Feria IV infra Hebdomadam IV post Epiphaniam I. Novembris ~ Ferial


Ad Laudes    11-07-2018

Incipit
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúja.
Incipit
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúja.
Psalmi {Psalmi et antiphonæ ex Psalterio secundum diem}
Ant. Dóminus regnávit,
Psalmus 96 [1]
96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes, et calígo in circúitu ejus: * justítia, et judícium corréctio sedis ejus.
96:3 Ignis ante ípsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos ejus.
96:4 Illuxérunt fúlgura ejus orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
96:6 Annuntiavérunt cæli justítiam ejus: * et vidérunt omnes pópuli glóriam ejus.
96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
96:7 Adoráte eum, omnes Ángeli ejus: * audívit, et lætáta est Sion.
96:8 Et exsultavérunt fíliæ Judæ, * propter judícia tua, Dómine:
96:9 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
96:10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
96:11 Lux orta est justo, * et rectis corde lætítia.
96:12 Lætámini, justi, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dóminus regnávit, exsúltet terra.
Psalmi {Psalmi et antiphonæ ex Psalterio secundum diem}
Ant. Dóminus regnávit,
Psalmus 96 [1]
96:1 Dóminus regnat: exsúltet terra, * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes et calígo circúmdant eum, * justítia et jus fundaméntum sunt sólii ejus.
96:3 Ignis ante ipsum præcédit, * et combúrit in circúitu inimícos ejus.
96:4 Fúlgura ejus collústrant orbem; * terra videt et contremíscit.
96:5 Montes ut cera liquéscunt coram Dómino, * coram dominatóre univérsæ terræ.
96:6 Cæli annúntiant justítiam ejus; * et omnes pópuli vident glóriam ejus.
96:7 Confundúntur omnes qui colunt sculptília * et qui gloriántur in idólis;
96:8 Ante eum se prostérnunt omnes dii. * Audit, et lætátur Sion,
96:9 Et exsúltant civitátes Juda * propter judícia tua, Dómine.
96:10 Nam tu, Dómine, excélsus es super omnem terram, * summe éminens inter omnes deos.
96:11 Dóminus díligit eos, qui odérunt malum, * custódit ánimas sanctórum suórum, de manu impiórum éripit eos.
96:12 Lux orítur justo, * et rectis corde lætítia.
96:13 Lætámini, justi, in Dómino, * et celebráte nomen sanctum ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dóminus regnávit, exsúltet terra.
Ant. Te décet hymnus,
Psalmus 64 [2]
64:2 Te decet hymnus, Deus, in Sion: * et tibi reddétur votum in Jerúsalem.
64:3 Exáudi oratiónem meam: * ad te omnis caro véniet.
64:4 Verba iniquórum prævaluérunt super nos: * et impietátibus nostris tu propitiáberis.
64:5 Beátus, quem elegísti, et assumpsísti: * inhabitábit in átriis tuis.
64:5 Replébimur in bonis domus tuæ: * sanctum est templum tuum, mirábile in æquitáte.
64:6 Exáudi nos, Deus, salutáris noster, * spes ómnium fínium terræ, et in mari longe.
64:7 Prǽparans montes in virtúte tua, accínctus poténtia: * qui contúrbas profúndum maris sonum flúctuum ejus.
64:8 Turbabúntur gentes, et timébunt qui hábitant términos a signis tuis: * éxitus matutíni, et véspere delectábis.
64:10 Visitásti terram, et inebriásti eam: * multiplicásti locupletáre eam.
64:10 Flumen Dei replétum est aquis, parásti cibum illórum: * quóniam ita est præparátio ejus.
64:11 Rivos ejus inébria, multíplica genímina ejus: * in stillicídiis ejus lætábitur gérminans.
64:12 Benedíces corónæ anni benignitátis tuæ: * et campi tui replebúntur ubertáte.
64:13 Pinguéscent speciósa desérti: * et exsultatióne colles accingéntur.
64:14 Indúti sunt aríetes óvium, et valles abundábunt fruménto: * clamábunt, étenim hymnum dicent.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Te décet hymnus, Deus, in Sion.
Ant. Te décet hymnus,
Psalmus 64 [2]
64:1 Te decet hymnus, Deus, in Sion * et tibi reddátur votum, qui exáudis preces.
64:2 Ad te omnis caro venit * propter iniquitátes.
64:3 Opprimunt nos delícta nostra: * tu ea dimíttis.
64:4 Beátus, quem éligis et assúmis: * inhábitat in átriis tuis.
64:5 Satiémur bonis domus tuæ, * sanctitáte templi tui.
64:6 Signis stupéndis exáudis nos cum justítia, Deus, salvátor noster, * spes ómnium fínium terræ et márium procul,
64:7 Qui firmas montes virtúte tua, accínctus poténtia. * Qui compéscis sónitum maris, sónitum flúctuum ejus et tumúltum natiónum:
64:8 Et timent, qui hábitant términos terræ, propter signa tua; * extréma Oriéntis et Occidéntis gáudio reples.
64:9 Visitásti terram et irrigásti eam, * multum locupletásti eam.
64:10 Rivus Dei replétus est aquis, parásti fruméntum eórum; * ita enim parásti eam:
64:11 Sulcos ejus irrigásti, complanásti glebas ejus, * ímbribus eam mollísti, benedixísti gérmini ejus.
64:12 Coronásti annum benignitáte tua, * et sémitæ tuæ pinguédinem stillant.
64:13 Stillant páscua desérti, * et colles exsultatióne se cingunt.
64:14 Vestiúntur grégibus arva, et valles operiúntur fruménto: * acclámant et cantant.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Te décet hymnus, Deus, in Sion.
Ant. Tibi, Dómine, psallam,
Psalmus 100 [3]
100:1 Misericórdiam, et judícium * cantábo tibi, Dómine:
100:2 Psallam, et intéllegam in via immaculáta, * quando vénies ad me.
100:2 Perambulábam in innocéntia cordis mei, * in médio domus meæ.
100:3 Non proponébam ante óculos meos rem injústam: * faciéntes prævaricatiónes odívi.
100:4 Non adhǽsit mihi cor pravum: * declinántem a me malígnum non cognoscébam.
100:5 Detrahéntem secréto próximo suo, * hunc persequébar.
100:5 Supérbo óculo, et insatiábili corde, * cum hoc non edébam.
100:6 Óculi mei ad fidéles terræ ut sédeant mecum: * ámbulans in via immaculáta, hic mihi ministrábat.
100:7 Non habitábit in médio domus meæ qui facit supérbiam: * qui lóquitur iníqua, non diréxit in conspéctu oculórum meórum.
100:8 In matutíno interficiébam omnes peccatóres terræ: * ut dispérderem de civitáte Dómini omnes operántes iniquitátem.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Tibi, Dómine, psallam, et intéllegam in via immaculáta.
Ant. Tibi, Dómine, psallam,
Psalmus 100 [3]
100:1 Grátiam et justítiam cantábo; * tibi, Dómine, psallam.
100:2 Incédam in via immaculáta: * quando vénies ad me?
100:3 Ambulábo in innocéntia cordis mei * in domo mea.
100:4 Non ponam ante óculos meos * rem injústam;
100:4 Faciéntem prævaricatiónes ódio hábeo: * non adhærébit mihi.
100:5 Cor pravum erit procul a me; * Quod malum est, non cognóscam.
100:6 Detrahéntem occúlte próximo suo: * hunc perdam.
100:7 Supérbum óculis et inflátum corde: * hunc non tolerábo.
100:8 Oculi mei respíciunt fidéles terræ, * ut hábitent mecum.
100:8 Qui ámbulat in via immaculáta, * hic mihi ministrábit.
100:9 Non habitábit in domo mea, * qui facit dolum.
100:9 Qui lóquitur mendácia, non subsístet * coram óculis meis.
100:10 Cotídie perdam * omnes peccatóres terræ,
100:10 Extérminans de civitáte Dómini * omnes male agéntes.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Tibi, Dómine, psallam, et intéllegam in via immaculáta.
Ant. Dómine, magnus es tu,
Canticum Judith [4]
(Canticum Judith * Judith 16:15-22)
16:15 Hymnum cantémus Dómino, * hymnum novum cantémus Deo nostro.
16:16 Adonái, Dómine, magnus es tu, et præclárus in virtúte tua, * et quem superáre nemo potest.
16:17 Tibi sérviat omnis creatúra tua: * quia dixísti, et facta sunt:
16:18 Misísti spíritum tuum, et creáta sunt, * et non est qui resístat voci tuæ.
16:19 Montes a fundaméntis movebúntur cum aquis: * petræ, sicut cera, liquéscent ante fáciem tuam.
16:20 Qui autem timent te, * magni erunt apud te per ómnia.
16:21 Væ genti insurgénti super genus meum: Dóminus enim omnípotens vindicábit in eis, * in die judícii visitábit illos.
16:22 Dabit enim ignem, et vermes in carnes eórum, * ut urántur, et séntiant usque in sempitérnum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dómine, magnus es tu, et præclárus in virtúte tua.
Ant. Dómine, magnus es tu,
Canticum Judith [4]
(Canticum Judith * Judith 16:15-22)
16:15 Hymnum cantábo Dómino, * hymnum novum cantábo Deo meo.
16:16 Dómine, magnus es tu, et gloriósus, * mirábilis poténtia et insuperábilis.
16:17 Tibi sérviat omnis creatúra tua, * quia dixísti, et facta sunt,
16:18 Misísti spíritum tuum, et creáta sunt, * nec quisquam resístit voci tuæ.
16:19 Montes enim a fundaméntis movéntur cum aquis; * petræ, sicut cera, liquéscunt ante fáciem tuam.
16:20 Qui autem timent te, * tu propítius eis,
16:20 Quia parvum est omne sacrifícium in odórem suavitátis, * et mínimum omne pingue in holocáustum tibi;
16:20 Sed qui timet Dóminum, * erit úndique magnus.
16:21 Væ géntibus insurgéntibus contra pópulum meum: * Dóminus exercítuum die judícii vindicábit in eos.
16:22 Mitte ignem in carnes eórum, * et plorábunt doléntes in ætérnum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dómine, magnus es tu, et præclárus in virtúte tua.
Ant. Laudábo Deum meum
Psalmus 145 [5]
145:2 Lauda, ánima mea, Dóminum, laudábo Dóminum in vita mea: * psallam Deo meo quámdiu fúero.
145:3 Nolíte confídere in princípibus: * in fíliis hóminum, in quibus non est salus.
145:4 Exíbit spíritus ejus, et revertétur in terram suam: * in illa die períbunt omnes cogitatiónes eórum.
145:5 Beátus, cujus Deus Jacob adjútor ejus, spes ejus in Dómino, Deo ipsíus: * qui fecit cælum et terram, mare, et ómnia, quæ in eis sunt.
145:7 Qui custódit veritátem in sǽculum, facit judícium injúriam patiéntibus: * dat escam esuriéntibus.
145:7 Dóminus solvit compedítos: * Dóminus illúminat cæcos.
145:8 Dóminus érigit elísos, * Dóminus díligit justos.
145:9 Dóminus custódit ádvenas, pupíllum et víduam suscípiet: * et vias peccatórum dispérdet.
145:10 Regnábit Dóminus in sǽcula, Deus tuus, Sion, * in generatiónem et generatiónem.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Laudábo Deum meum in vita mea.
Ant. Laudábo Deum meum
Psalmus 145 [5]
145:1 Lauda, ánima mea, Dóminum; laudábo Dóminum in vita mea; * psallam Deo meo quámdiu ero.
145:2 Nolíte confídere in princípibus, * in hómine, per quem non est salus.
145:3 Cum exíerit spíritus ejus, revertétur in terram suam; * tunc períbunt ómnia consília ejus.
145:4 Beátus, cujus adjútor est Deus Jacob, cujus spes in Dómino, Deo suo. * Qui fecit cælum et terram, mare, et ómnia quæ in eis sunt,
145:5 Qui servat fidem in ætérnum, reddit jus oppréssis, * panem dat esuriéntibus.
145:6 Dóminus solvit captívos, * Dóminus áperit óculos cæcórum.
145:7 Dóminus érigit curvátos, * Dóminus díligit justos.
145:8 Dóminus custódit peregrínos, pupíllum et víduam susténtat, * viam autem peccatórum pertúrbat.
145:9 Regnábit Dóminus in ætérnum, * Deus tuus, Sion, in generatiónem et generatiónem.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Laudábo Deum meum in vita mea.
Capitulum Hymnus Versus {ex Psalterio secundum diem}
Rom 13:12-13
Nox præcéssit, dies autem appropinquávit. Abiciámus ergo ópera tenebrárum, et induámur arma lucis. Sicut in die honéste ambulémus.
R. Deo grátias.

Hymnus
Nox, et tenébræ, et núbila,
Confúsa mundi et túrbida:
Lux intrat, albéscit polus:
Christus venit: discédite.

Calígo terræ scínditur
Percússa solis spículo,
Rebúsque jam color redit,
Vultu niténtis síderis.

Te, Christe, solum nóvimus:
Te mente pura et simplici,
Flendo et canéndo quǽsumus,
Inténde nostris sénsibus.

Sunt multa fucis íllita,
Quæ luce purgéntur tua:
Tu, vera lux cæléstium,
Vultu seréno illúmina.

Deo Patri sit glória,
Ejúsque soli Fílio,
Cum Spíritu Paráclito,
Nunc et per omne sǽculum.
Amen.

V. Repléti sumus mane misericórdia tua.
R. Exsultávimus, et delectáti sumus.
Capitulum Hymnus Versus {ex Psalterio secundum diem}
Rom 13:12-13
Nox præcéssit, dies autem appropinquávit. Abiciámus ergo ópera tenebrárum, et induámur arma lucis. Sicut in die honéste ambulémus.
R. Deo grátias.

Hymnus
Nox, et tenébræ, et núbila,
Confúsa mundi et túrbida:
Lux intrat, albéscit polus:
Christus venit: discédite.

Calígo terræ scínditur
Percússa solis spículo,
Rebúsque jam color redit,
Vultu niténtis síderis.

Te, Christe, solum nóvimus:
Te mente pura et simplici,
Flendo et canéndo quǽsumus,
Inténde nostris sénsibus.

Sunt multa fucis íllita,
Quæ luce purgéntur tua:
Tu, vera lux cæléstium,
Vultu seréno illúmina.

Deo Patri sit glória,
Ejúsque soli Fílio,
Cum Spíritu Paráclito,
Nunc et per omne sǽculum.
Amen.

V. Repléti sumus mane misericórdia tua.
R. Exsultávimus, et delectáti sumus.
Canticum: Benedictus {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. De manu ómnium
(Canticum Zachariæ: Luc. 1:68-79)
1:68 Benedíctus Dóminus, Deus Israël: * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
1:69 Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David, púeri sui.
1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum ejus:
1:71 Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos.
1:72 Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.
1:73 Jusjurándum, quod jurávit ad Ábraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:
1:74 Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.
1:75 In sanctitáte, et justítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.
1:76 Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias ejus:
1:77 Ad dandam sciéntiam salútis plebi ejus: * in remissiónem peccatórum eórum:
1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
1:79 Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. De manu ómnium qui odérunt nos, liberávit nos Dóminus.
Canticum: Benedictus {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. De manu ómnium
(Canticum Zachariæ: Luc. 1:68-79)
1:68 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * quia visitávit et redémit pópulum suum,
1:69 Et eréxit cornu salútis nobis * in domo David servi sui,
1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui olim fuérunt, prophetárum suórum:
1:71 Ut liberáret nos ab inimícis nostris, * et e manu ómnium qui odérunt nos,
1:72 Ut fáceret misericórdiam cum pátribus nostris, * et recordarétur fœ́deris sui sancti:
1:73 Jurisjurándi, quod jurávit Abrahæ, patri nostro, * datúrum se nobis,
1:74 Ut sine timóre e manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi,
1:75 In sanctitáte et justítia coram ipso * ómnibus diébus nostris.
1:76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini ad parándas vias ejus,
1:77 Ad dandam pópulo ejus sciéntiam salútis * in remissióne peccatórum eórum,
1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri, * qua visitábit nos Oriens ex alto,
1:79 Ut illúminet eos, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, * ut dírigat pedes nostros in viam pacis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. De manu ómnium qui odérunt nos, liberávit nos Dóminus.
Preces Feriales{omittitur}
Preces Feriales{omittitur}
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, qui nos, in tantis perículis constitútos, pro humána scis fragilitáte non posse subsístere: da nobis salútem mentis et córporis; ut ea, quæ pro peccátis nostris pátimur, te adjuvánte vincámus.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, qui nos, in tantis perículis constitútos, pro humána scis fragilitáte non posse subsístere: da nobis salútem mentis et córporis; ut ea, quæ pro peccátis nostris pátimur, te adjuvánte vincámus.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Monastic
Ordo Praedicatorum
Language 2
Latin
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help