S. Raphaëlis Archangeli ~ Duplex majus
Tempora: Feria Quinta infra Hebdomadam XIX post Octavam Pentecostes IV. Octobris

Ad Matutinum    10-24-2019

Incipit
V. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúja.
Invitatorium {Antiphona ex Commune aut Festo}
Ant. Regem Archangelórum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Ant. Regem Archangelórum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei.
Ant. Regem Archangelórum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte, adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.
Ant. Regem Archangelórum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Hódie, si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte, adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus jurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Regem Archangelórum Dóminum, * Veníte, adorémus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Veníte, adorémus.
Ant. Regem Archangelórum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Hymnus {ex Proprio Sanctorum}
Christe, sanctórum decus Angelórum,
Gentis humánæ Sator et Redémptor,
Cǽlitum nobis tríbuas beátas
Scándere sedes.


Angelus nostræ médicus salútis,
Adsit e cælo Ráphaël, ut omnes
Sanet ægrótos, dubiósque vitæ
Dírigat actus.

Virgo dux pacis Genetríxque lucis,
Et sacer nobis chorus Angelórum
Semper assístat, simul et micántis
Régia cæli.

Præstet hoc nobis Déitas beáta
Patris, ac Nati, paritérque Sancti
Spíritus, cujus résonat per omnem
Glória mundum.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ et Psalmi ex Proprio Sanctorum}
Nocturn I.
Ant. Egréssus Tobías * invénit júvenem præcínctum, et quasi parátum ad ambulándum, et, ignórans quod Angelus esset, salutávit eum.
Psalmus 8 [1]
8:2 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
8:2 Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
8:5 Quid est homo quod memor es ejus? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
8:8 Ómnia subjecísti sub pédibus ejus, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
8:9 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
8:10 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Egréssus Tobías invénit júvenem præcínctum, et quasi parátum ad ambulándum, et, ignórans quod Angelus esset, salutávit eum.
Ant. Angelus Ráphaël * seípsum occúltans, ait: Ego sum Azarías, magni Ananíæ fílius.
Psalmus 10 [2]
10:2 In Dómino confído: quómodo dícitis ánimæ meæ: * Tránsmigra in montem sicut passer?
10:3 Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, paravérunt sagíttas suas in pháretra, * ut sagíttent in obscúro rectos corde.
10:4 Quóniam quæ perfecísti, destruxérunt: * justus autem quid fecit?
10:5 Dóminus in templo sancto suo, * Dóminus in cælo sedes ejus.
10:5 Óculi ejus in páuperem respíciunt: * pálpebræ ejus intérrogant fílios hóminum.
10:6 Dóminus intérrogat justum et ímpium: * qui autem díligit iniquitátem, odit ánimam suam.
10:7 Pluet super peccatóres láqueos: * ignis, et sulphur, et spíritus procellárum pars cálicis eórum.
10:8 Quóniam justus Dóminus, et justítias diléxit: * æquitátem vidit vultus ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Angelus Ráphaël seípsum occúltans, ait: Ego sum Azarías, magni Ananíæ fílius.
Ant. Sanum ducam * fílium tuum in regiónem Medórum, et sanum tibi redúcam, allelúja.
Psalmus 14 [3]
14:1 Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? * aut quis requiéscet in monte sancto tuo?
14:2 Qui ingréditur sine mácula, * et operátur justítiam:
14:3 Qui lóquitur veritátem in corde suo, * qui non egit dolum in lingua sua:
14:3 Nec fecit próximo suo malum, * et oppróbrium non accépit advérsus próximos suos.
14:4 Ad níhilum dedúctus est in conspéctu ejus malígnus: * timéntes autem Dóminum gloríficat:
14:5 Qui jurat próximo suo, et non décipit, * qui pecúniam suam non dedit ad usúram, et múnera super innocéntem non accépit.
14:5 Qui facit hæc: * non movébitur in ætérnum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Sanum ducam fílium tuum in regiónem Medórum, et sanum tibi redúcam, allelúja.
V. Dáta sunt Angelo incénsa multa.
R. Ut adoleret ea ante altáre áureum, quod est ante óculos Domini.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exáudi, Dómine Jesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum. Amen.

V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus. Amen.

Lectio 1
De libro Tobíæ
Tob 12:1-4
1 Vocávit ad se Tobías fílium suum, dixítque ei: Quid póssumus dare viro isti sancto, qui venit tecum?
2 Respóndens Tobías, dixit patri suo: Pater, quam mercédem dábimus ei? aut quid dignum póterit esse benefíciis ejus?
3 Me duxit et redúxit sanum, pecúniam a Gabélo ipse recépit, uxórem ipse me habére fecit, et dæmónium ab ea ipse compéscuit: gáudium paréntibus ejus fecit, meípsum a devoratióne piscis erípuit, te quoque vidére fecit lumen cæli, et bonis ómnibus per eum repléti sumus. Quid illi ad hæc potérimus dignum dare?
4 Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignábitur medietátem de ómnibus quæ alláta sunt, sibi assúmere.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. In illo témpore exaudítæ sunt preces ambórum in conspéctu glóriæ summi Dei:
* Et missus est Angelus Dómini sanctus Ráphaël, ut curáret eos ambos, quorum uno témpore sunt oratiónes in conspéctu Dómini recitátæ.
V. Tobías et Sara in tribulatióne pósiti cum lácrimis oráre cœpérunt.
R. Et missus est Angelus Dómini sanctus Ráphaël, ut curáret eos ambos, quorum uno témpore sunt oratiónes in conspéctu Dómini recitátæ.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adjuváre dignétur. Amen.

Lectio 2
Tob 12:5-13
5 Et vocántes eum, pater scílicet et fílius, tulérunt eum in partem; et rogáre cœpérunt ut dignarétur dimídiam partem ómnium quæ attúlerant, accéptam habére.
6 Tunc dixit eis occúlte: Benedícite Deum cæli, et coram ómnibus vivéntibus confitémini ei, quia fecit vobíscum misericórdiam suam.
7 Etenim sacraméntum regis abscóndere bonum est, ópera autem Dei reveláre et confitéri honoríficum est.
8 Bona est orátio cum jejúnio, et eleemósyna magis quam thesáuros auri recóndere;
9 Quóniam eleemósyna a morte líberat, et ipsa est quæ purgat peccáta, et facit inveníre misericórdiam et vitam ætérnam.
10 Qui autem fáciunt peccátum et iniquitátem, hostes sunt ánimæ suæ.
11 Manifésto ergo vobis veritátem et non abscóndam a vobis occúltum sermónem.
12 Quando orábas cum lácrimis, et sepeliébas mórtuos, et derelinquébas prándium tuum, et mórtuos abscondébas per diem in domo tua, et nocte sepeliébas eos, ego óbtuli oratiónem tuam Dómino.
13 Et quia accéptus eras Deo, necésse fuit ut tentátio probáret te.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Egréssus Tobías invénit júvenem spléndidum stántem præcínctum, et quasi parátum ad ambulándum, et salutávit eum, et dixit:
* Unde te habémus, bone júvenis?
V. Et, ignórans quod Dómini Angelus esset, salutávit eum, et dixit.
R. Unde te habémus, bone júvenis?
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
Tob 12:14-22
14 Et nunc misit me Dóminus ut curárem te, et Saram uxórem fílii tui a dæmónio liberárem;
15 Ego enim sum Ráphaël Angelus, unus ex septem qui astámus ante Dóminum.
16 Cumque hæc audíssent, turbáti sunt, et treméntes cecidérunt super terram in fáciem suam.
17 Dixítque eis Angelus: Pax vobis, nolíte timére.
18 Etenim cum essem vobíscum, per voluntátem Dei eram: ipsum benedícite, et cantáte illi.
19 Vidébar quidem vobíscum manducáre, et bíbere: sed ego cibo invisíbili, et potu, qui ab homínibus vidéri non potest, utor.
20 Tempus est ergo ut revértar ad eum, qui me misit: vos autem benedícite Deum, et narráte ómnia mirabília ejus.
21 Et cum hæc dixísset, ab aspéctu eórum ablátus est, et ultra eum vidére non potuérunt.
22 Tunc prostráti per horas tres in fáciem, benedixérunt Deum: et exsurgéntes narravérunt ómnia mirabília ejus.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Ingréssus Angelus ad Tobíam, salutávit eum, et dixit: Gaudium sit tibi semper:
* Forti animo esto, in próximo enim est, ut a Deo cureris.
V. Et respondens Tobías, ait: Quale gáudium mihi erit, qui in ténebris sedeo, et lumen cæli non video?
R. Forti animo esto, in próximo enim est, ut a Deo cureris.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Forti animo esto, in próximo enim est, ut a Deo cureris.
Nocturn II.
Ant. Dixit autem Angelus: * Apprehénde bránchiam piscis, et trahe eum extra aquas.
Psalmus 18 [4]
18:2 Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.
18:3 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
18:4 Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
18:5 In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
18:6 In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
18:6 Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio ejus:
18:7 Et occúrsus ejus usque ad summum ejus: * nec est qui se abscóndat a calóre ejus.
18:8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
18:9 Justítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
18:10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sǽculum sǽculi: * judícia Dómini vera, justificáta in semetípsa.
18:11 Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
18:12 Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
18:13 Delícta quis intéllegit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
18:14 Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
18:15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
18:15 Dómine, adjútor meus, * et redémptor meus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dixit autem Angelus: Apprehénde bránchiam piscis, et trahe eum extra aquas.
Ant. Obsecro te, * Azaría frater, ut dicas mihi, quod remédium habébunt ista, quæ de pisce serváre jussísti.
Psalmus 23 [5]
23:1 Dómini est terra, et plenitúdo ejus: * orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
23:2 Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit eum.
23:3 Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto ejus?
23:4 Ínnocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano ánimam suam, nec jurávit in dolo próximo suo.
23:5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo, salutári suo.
23:6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Jacob.
23:7 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:8 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prǽlio.
23:9 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:10 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Obsecro te, Azaría frater, ut dicas mihi, quod remédium habébunt ista, quæ de pisce serváre jussísti.
Ant. Lúmina fel sanat, * sed virtus cordis et jécoris diáboli expéllit potestátem.
Psalmus 33 [6]
33:2 Benedícam Dóminum in omni témpore: * semper laus ejus in ore meo.
33:3 In Dómino laudábitur ánima mea: * áudiant mansuéti, et læténtur.
33:4 Magnificáte Dóminum mecum: * et exaltémus nomen ejus in idípsum.
33:5 Exquisívi Dóminum, et exaudívit me: * et ex ómnibus tribulatiónibus meis erípuit me.
33:6 Accédite ad eum, et illuminámini: * et fácies vestræ non confundéntur.
33:7 Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum: * et de ómnibus tribulatiónibus ejus salvávit eum.
33:8 Immíttet Ángelus Dómini in circúitu timéntium eum: * et erípiet eos.
33:9 Gustáte, et vidéte quóniam suávis est Dóminus: * beátus vir, qui sperat in eo.
33:10 Timéte Dóminum, omnes sancti ejus: * quóniam non est inópia timéntibus eum.
33:11 Dívites eguérunt et esuriérunt: * inquiréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.
33:12 Veníte, fílii, audíte me: * timórem Dómini docébo vos.
33:13 Quis est homo qui vult vitam: * díligit dies vidére bonos?
33:14 Próhibe linguam tuam a malo: * et lábia tua ne loquántur dolum.
33:15 Divérte a malo, et fac bonum: * inquíre pacem, et perséquere eam.
33:16 Óculi Dómini super justos: * et aures ejus in preces eórum.
33:17 Vultus autem Dómini super faciéntes mala: * ut perdat de terra memóriam eórum.
33:18 Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: * et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
33:19 Juxta est Dóminus iis, qui tribuláto sunt corde: * et húmiles spíritu salvábit.
33:20 Multæ tribulatiónes justórum: * et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
33:21 Custódit Dóminus ómnia ossa eórum: * unum ex his non conterétur.
33:22 Mors peccatórum péssima: * et qui odérunt justum, delínquent.
33:23 Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum: * et non delínquent omnes qui sperant in eo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Lúmina fel sanat, sed virtus cordis et jécoris diáboli expéllit potestátem.
V. Ascéndit fumus arómatum in conspéctu Dómini.
R. De manu Angeli.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsíus píetas et misericórdia nos ádjuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.

V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens. Amen.

Lectio 4
Sermo Sancti Bonaventuræ Epíscopi
De Sanctis Angelis Sermo 5, sub fine
Ráphaël interpretátur medicina Dei. Et debémus notare quod eductio a malo est per tria beneficia, a Raphaéle nobis colláta medicante nos. Educit ergo nos Ráphaël médicus ab infirmitáte animi, inducéndo nos ad amaritúdinem contritiónis; unde in Tobía dicit Ráphaël: Ubi introíeris domum tuam, lini super óculos ejus ex felle. Sic fecit, et vidit. Quare Ráphaël non pótuit ipse fácere? Quia Angelus non dat compunctiónem, sed osténdit viam. Per fel intellígitur amaritúdo contritiónis, quæ sanat óculos interioris mentis; Psalmus: Qui sanat contritos corde. Hoc est optimum collyrium. In Júdicum secundo dícitur quod Angelus ascéndit ad locum fléntium, et dixit pópulo: Eduxi vos de terra Ægypti, feci vobis tot et tanta bona; et flevit omnis pópulus, ita ut locus ille appellarétur locus fléntium. Caríssimi, Angeli tota die narrant nobis benefícia Dei, et reducunt ea nobis ad memóriam: Quis est qui te creávit, qui te redémit? Quid fecísti, quem offendísti? Hoc si consideráveris, nullum habes remédium nisi flere.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Interrogávit Tobías Angelum: De qua domo, aut de qua tribu es tu? Qui respondens, ait:
* Ego sum Azarías, Ananíæ magni fílius.
V. Genus quæris mercenarii, an ipsum mercenárium, qui cum fílio tuo eat? Sed ne forte sollícitus sis.
R. Ego sum Azarías, Ananíæ magni fílius.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ. Amen.

Lectio 5
Secundo Ráphaël edúcit de servitute diaboli, persuadéndo nobis memóriam passiónis Christi; in cujus figuram dictum est Tobíæ sexto: Cordis ejus particulam si super carbónes ponas, fumus ejus éxtricat omne genus dæmoniórum. Dícitur Tobíæ octavo quod pósuit Tobías particulam cordis super carbónes, et Ráphaël religávit dæmónium in desérto superioris Ægypti. Quid est hoc? Non poterat Ráphaël religare dæmónium nisi ponerétur cor super carbónes? Numquid cor piscis dabat Angelo tantam virtútem? Nequaquam! Nihil posset, nisi ibi mystérium esset. In hoc enim nobis datur intelligi quod nihil est quod ita nos líberet hódie a servitute diaboli sicut passio Christi, quæ processit ex radíce cordis sive caritátis. Cor enim fons est caloris cunctæ vitæ. Si ergo Cor Christi, hoc est passiónem quam sustinuit, procedéntem ex radíce caritátis et fonte caloris, ponas super carbónes, hoc est super inflammatam memóriam; statim dæmon religábitur, ut tibi nocére non possit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Exívit Tobías ut lavaret pedes suos, et ecce piscis immanis exívit ad devorándum eum: qui expavéscens, clamávit voce magna, dicens: Dómine, invadit me. Et dixit ei Angelus: Apprehénde branchiam ejus, et trahe eum ad te.
* Exéntera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repóne tibi: sunt enim necessaria ad medicaménta utíliter.
V. Attraxit autem Tobías piscem in siccum, et palpitare cœpit ante pedes ejus; et ait Angelus ei.
R. Exéntera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repóne tibi: sunt enim necessaria ad medicaménta utíliter.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris. Amen.

Lectio 6
Tertio liberat nos a contrarietáte Dei, quam incurrimus per offensam Dei, et hoc inducéndo nos ad instantiam oratiónis; et hoc est quod dixit angelus Ráphaël Tobíæ duodecimo: Quando orabas cum lácrimis, ego óbtuli oratiónem tuam Dómino. Ipsi enim Angeli reconciliant nos Deo, quantum possunt. Accusatores nostri coram Deo sunt dæmones. Angeli autem excusant nos, quando ófferunt oratiónes nostras, ad quas devote faciendas nos inducunt; Apocalypsis octavo: Ascéndit fumus arómatum in conspéctu Dómini de manu Angeli. Arómata ista suáviter redoléntia sunt oratiónes Sanctórum. Vis placare Deum, quem offendísti? Ora devote. Offérunt Deo oratiónem tuam, ut te Deo reconcilient. Dícitur in Luca quod Christus, factus in agonía, prolixius orabat, et appáruit Angelus Dómini confortans eum. Et hoc totum factum est propter nos, quia non indiguit confortatióne sua, sed ut ostenderétur quod libenter assistunt devote orántibus, et libenter juvant eos et ipsos confortant, et oratiónes eórum Deo ófferunt. - Festum sancti Ráphaëlis Archangeli Benedíctus Papa décimus quintus ad universam Ecclésiam extendit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Ubi introíeris domum tuam, dixit Angelus Ráphaël ad Tobíam, statim adora Dóminum Deum tuum, et, grátias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum:
* Statimque lini super óculos ejus ex felle isto piscis, quem portas tecum; sicas enim quóniam mox aperiéntur óculi ejus, et vidébit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudébit.
V. Tolle tecum ex felle isto piscis; erit enim necessárium.
R. Statimque lini super óculos ejus ex felle isto piscis, quem portas tecum; sicas enim quóniam mox aperiéntur óculi ejus, et vidébit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudébit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Statimque lini super óculos ejus ex felle isto piscis, quem portas tecum; sicas enim quóniam mox aperiéntur óculi ejus, et vidébit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudébit.
Nocturn III.
Ant. Est hic Sara * Raguélis fília; quæ tibi conjúgio dábitur, et omnis substántia ejus.
Psalmus 95 [7]
95:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * cantáte Dómino, omnis terra.
95:2 Cantáte Dómino, et benedícite nómini ejus: * annuntiáte de die in diem salutáre ejus.
95:3 Annuntiáte inter gentes glóriam ejus, * in ómnibus pópulis mirabília ejus.
95:4 Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * terríbilis est super omnes deos.
95:5 Quóniam omnes dii géntium dæmónia: * Dóminus autem cælos fecit.
95:6 Conféssio, et pulchritúdo in conspéctu ejus: * sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne ejus.
95:7 Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem: * afférte Dómino glóriam nómini ejus.
95:8 Tóllite hóstias, et introíte in átria ejus: * adoráte Dóminum in átrio sancto ejus.
95:9 Commoveátur a fácie ejus univérsa terra: * dícite in géntibus quia Dóminus regnávit.
95:10 Étenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur: * judicábit pópulos in æquitáte.
95:11 Læténtur cæli, et exsúltet terra: commoveátur mare, et plenitúdo ejus: * gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt.
95:12 Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit: * quóniam venit judicáre terram.
95:13 Judicábit orbem terræ in æquitáte, * et pópulos in veritáte sua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Est hic Sara Raguélis fília; quæ tibi conjúgio dábitur, et omnis substántia ejus.
Ant. Septem viros hábuit, * quos dæmónium oppréssit; tímeo ne mihi símile contíngat.
Psalmus 96 [8]
96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes, et calígo in circúitu ejus: * justítia, et judícium corréctio sedis ejus.
96:3 Ignis ante ípsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos ejus.
96:4 Illuxérunt fúlgura ejus orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
96:6 Annuntiavérunt cæli justítiam ejus: * et vidérunt omnes pópuli glóriam ejus.
96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
96:7 Adoráte eum, omnes Ángeli ejus: * audívit, et lætáta est Sion.
96:8 Et exsultavérunt fíliæ Judæ, * propter judícia tua, Dómine:
96:9 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
96:10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
96:11 Lux orta est justo, * et rectis corde lætítia.
96:12 Lætámini, justi, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Septem viros hábuit, quos dæmónium oppréssit; tímeo ne mihi símile contíngat.
Ant. Per tres dies * oratióni cum uxóre tua vacábis, ut in sémine Abrahæ benedictiónem in fíliis consequáris.
Psalmus 102 [9]
102:1 Bénedic, ánima mea, Dómino: * et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus.
102:2 Bénedic, ánima mea, Dómino: * et noli oblivísci omnes retributiónes ejus.
102:3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis: * qui sanat omnes infirmitátes tuas.
102:4 Qui rédimit de intéritu vitam tuam: * qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus.
102:5 Qui replet in bonis desidérium tuum: * renovábitur ut áquilæ juvéntus tua:
102:6 Fáciens misericórdias Dóminus: * et judícium ómnibus injúriam patiéntibus.
102:7 Notas fecit vias suas Móysi, * fíliis Israël voluntátes suas.
102:8 Miserátor, et miséricors Dóminus: * longánimis, et multum miséricors.
102:9 Non in perpétuum irascétur: * neque in ætérnum comminábitur.
102:10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis: * neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis.
102:11 Quóniam secúndum altitúdinem cæli a terra: * corroborávit misericórdiam suam super timéntes se.
102:12 Quantum distat ortus ab occidénte: * longe fecit a nobis iniquitátes nostras.
102:13 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se: * quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum.
102:14 Recordátus est quóniam pulvis sumus: * homo, sicut fænum dies ejus, tamquam flos agri sic efflorébit.
102:16 Quóniam spíritus pertransíbit in illo, et non subsístet: * et non cognóscet ámplius locum suum.
102:17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno, * et usque in ætérnum super timéntes eum.
102:17 Et justítia illíus in fílios filiórum, * his qui servant testaméntum ejus:
102:18 Et mémores sunt mandatórum ipsíus, * ad faciéndum ea.
102:19 Dóminus in cælo parávit sedem suam: * et regnum ipsíus ómnibus dominábitur.
102:20 Benedícite Dómino, omnes Ángeli ejus: * poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.
102:21 Benedícite Dómino, omnes virtútes ejus: * minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus.
102:22 Benedícite Dómino, ómnia ópera ejus: * in omni loco dominatiónis ejus, bénedic, ánima mea, Dómino.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Per tres dies oratióni cum uxóre tua vacábis, ut in sémine Abrahæ benedictiónem in fíliis consequáris.
V. Apprehéndit Angelus Ráphaël dæmónium.
R. Et religávit illud in desérto superióris Ægýpti.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.

V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. Amen.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 5:1-4
In illo témpore: Erat dies festus Judæórum, et ascéndit Jesus Jerosolymam. Et réliqua.

Homilía sancti Joánnis Chrysóstomi
Homilia 36, alias 35, in Joánnem, num. 1
Quis hic curatiónis modus? quale mystérium subindicátur? Neque enim sine causa hæc scripta sunt; sed futura nobis quasi in figura et imagine describit, ne, si res stupenda accideret inexspéctata, auditórum multórum fidem aliquátenus labefactáret. Quænam ígitur hæc descriptio? Futurum baptisma dandum erat, plenum virtúte et grátia maxima, baptisma, quod peccáta ómnia ablúeret, quod ex mórtuis vivos redderet. Hæc ergo ut in imagine depingúntur in piscina et in aliis multis. Et primo quidem aquam dedit, quæ córporum máculas ablúeret, sordesque non veras, sed tales existimátas, ex funere nempe, ex lepra, et similes; multaque vidére est eádem de causa in veteri lege per aquam mundata.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Benedícite Deum cæli, dixit Angelus Ráphaël et coram ómnibus vivéntibus confitémini ei:
* Quia fecit vobíscum misericórdiam suam.
V. Ipsum benedícite, et cantáte illi, et narráte ómnia mirabília ejus.
R. Quia fecit vobíscum misericórdiam suam.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Cujus festum cólimus, ipse intercédat pro nobis ad Dóminum. Amen.

Lectio 8
Sed ad propositum jam redeamus. Primo ítaque, ut diximus, córporum maculas, deínde varias infirmitátes per aquam solvi curat. Ut enim nos Deus ad baptismi grátiam propius reduceret, non jam maculas solum, sed et morbos sanat. Imagines enim quæ propius ad veritátem accedunt, et in baptismate, et in passióne, et in aliis magis conspicuæ sunt quam vetustiores. Quemádmodum enim qui prope regem sunt satéllites, remotióribus sunt honoratiores; ita et in figuris factum est. Et Angelus descéndens turbábat aquam, et snándi vim indebat ipsi, ut discerent Judæi, Angelórum Dóminum multo magis posse ánimæ morbos omnes curare. Sed, quemádmodum hic aquárum natúra non simpliciter curábat (alioquin enim semper id fáceret), sed Angeli operatióne id fiebat; sic in nobis non aqua simpliciter operátur, sed, postquam Spíritus grátiam accéperit, tunc ómnia solvit peccáta.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Tempus est ut revértar ad eum, qui me misit, dixit Angelus Ráphaël;
* Vos autem benedícite Dóminum, et narráte ómnia mirabília ejus.
V. Confitémini ei coram ómnibus vivéntibus, quia fecit vobíscum misericórdiam suam.
R. Vos autem benedícite Dóminum, et narráte ómnia mirabília ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Vos autem benedícite Dóminum, et narráte ómnia mirabília ejus.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. Amen.

Lectio 9
Circa hanc piscinam jacebat multitúdo magna infirmórum, cæcórum, claudórum, aridórum, aquæ motum exspectántium. Sed tunc infirmitas impediménto erat quóminus is qui vellet, sanarétur; nunc autem unusquísque potestátem accedéndi habet. Non enim Angelus est qui aquam movet, sed Angelórum Dóminus ómnia éfficit. Nec dicere póssumus: Dum ego accedo, alius ante me descéndit. Sed, si totus orbis venerit, grátia non consúmitur, neque vis vel operátio déficit, sed semper éadem manet. Ac, quemádmodum solares radii quotídie illúminant, nec absumúntur, neque, quod multis subministréntur, lucis quídpiam amittunt; sic, immo multo minus, Spíritus operátio minúitur a multitúdine accipiéntium. Hoc autem factum est ut qui díscerent in aqua curándos esse corporis morbos, et hac in re diu exercitáti essent, facílius crederent étiam morbos animi posse curari.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.


Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * majestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ majestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Judex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, qui beátum Raphaélem Archángelum Tobíæ fámulo tuo cómitem dedísti in via: concéde nobis fámulis tuis; ut eiúsdem semper protegámur custódia et muniámur auxílio.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Monastic
Ordo Praedicatorum
Language 2
Latin
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help