 Irascímini, et nolíte peccáre: * quæ dícitis in córdibus vestris, in cubílibus vestris compungímini.
4:6 Sacrificáte sacrifícium justítiæ, et speráte in Dómino. * Multi dicunt: Quis osténdit nobis bona?
4:7 Signátum est super nos lumen vultus tui, Dómine: * dedísti lætítiam in corde meo.
4:8 A fructu fruménti, vini, et ólei sui * multiplicáti sunt.
4:9 In pace in idípsum * dórmiam, et requiéscam;
4:10 Quóniam tu, Dómine, singuláriter in spe * constituísti me.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Mirificávit Dóminus Sanctos suos, et exaudívit eos clamántes ad se.
Ant. Mirificávit
Psalmus 4 [2]
4:1 Cum invocávero, exáudi me, Deus justítiæ meæ, qui in tribulatióne me sublevásti; * miserére mei et exáudi oratiónem meam.
4:2 Viri, quoúsque estis graves corde? * Quare dilígitis vanitátem et quǽritis mendácium?
4:3 Scitóte: mirábilem facit Dóminus sanctum suum; * Dóminus exáudiet me, cum invocávero eum.
4:4 Contremíscite et nolíte peccáre, * Recogitáte in córdibus vestris, in cubílibus vestris, et obmutéscite.
4:6 Sacrificáte sacrifícia justa, * et speráte in Dómino.
4:7 Multi dicunt: «Quis osténdet nobis bona?» * Extólle super nos lumen vultus tui, Dómine!
4:8 Dedísti lætítiam in cor meum * majórem, quam cum abúndant trítico et vino.
4:10 In pace, simul ac decúbui, obdormísco, * quóniam tu solus, Dómine, * in securitáte me constítuis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Mirificávit Dóminus Sanctos suos, et exaudívit eos clamántes ad se.
Ant. Admirábile est
Psalmus 8 [3]
8:2 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
8:2 Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
8:5 Quid est homo quod memor es ejus? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
8:8 Ómnia subjecísti sub pédibus ejus, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
8:9 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
8:10 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Admirábile est nomen tuum, Dómine: quia glória et honóre coronásti Sanctos tuos, et constituísti eos super ópera mánuum tuárum.
Ant. Admirábile est
Psalmus 8 [3]
8:2 Dómine, Dómine noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra, * qui extulísti majestátem tuam super cælos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium parásti laudem contra adversários tuos, * ut compéscas inimícum et hostem.
8:4 Cum vídeo cælos tuos, opus digitórum tuórum, * lunam et stellas quæ tu fundásti:
8:5 Quid est homo, quod memor es ejus? * aut fílius hóminis, quod curas de eo?
8:6 Et fecísti eum paulo minórem Angelis, * glória et honóre coronásti eum;
8:6 Dedísti ei potestátem super ópera mánuum tuárum, * ómnia subjecísti pédibus ejus:
8:7 Oves et boves univérsos, * ínsuper et pécora campi,
8:8 Vólucres cæli et pisces maris: * quidquid perámbulat sémitas márium.
8:9 Dómine, Dómine noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Admirábile est nomen tuum, Dómine: quia glória et honóre coronásti Sanctos tuos, et constituísti eos super ópera mánuum tuárum.
V. Lætámini in Dómino, et exsultáte justi.
R. Et gloriámini omnes recti corde.

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exáudi, Dómine Jesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum. Amen.

V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus. Amen.

Lectio 1
De Ezechiéle Prophéta
Ezek 7:1-4
1 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens:
2 Et tu, fili hóminis, hæc dicit Dóminus Deus terræ Israël: Finis venit, venit finis super quátuor plagas terræ.
3 Nunc finis super te, et immíttam furórem meum in te: et judicábo te juxta vias tuas, et ponam contra te omnes abominatiónes tuas.
4 Et non parcet óculus meus super te, et non miserébor; sed vias tuas ponam super te, et abominatiónes tuæ in médio tui erunt, et sciétis quia ego Dóminus.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Indicábo tibi, homo, quid sit bonum aut quid Dóminus requírat a te:
* Fácere judícium et justítiam et sollícitum ambuláre cum Deo tuo.
V. Spera in Dómino, et fac bonitátem, et inhábita terram.
R. Fácere judícium et justítiam et sollícitum ambuláre cum Deo tuo.

Benedictio. Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adjuváre dignétur. Amen.

Lectio 2
Ezek 7:5-9
5 Hæc dicit Dóminus Deus: Afflíctio una, afflíctio ecce venit.
6 Finis venit, venit finis, evigilávit advérsum te, ecce venit:
7 Venit contrítio super te, qui hábitas in terra; venit tempus, prope est dies occisiónis, et non glóriæ móntium.
8 Nunc de propínquo effúndam iram meam super te, et complébo furórem meum in te: et judicábo te juxta vias tuas, et impónam tibi ómnia scélera tua,
9 Et non parcet óculus meus, nec miserébor; sed vias tuas impónam tibi, et abominatiónes tuæ in médio tui erunt, et sciétis quia ego sum Dóminus percútiens.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Angústiæ mihi sunt úndique, et quid éligam ignóro;
* Mélius est mihi incídere in manus hóminum, quam derelínquere legem Dei mei.
V. Si enim hoc égero, mors mihi est; si autem non égero, non effúgiam manus vestras.
R. Mélius est mihi incídere in manus hóminum, quam derelínquere legem Dei mei.

Benedictio. Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
Ezek 7:10-13
10 Ecce dies, ecce venit; egréssa est contrítio, flóruit virga, germinávit supérbia,
11 Iníquitas surréxit in virga impietátis; non ex eis et non ex pópulo neque ex sónitu eórum, et non erit réquies in eis.
12 Venit tempus, appropinquávit dies: qui emit non lætétur, et qui vendit, non lúgeat: quia ira super omnem pópulum ejus;
13 Quia qui vendit, ad id quod véndidit non revertétur: et adhuc in vivéntibus vita eórum.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Misit Dóminus Angelum suum et conclúsit ora leónum,
* Et non contaminavérunt, quia coram eo injustítia invénta non est in me.
V. Misit Deus misericórdiam suam et veritátem suam: ánimam meam erípuit de médio catulórum leónum.
R. Et non contaminavérunt, quia coram eo injustítia invénta non est in me.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et non contaminavérunt: quia coram eo injustítia invénta non est in me.

Nocturn II.
Ant. Dómine,
Psalmus 14 [4]
14:1 Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? * aut quis requiéscet in monte sancto tuo?
14:2 Qui ingréditur sine mácula, * et operátur justítiam:
14:3 Qui lóquitur veritátem in corde suo, * qui non egit dolum in lingua sua:
14:3 Nec fecit próximo suo malum, * et oppróbrium non accépit advérsus próximos suos.
14:4 Ad níhilum dedúctus est in conspéctu ejus malígnus: * timéntes autem Dóminum gloríficat:
14:5 Qui jurat próximo suo, et non décipit, * qui pecúniam suam non dedit ad usúram, et múnera super innocéntem non accépit.
14:5 Qui facit hæc: * non movébitur in ætérnum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dómine, qui operáti sunt justítiam, habitábunt in tabernáculo tuo, et requiéscent in monte sancto tuo.
Nocturn II.
Ant. Dómine,
Psalmus 14 [4]
14:1 Dómine, quis commorábitur in tabernáculo tuo, * quis habitábit in monte sancto tuo?
14:2 Qui ámbulat sine mácula et facit justítiam et cógitat recta in corde suo, * nec calumniátur lingua sua;
14:3 Qui non facit próximo suo malum, * neque oppróbrium infert vicíno suo;
14:4 Qui contemptíbilem ǽstimat ímprobum, * timéntes vero Dóminum honórat;
14:5 Qui, etsi jurávit cum damno suo, non mutat, pecúniam suam non dat ad usúram * neque áccipit múnera contra innocéntem.
14:7 Qui facit hæc, * non movébitur in ætérnum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dómine, qui operáti sunt justítiam, habitábunt in tabernáculo tuo, et requiéscent in monte sancto tuo.
Ant. Hæc est generátio
Psalmus 23 [5]
23:1 Dómini est terra, et plenitúdo ejus: * orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
23:2 Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit eum.
23:3 Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto ejus?
23:4 Ínnocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano ánimam suam, nec jurávit in dolo próximo suo.
23:5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo, salutári suo.
23:6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Jacob.
23:7 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:8 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prǽlio.
23:9 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:10 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Hæc est generátio quæréntium Dóminum, quæréntium fáciem Dei Jacob.
Ant. Hæc est generátio
Psalmus 23 [5]
23:1 Dómini est terra et quæ replent eam, * Orbis terrárum et qui hábitant in eo.
23:2 Nam ipse super mária fundávit eum, * et super flúmina firmávit eum.
23:3 Quis ascéndet in montem Dómini, * aut quis stabit in loco sancto ejus?
23:4 Innocens mánibus et mundus corde, * qui non inténdit mentem suam ad vana, nec cum dolo jurávit próximo suo.
23:5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino, * et mercédem a Deo Salvatóre suo.
23:6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Iacóbi.
23:7 Attóllite, portæ, cápita vestra, et attóllite vos, fores antíquæ, * ut ingrediátur rex glóriæ.
23:8 « Quis est iste rex glóriæ? » * « Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœ́lio. »
23:9 Attóllite, portæ, cápita vestra, et attóllite vos, fores antíquæ, * ut ingrediátur rex glóriæ!
23:10 « Quis est iste rex glóriæ? » * « Dóminus exercítuum: ipse est rex glóriæ. »
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Hæc est generátio quæréntium Dóminum, quæréntium fáciem Dei Jacob.
Ant. Lætámini in Dómino,
Psalmus 31 [6]
31:1 Beáti quorum remíssæ sunt iniquitátes: * et quorum tecta sunt peccáta.
31:2 Beátus vir, cui non imputávit Dóminus peccátum, * nec est in spíritu ejus dolus.
31:3 Quóniam tácui, inveteravérunt ossa mea, * dum clamárem tota die.
31:4 Quóniam die ac nocte graváta est super me manus tua: * convérsus sum in ærúmna mea, dum confígitur spina.
31:5 Delíctum meum cógnitum tibi feci: * et injustítiam meam non abscóndi.
31:5 Dixi: Confitébor advérsum me injustítiam meam Dómino: * et tu remisísti impietátem peccáti mei.
31:6 Pro hac orábit ad te omnis sanctus, * in témpore opportúno.
31:6 Verúmtamen in dilúvio aquárum multárum, * ad eum non approximábunt.
31:7 Tu es refúgium meum a tribulatióne, quæ circúmdedit me: * exsultátio mea, érue me a circumdántibus me.
31:8 Intelléctum tibi dabo, et ínstruam te in via hac, qua gradiéris: * firmábo super te óculos meos.
31:9 Nolíte fíeri sicut equus et mulus, * quibus non est intelléctus.
31:9 In camo et freno maxíllas eórum constrínge, * qui non appróximant ad te.
31:10 Multa flagélla peccatóris, * sperántem autem in Dómino misericórdia circúmdabit.
31:11 Lætámini in Dómino et exsultáte, justi, * et gloriámini, omnes recti corde.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Lætámini in Dómino, et exsultáte justi, et gloriámini omnes recti corde.
Ant. Lætámini in Dómino,
Psalmus 31 [6]
31:1 Beátus cujus remíssa est iníquitas, * cujus obtéctum est peccátum.
31:2 Beátus homo cui Dóminus non ímputat culpam, * et in cujus spíritu non est dolus.
31:2 Quámdiu tácui, tabuérunt ossa mea * inter gémitus meos assíduos.
31:4 Etenim die noctúque gravis erat super me manus tua, * consumebátur robur meum velut ardóribus æstívis,
31:5 Peccátum meum conféssus sum tibi, * et culpam meam non abscóndi;
31:6 Dixi: Confíteor iniquitátem meam Dómino, * et tu remisísti culpam peccáti mei.
31:7 Proptérea orábit ad te omnis pius * in témpore necessitátis.
31:8 Cum írruent aquæ multæ, * ad eum non pervénient.
31:9 Tu es refúgium mihi, ab angústiis me servábis, * gáudio salútis meæ circúmdabis me.
31:10 Erúdiam te, et docébo viam, qua ámbules; * ínstruam te, firmans super te óculos meos.
31:12 Nolíte esse sicut equus et mulus * sine intelléctu,
31:13 Quorum ímpetus camo et freno constríngitur; * secus ad te non appropínquant.
31:13 Multi sunt dolóres ímpii; * sperántem autem in Dómino misericórdia circúmdat.
31:14 Lætámini in Dómino et gaudéte, justi; * et exsultáte, omnes recti corde.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Lætámini in Dómino, et exsultáte justi, et gloriámini omnes recti corde.
V. Exsúltent justi in conspéctu Dei.
R. Et delecténtur in lætítia.
V. Exsúltent justi in conspéctu Dei.
R. Et delecténtur in lætítia.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsíus píetas et misericórdia nos ádjuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.

Benedictio. Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens. Amen.

Lectio 4
Sermo sancti Joannis Chrysostomi
Serm. de Mart, quod aut imitandi sunt, aut non laudandi. Tom. 3
Qui Sanctorum merita religiosa caritate miratur, quique justorum glorias frequenti laude colloquitur, eorum mores sanctos atque justitiam imitetur: quoniam quem delectat Sancti alicujus meritum, delectare debet par circa cultum Dei obsequium. Quare aut imitari debet, si laudat: aut laudare non debet, si imitari detrectat: ut qui alium laudat, laudabilem se reddat: et qui Sanctorum merita admiratur, mirabilis ipse vitæ sanctitate reddatur. Nam si propterea justos fidelesque diligimus, quod in ipsis justitiam fidemque suspicimus, possumus nos quoque esse quod sunt, si faciamus ipsi quod faciunt.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Præcúrsor Dómini venit, de quo ipse testátur:
* Nullus major inter natos mulíerum Joánne Baptísta.
V. Hic est enim prophéta, et plus quam prophéta, de quo Salvátor ait.
R. Nullus major inter natos mulíerum Joánne Baptísta.

Benedictio. Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ. Amen.

Lectio 5
Neque enim difficile nobis est, quod ab ipsis geritur, imitari, cum sine præcedenti exemplo ab antiquis talia gesta conspicimus: ut non ipsi aliorum æmuli redderentur, sed æmulandæ virtutis seipsos nobis præberent exemplum: ut dum nos ex ipsis, et ex nobis alii proficiunt, sic Christus in suis semper servis in Ecclesia sancta laudetur. Unde ab origine mundi innocens Abel occiditur, Enoch Deo placens transfertur, justus Noë invenitur, Abraham fidelis probatur, Moyses mansuetus dignoscitur, Jesus castus, David lenis, Elias acceptus, Daniel sanctus, tres pueri victores redduntur.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Isti sunt qui vivéntes in carne, plantavérunt Ecclésiam sánguine suo:
* Cálicem Dómini bibérunt, et amíci Dei facti sunt.
V. In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.
R. Cálicem Dómini bibérunt, et amíci Dei facti sunt.

Benedictio. Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris. Amen.

Lectio 6
Apostoli discipuli Christi, credentium magistri habentur: e quibus eruditi Confessores fortissimi pugnant, Martyres perfecti triumphant, et christiani semper exercitus diabolum Deo armati debellant. In istis semper pares virtutes, dissimiles pugnæ, gloriosæ victoriæ. Unde tu Christiane delicatus es miles, si putas te posse sine pugna vincere, sine certamine triumphare. Exsere vires, fortiter dimica, atrociter in prælio isto concerta. Considera pactum, conditionem attende, militiam nosce: pactum quod spopondisti; conditionem qua accessisti: militiam cui nomen dedisti.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Sancti mei, qui in carne pósiti, certámen habuístis:
* Mercédem labóris ego reddam vobis.
V. Veníte benedícti Patris mei, percípite regnum.
R. Mercédem labóris ego reddam vobis.

Nocturn III.
Ant. Timéte Dóminum
Psalmus 33 [7]
33:2 Benedícam Dóminum in omni témpore: * semper laus ejus in ore meo.
33:3 In Dómino laudábitur ánima mea: * áudiant mansuéti, et læténtur.
33:4 Magnificáte Dóminum mecum: * et exaltémus nomen ejus in idípsum.
33:5 Exquisívi Dóminum, et exaudívit me: * et ex ómnibus tribulatiónibus meis erípuit me.
33:6 Accédite ad eum, et illuminámini: * et fácies vestræ non confundéntur.
33:7 Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum: * et de ómnibus tribulatiónibus ejus salvávit eum.
33:8 Immíttet Ángelus Dómini in circúitu timéntium eum: * et erípiet eos.
33:9 Gustáte, et vidéte quóniam suávis est Dóminus: * beátus vir, qui sperat in eo.
33:10 Timéte Dóminum, omnes sancti ejus: * quóniam non est inópia timéntibus eum.
33:11 Dívites eguérunt et esuriérunt: * inquiréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.
33:12 Veníte, fílii, audíte me: * timórem Dómini docébo vos.
33:13 Quis est homo qui vult vitam: * díligit dies vidére bonos?
33:14 Próhibe linguam tuam a malo: * et lábia tua ne loquántur dolum.
33:15 Divérte a malo, et fac bonum: * inquíre pacem, et perséquere eam.
33:16 Óculi Dómini super justos: * et aures ejus in preces eórum.
33:17 Vultus autem Dómini super faciéntes mala: * ut perdat de terra memóriam eórum.
33:18 Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: * et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
33:19 Juxta est Dóminus iis, qui tribuláto sunt corde: * et húmiles spíritu salvábit.
33:20 Multæ tribulatiónes justórum: * et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
33:21 Custódit Dóminus ómnia ossa eórum: * unum ex his non conterétur.
33:22 Mors peccatórum péssima: * et qui odérunt justum, delínquent.
33:23 Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum: * et non delínquent omnes qui sperant in eo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Timéte Dóminum omnes Sancti ejus, quóniam nihil deest timéntibus eum: ecce óculi Dómini super justos, et aures ejus ad preces eórum.
Nocturn III.
Ant. Timéte Dóminum
Psalmus 33 [7]
33:2 Benedícam Dómino omni témpore; * semper laus ejus in ore meo.
33:2 In Dómino gloriétur ánima mea: * áudiant húmiles, et læténtur.
33:3 Magnificáte Dóminum mecum; * et extollámus nomen ejus simul.
33:4 Quæsívi Dóminum, et exaudívit me; * et ex ómnibus timóribus meis erípuit me.
33:5 Aspícite ad eum, ut exhilarémini, * et fácies vestræ ne erubéscant.
33:6 Ecce, miser clamávit, et Dóminus audívit, * et ex ómnibus angústiis ejus salvávit eum.
33:7 Castra ponit ángelus Dómini * circa timéntes eum, et éripit eos.
33:8 Gustáte, et vidéte, quam bonus sit Dóminus; * beátus vir qui cónfugit ad eum.
33:9 Timéte Dóminum, sancti ejus, * quia non est inópia timéntibus eum.
33:10 Poténtes facti sunt páuperes et esuriérunt; * quæréntes autem Dóminum nullo bono carébunt.
33:12 Veníte, fílii, audíte me; * timórem Dómini docébo vos.
33:13 Quis est homo qui díligit vitam, * desíderat dies, ut bonis fruátur?
33:14 Cóhibe linguam tuam a malo, * et lábia tua a verbis dolósis.
33:15 Recéde a malo, et fac bonum; * quære pacem, et sectáre eam.
33:16 Oculi Dómini respíciunt justos, * et aures ejus clamórem eórum.
33:17 Vultus Dómini aversátur faciéntes mala, * ut déleat de terra memóriam eórum.
33:18 Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos; * et ex ómnibus angústiis eórum erípuit eos.
33:19 Prope est Dóminus contrítis corde, * et confráctos spíritu salvat.
33:20 Multa sunt mala justi; * sed ex ómnibus éripit eum Dóminus.
33:21 Custódit ómnia ossa ejus: * non confringétur ne unum quidem.
33:22 In mortem agit ímpium malítia, * et qui odérunt justum, puniéntur.
33:23 Dóminus líberat ánimas servórum suórum, * neque puniétur, quicúmque confúgerit ad eum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Timéte Dóminum omnes Sancti ejus, quóniam nihil deest timéntibus eum: ecce óculi Dómini super justos, et aures ejus ad preces eórum.
Ant. Dómine, spes Sanctórum
Psalmus 60 [8]
60:2 Exáudi, Deus, deprecatiónem meam: * inténde oratióni meæ.
60:3 A fínibus terræ ad te clamávi: * dum anxiarétur cor meum, in petra exaltásti me.
60:4 Deduxísti me, quia factus es spes mea: * turris fortitúdinis a fácie inimíci.
60:5 Inhabitábo in tabernáculo tuo in sǽcula: * prótegar in velaménto alárum tuárum.
60:6 Quóniam tu, Deus meus, exaudísti oratiónem meam: * dedísti hereditátem timéntibus nomen tuum.
60:7 Dies super dies regis adícies: * annos ejus usque in diem generatiónis et generatiónis.
60:8 Pérmanet in ætérnum in conspéctu Dei: * misericórdiam et veritátem ejus quis requíret?
60:9 Sic psalmum dicam nómini tuo in sǽculum sǽculi: * ut reddam vota mea de die in diem.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dómine, spes Sanctórum et turris fortitúdinis eórum, dedísti hereditátem timéntibus nomen tuum, et habitábunt in tabernáculo tuo in sǽcula.
Ant. Dómine, spes Sanctórum
Psalmus 60 [8]
60:1 Audi, Deus, clamórem meum, * inténde oratióni meæ.
60:2 Ab extrémis terræ ad te clamo, * cum déficit cor meum.
60:3 In petram extólles me, dabis quiétam mihi, * quia præsídium es mihi, turris fortis contra inimícum.
60:4 Utinam hábitem in tabernáculo tuo semper, * confúgiam sub tegmen alárum tuárum!
60:5 Tu enim, Deus, audísti vota mea; * dedísti mihi hereditátem timéntium nomen tuum.
60:6 Dies ádice ad dies regis, * anni ejus æquent generatiónes multas;
60:7 Regnet in ætérnum coram Deo; * grátiam et fidelitátem mitte, ut consérvent eum.
60:8 Sic cantábo nomen tuum semper, * et solvam vota mea omni die.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dómine, spes Sanctórum et turris fortitúdinis eórum, dedísti hereditátem timéntibus nomen tuum, et habitábunt in tabernáculo tuo in sǽcula.
Ant. Qui dilígitis Dóminum,
Psalmus 96 [9]
96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes, et calígo in circúitu ejus: * justítia, et judícium corréctio sedis ejus.
96:3 Ignis ante ípsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos ejus.
96:4 Illuxérunt fúlgura ejus orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
96:6 Annuntiavérunt cæli justítiam ejus: * et vidérunt omnes pópuli glóriam ejus.
96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
96:7 Adoráte eum, omnes Ángeli ejus: * audívit, et lætáta est Sion.
96:8 Et exsultavérunt fíliæ Judæ, * propter judícia tua, Dómine:
96:9 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
96:10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
96:11 Lux orta est justo, * et rectis corde lætítia.
96:12 Lætámini, justi, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Qui dilígitis Dóminum, lætámini in Dómino, et confitémini memóriæ sanctitátis ejus.
Ant. Qui dilígitis Dóminum,
Psalmus 96 [9]
96:1 Dóminus regnat: exsúltet terra, * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes et calígo circúmdant eum, * justítia et jus fundaméntum sunt sólii ejus.
96:3 Ignis ante ipsum præcédit, * et combúrit in circúitu inimícos ejus.
96:4 Fúlgura ejus collústrant orbem; * terra videt et contremíscit.
96:5 Montes ut cera liquéscunt coram Dómino, * coram dominatóre univérsæ terræ.
96:6 Cæli annúntiant justítiam ejus; * et omnes pópuli vident glóriam ejus.
96:7 Confundúntur omnes qui colunt sculptília * et qui gloriántur in idólis;
96:8 Ante eum se prostérnunt omnes dii. * Audit, et lætátur Sion,
96:9 Et exsúltant civitátes Juda * propter judícia tua, Dómine.
96:10 Nam tu, Dómine, excélsus es super omnem terram, * summe éminens inter omnes deos.
96:11 Dóminus díligit eos, qui odérunt malum, * custódit ánimas sanctórum suórum, de manu impiórum éripit eos.
96:12 Lux orítur justo, * et rectis corde lætítia.
96:13 Lætámini, justi, in Dómino, * et celebráte nomen sanctum ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Qui dilígitis Dóminum, lætámini in Dómino, et confitémini memóriæ sanctitátis ejus.
V. Justi autem in perpétuum vivent.
R. Et apud Dóminum est merces eórum.
V. Justi autem in perpétuum vivent.
R. Et apud Dóminum est merces eórum.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.

Benedictio. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. Amen.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 5:1-12
In illo témpore: Videns Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus. Et réliqua.

De Homilia sancti Augustíni Epíscopi
Liber 1 de Sermone Domini in monte, cap. 4
In primo gradu, sicut oportebat, positum est regnum cælorum, quod est perfectæ summæque sapientiæ animæ rationalis. Sic ítaque dictum est: Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum cælorum; tamquam diceretur: Initium sapientiæ timor Domini. Mitibus hereditas data est, tamquam testamentum patris cum pietate quærentibus. Beati mites: quoniam ipsi hereditate possidebunt terram. Lugentibus consolatio, tamquam scientibus quid amiserint, et quibus mersi sunt. Beati qui lugent nunc: quoniam ipsi consolabuntur. Esurientibus et sitientibus saturitas, tamquam refectio laborantibus fortiterque certantibus ad salutem. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris:
* Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
V. Vigiláte ergo, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit.
R. Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.

Benedictio. Quorum festum cólimus, ipsi intercédant pro nobis ad Dóminum. Amen.

Lectio 8
Misericordibus misericordia tamquam vero et optimo consilio utentibus, ut hoc eis exhibeatur a potentiore, quod invalidioribus ipsi exhibent. Beati misericordes: quoniam ipsorum miserebitur Deus. Mundis corde facultas est videndi Deum, tamquam purum oculum ad intelligenda æterna gerentibus. Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. Pacificis Dei similitudo est, tamquam perfecte sapientibus, formatisque ad imaginem Dei per regenerationem renovati hominis. Beati pacifici: quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. Et ista quidem in hac vita possunt compleri, sicut completa esse in Apostolis credimus. Nam illa omnimoda et in angelicam formam mutatio, quæ post hanc vitam promittitur, nullis verbis exponi potest.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Média nocte clamor factus est:
* Ecce sponsus venit, exíte óbviam ei.
V. Prudéntes vírgines, aptáte vestras lámpades.
R. Ecce sponsus venit, exíte óbviam ei.

Benedictio. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. Amen.

Lectio 9
Beati ergo, qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum. Hæc octava sententia, quæ ad caput redit, perfectumque hominem declarat, significatur fortasse et circumcisione octava die in veteri testamento; et Domini resurrectione post sabbatum, qui est utique octavus, idemque primus dies; et celebratione octavarum feriarum, quas in regeneratione novi hominis celebramus; et numero ipso Pentecostes: nam septenario numero septies multiplicato, quo fiunt quadraginta novem, quasi octavus additur, ut quinquaginta compleantur. Et tamquam redeatur ad caput, quo die missus est Spiritus sanctus, eo in regnum cælorum ducimur, et hereditatem accipimus, et consolamur, et pascimur, et misericordiam consequimur, et mundamur, et pacificamur. Atque ita perfecti omnes extrinsecus illatas molestias pro veritate et justitia sustinemus.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * majestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ majestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Judex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.

Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Omnípotens sempitérne Deus, qui nos ómnium Sanctórum tuórum mérita sub una tribuísti celebritáte venerári: quǽsumus; ut desiderátam nobis tuæ propitiatiónis abundántiam, multiplicátis intercessóribus, largiáris.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Post Divinum officium

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Monastic
Ordo Praedicatorum
Language 2
Latin
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help