Feria Tertia infra Hebdomadam XIX post Octavam Pentecostes IV. Octobris ~ Ferial


Ad Laudes    10-22-2019

Incipit
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúja.
Incipit
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúja.
Psalmi {Psalmi et antiphonæ ex Psalterio secundum diem}
Ant. Cantáte
Psalmus 95 [1]
95:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * cantáte Dómino, omnis terra.
95:2 Cantáte Dómino, et benedícite nómini ejus: * annuntiáte de die in diem salutáre ejus.
95:3 Annuntiáte inter gentes glóriam ejus, * in ómnibus pópulis mirabília ejus.
95:4 Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * terríbilis est super omnes deos.
95:5 Quóniam omnes dii géntium dæmónia: * Dóminus autem cælos fecit.
95:6 Conféssio, et pulchritúdo in conspéctu ejus: * sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne ejus.
95:7 Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem: * afférte Dómino glóriam nómini ejus.
95:8 Tóllite hóstias, et introíte in átria ejus: * adoráte Dóminum in átrio sancto ejus.
95:9 Commoveátur a fácie ejus univérsa terra: * dícite in géntibus quia Dóminus regnávit.
95:10 Étenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur: * judicábit pópulos in æquitáte.
95:11 Læténtur cæli, et exsúltet terra: commoveátur mare, et plenitúdo ejus: * gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt.
95:12 Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit: * quóniam venit judicáre terram.
95:13 Judicábit orbem terræ in æquitáte, * et pópulos in veritáte sua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Cantáte Dómino et benedícite nómini ejus.
Psalmi {Psalmi et antiphonæ ex Psalterio secundum diem}
Ant. Cantáte
Psalmus 95 [1]
95:1 Cantáte Dómino cánticum novum, * cantáte Dómino, omnes terræ.
95:2 Cantáte Dómino, benedícite nómine ejus, * annuntiáte de die in diem salútem ejus.
95:3 Enarráte inter gentes glóriam ejus, * in ómnibus pópulis mirabília ejus.
95:4 Nam magnus est Dóminus et laudándus valde, * timéndus magis quam omnis dii.
95:5 Nam omnes dii géntium sunt figménta; * Dóminus autem cælos fecit.
95:6 Majéstas et decor præcédunt eum; * poténtia et splendor sunt in sede sancta ejus.
95:7 Tribúite Dómino, famíliæ populórum, tribúite Dómino glóriam et poténtiam; * tribúite Dómino glóriam nóminis ejus.
95:8 Offérte sacrifícium et introíte in átria ejus; * adoráte Dóminum in ornátu sacro.
95:9 Contremísce coram eo, univérsa terra; * dícite inter gentes: Dóminus regnat.
95:10 Stabilívit orbem, ut non moveátur: * regit pópulos cum æquitáte.
95:11 Læténtur cæli, et exsúltet terra; ínsonet mare et quæ illud implent; * géstiat campus et ómnia quæ in eo sunt.
95:12 Tum gaudébunt omnes árbores silvæ coram Dómino, quia venit, * quia venit régere terram.
95:13 Reget orbem terrárum cum justítia, * et pópulos cum fidelitáte sua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Cantáte Dómino et benedícite nómini ejus.
Ant. Salutáre vultus mei,
Psalmus 42 [2]
42:1 Júdica me, Deus, et discérne causam meam de gente non sancta, * ab hómine iníquo, et dolóso érue me.
42:2 Quia tu es, Deus, fortitúdo mea: * quare me repulísti? et quare tristis incédo, dum afflígit me inimícus?
42:3 Emítte lucem tuam et veritátem tuam: * ipsa me deduxérunt, et adduxérunt in montem sanctum tuum, et in tabernácula tua.
42:4 Et introíbo ad altáre Dei: * ad Deum, qui lætíficat juventútem meam.
42:5 Confitébor tibi in cíthara, Deus, Deus meus: * quare tristis es, ánima mea? et quare contúrbas me?
42:6 Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: * salutáre vultus mei, et Deus meus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Salutáre vultus mei, Deus meus.
Ant. Salutáre vultus mei,
Psalmus 42 [2]
42:1 Jus redde mihi, Deus, et age causam meam advérsus gentem non sanctam; * ab hómine dolóso et iníquo líbera me,
42:2 Quia tu es, Deus, fortitúdo mea: * quare me reppulísti? quare tristis incédo, ab inimíco oppréssus?
42:3 Emítte lucem tuam et fidelitátem tuam: ipsæ me ducant, * addúcant me in montem sanctum tuum et in tabernácula tua.
42:4 Et introíbo ad altáre Dei, * ad Deum lætítiæ et exsultatiónis meæ,
42:5 Et laudábo te cum cíthara, Deus, Deus meus! * Quare deprímeris, ánima mea, et tumultuáris in me?
42:6 Spera in Deum: quia rursus celebrábo eum, * salútem vultus mei et Deum meum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Salutáre vultus mei, Deus meus.
Ant. Illúmina, Dómine,
Psalmus 66 [3]
66:2 Deus misereátur nostri, et benedícat nobis: * illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri.
66:3 Ut cognoscámus in terra viam tuam, * in ómnibus géntibus salutáre tuum.
66:4 Confiteántur tibi pópuli, Deus: * confiteántur tibi pópuli omnes.
66:5 Læténtur et exsúltent gentes: * quóniam júdicas pópulos in æquitáte, et gentes in terra dírigis.
66:6 Confiteántur tibi pópuli, Deus, confiteántur tibi pópuli omnes: * terra dedit fructum suum.
66:7 Benedícat nos Deus, Deus noster, benedícat nos Deus: * et métuant eum omnes fines terræ.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Illúmina, Dómine, vultum tuum super nos.
Ant. Illúmina, Dómine,
Psalmus 66 [3]
66:1 Deus misereátur nostri, et benedícat nobis; * serénum prǽbeat nobis vultum suum,
66:2 Ut cognóscant in terra viam ejus, * in ómnibus géntibus salútem ejus.
66:3 Célebrent te pópuli, Deus, * célebrent te pópuli omnes.
66:4 Læténtur et exsúltent natiónes, * quod regis pópulos cum æquitáte, et natiónes in terra gubérnas.
66:5 Célebrent te pópuli, Deus, célebrent te pópuli omnes. * Terra dedit fructum suum:
66:6 Benedíxit nobis Deus, Deus noster. Benedícat nobis Deus, * et tímeant eum omnes fines terræ!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Illúmina, Dómine, vultum tuum super nos.
Ant. Exaltáte
Canticum Tobiæ [4]
(Canticum Tobiæ * Tob. 13:1-11)
13:1 Magnus es, Dómine, in ætérnum, * et in ómnia sǽcula regnum tuum:
13:2 Quóniam tu flagéllas, et salvas: dedúcis ad ínferos, et redúcis: * et non est qui effúgiat manum tuam.
13:3 Confitémini Dómino, fílii Israël, * et in conspéctu géntium laudáte eum:
13:4 Quóniam ídeo dispérsit vos inter gentes, quæ ignórant eum, * ut vos enarrétis mirabília ejus,
13:5 Et faciátis scire eos, * quia non est álius Deus omnípotens præter eum.
13:6 Ipse castigávit nos propter iniquitátes nostras: * et ipse salvábit nos propter misericórdiam suam.
13:7 Aspícite ergo quæ fecit nobíscum, et cum timóre et tremóre confitémini illi: * Regémque sæculórum exaltáte in opéribus vestris.
13:8 Ego autem in terra captivitátis meæ confitébor illi: * quóniam osténdit majestátem suam in gentem peccatrícem.
13:9 Convertímini ítaque, peccatóres, et fácite justítiam coram Deo, * credéntes quod fáciat vobíscum misericórdiam suam:
13:10 Ego autem, et ánima mea * in eo lætábimur.
13:11 Benedícite Dóminum, omnes elécti ejus: * ágite dies lætítiæ, et confitémini illi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exaltáte Regem sæculórum in opéribus vestris.
Ant. Exaltáte
Canticum Tobiæ [4]
(Canticum Tobiæ * Tob. 13:1-11)
13:1 Benedíctus Deus qui vivit in ætérnum, * et in perpétuum manet regnum ejus.
13:2 Nam ipse flagéllat et miserétur, dedúcit ad ínferos, et redúcit; * neque quisquam éffugit manum ejus.
13:2 Celebráte eum, fílii Israël, coram géntibus: * nam ipse dispérsit nos inter illas.
13:3 Osténdite illic magnitúdinem ejus, * laudes dícite ejus coram ómnibus vivéntibus.
13:4 Ipse enim est Dóminus noster et Deus, * ipse pater noster usque in ætérnum.
13:5 Flagéllat nos propter iniquitátes nostras; et íterum miserébitur et congregábit vos ex ómnibus géntibus, * inter quas estis dispérsi.
13:5 Si convérsi éritis ad eum ex toto cordo et tota ánima vestra, * ut agátis coram eo sincére,
13:7 Tunc revertétur ad vos, * neque abscóndet fáciem suam a vobis.
13:8 Et consideráte, quæ factúris sit vobis, * et celebráte eum ore pleno.
13:9 Et benedícite Dómino justo, * et laudes dícite regis sæculórum.
13:9 Ego in terra captivitátis meæ célebro eum, * et osténdo poténtiam ac magnitúdinem ejus genti peccatríci.
13:10 Convertímini peccatóres, et fácite quod justum est coram eo; * fórsitan benévolus erit vobis et fáciet misericórdiam vobis.
13:11 Laudes dicam Dei mei et regis cæli, * et ánima mea exultábit de magnitúdine ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exaltáte Regem sæculórum in opéribus vestris.
Ant. Laudáte
Psalmus 134 [5]
134:1 Laudáte nomen Dómini, * laudáte, servi, Dóminum.
134:2 Qui statis in domo Dómini, * in átriis domus Dei nostri.
134:3 Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus: * psállite nómini ejus, quóniam suáve.
134:4 Quóniam Jacob elégit sibi Dóminus, * Israël in possessiónem sibi.
134:5 Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus, * et Deus noster præ ómnibus diis.
134:6 Ómnia quæcúmque vóluit, Dóminus fecit in cælo, et in terra, * in mari, et in ómnibus abýssis.
134:7 Edúcens nubes ab extrémo terræ: * fúlgura in plúviam fecit.
134:8 Qui prodúcit ventos de thesáuris suis: * qui percússit primogénita Ægýpti ab hómine usque ad pecus.
134:9 Et misit signa, et prodígia in médio tui, Ægýpte: * in Pharaónem, et in omnes servos ejus.
134:10 Qui percússit gentes multas: * et occídit reges fortes:
134:11 Sehon, regem Amorrhæórum, et Og, regem Basan, * et ómnia regna Chánaan.
134:12 Et dedit terram eórum hereditátem, * hereditátem Israël, pópulo suo.
134:13 Dómine, nomen tuum in ætérnum: * Dómine, memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.
134:14 Quia judicábit Dóminus pópulum suum: * et in servis suis deprecábitur.
134:15 Simulácra géntium argéntum, et aurum, * ópera mánuum hóminum.
134:16 Os habent, et non loquéntur: * óculos habent, et non vidébunt.
134:17 Aures habent, et non áudient: * neque enim est spíritus in ore ipsórum.
134:18 Símiles illis fiant qui fáciunt ea: * et omnes qui confídunt in eis.
134:19 Domus Israël, benedícite Dómino: * domus Aaron, benedícite Dómino.
134:20 Domus Levi, benedícite Dómino: * qui timétis Dóminum, benedícite Dómino.
134:21 Benedíctus Dóminus ex Sion, * qui hábitat in Jerúsalem.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Laudáte nomen Dómini, qui statis in domo Dómini.
Ant. Laudáte
Psalmus 134 [5]
134:1 Laudáte nomen Dómini; * laudáte, servi Dómini,
134:2 Qui statis in domo Dómini, * in átriis domus Dei nostri.
134:3 Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus; * psállite nómini ejus, quóniam suave.
134:4 Nam Jacob elégit sibi Dóminus, * Israël in pecúlium suum.
134:5 Novi équidem hoc: magnus est Dóminus, * et Dominátor noster præ ómnibus diis.
134:6 Quæcúmque vult Dóminus, facit in cælo et in terra, * in mari et in ómnibus profúndis aquárum.
134:7 Addúcit nubes ab extrémo terræ, * fulgúribus plúviam facit,
134:8 Promit ventum de receptáculis suis. * Percússit primogénita Ægýpti, hómines æque ac pécora.
134:9 Edidit signa et porténta in te, Ægýpte, * in Pharaónem et in omnes servos ejus.
134:10 Percússit gentes multas * et occídit reges poténtes:
134:11 Sehon, regem Amorrhæórum, et Og, regem Basan, * et omnes reges Chánaan,
134:12 Et dedit terram eórum in possessiónem, * in possessiónem Israël, pópulo suo.
134:13 Dómine, nomen tuum in ætérnum manet, * Dómine, memória tua in generatiónem et generatiónem.
134:14 Nam Dóminus tuétur pópulum suum, * et servórum suórum miserétur.
134:15 Idóla géntium argéntum et aurum, * ópera mánuum hóminum:
134:16 Os habent, et non loquúntur; * óculos habent, et non vident;
134:17 Aures habent, et non áudiunt; * et non est hálitus in ore eórum.
134:18 Símiles illis fiunt, qui fáciunt ea, * omnis qui confídit in eis.
134:19 Domus Israël, benedícite Dómino; * domus Aaron, benedícite Dómino.
134:20 Domus Levi, benedícite Dómino; * qui cólitis Dóminum, benedícite Dómino.
134:21 Benedíctus Dóminus ex Sion, * qui hábitat in Jerúsalem.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Laudáte nomen Dómini, qui statis in domo Dómini.
Capitulum Hymnus Versus {ex Psalterio secundum diem}
Rom 13:12-13
Nox præcéssit, dies autem appropinquávit. Abiciámus ergo ópera tenebrárum, et induámur arma lucis. Sicut in die honéste ambulémus.
R. Deo grátias.

Hymnus
Ales diéi núntius
Lucem propínquam prǽcinit:
Nos excitátor méntium
Jam Christus ad vitam vocat.

Auférte, clamat, léctulos,
Ægro sopóre désides:
Castíque, recti, ac sóbrii
Vigiláte, jam sum próximus.

Jesum ciámus vócibus,
Flentes, precántes, sóbrii:
Inténta supplicátio
Dormíre cor mundum vetat.

Tu, Christe, somnum díscute:
Tu rumpe noctis víncula:
Tu solve peccátum vetus,
Novúmque lumen íngere.

Deo Patri sit glória,
Ejúsque soli Fílio,
Cum Spíritu Paráclito,
Nunc et per omne sǽculum.
Amen.

V. Repléti sumus mane misericórdia tua.
R. Exsultávimus, et delectáti sumus.
Capitulum Hymnus Versus {ex Psalterio secundum diem}
Rom 13:12-13
Nox præcéssit, dies autem appropinquávit. Abiciámus ergo ópera tenebrárum, et induámur arma lucis. Sicut in die honéste ambulémus.
R. Deo grátias.

Hymnus
Ales diéi núntius
Lucem propínquam prǽcinit:
Nos excitátor méntium
Jam Christus ad vitam vocat.

Auférte, clamat, léctulos,
Ægro sopóre désides:
Castíque, recti, ac sóbrii
Vigiláte, jam sum próximus.

Jesum ciámus vócibus,
Flentes, precántes, sóbrii:
Inténta supplicátio
Dormíre cor mundum vetat.

Tu, Christe, somnum díscute:
Tu rumpe noctis víncula:
Tu solve peccátum vetus,
Novúmque lumen íngere.

Deo Patri sit glória,
Ejúsque soli Fílio,
Cum Spíritu Paráclito,
Nunc et per omne sǽculum.
Amen.

V. Repléti sumus mane misericórdia tua.
R. Exsultávimus, et delectáti sumus.
Canticum: Benedictus {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. Eréxit nobis
(Canticum Zachariæ: Luc. 1:68-79)
1:68 Benedíctus Dóminus, Deus Israël: * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
1:69 Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David, púeri sui.
1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum ejus:
1:71 Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos.
1:72 Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.
1:73 Jusjurándum, quod jurávit ad Ábraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:
1:74 Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.
1:75 In sanctitáte, et justítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.
1:76 Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias ejus:
1:77 Ad dandam sciéntiam salútis plebi ejus: * in remissiónem peccatórum eórum:
1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
1:79 Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Eréxit nobis Dóminus cornu salútis in domo David púeri sui.
Canticum: Benedictus {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. Eréxit nobis
(Canticum Zachariæ: Luc. 1:68-79)
1:68 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * quia visitávit et redémit pópulum suum,
1:69 Et eréxit cornu salútis nobis * in domo David servi sui,
1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui olim fuérunt, prophetárum suórum:
1:71 Ut liberáret nos ab inimícis nostris, * et e manu ómnium qui odérunt nos,
1:72 Ut fáceret misericórdiam cum pátribus nostris, * et recordarétur fœ́deris sui sancti:
1:73 Jurisjurándi, quod jurávit Abrahæ, patri nostro, * datúrum se nobis,
1:74 Ut sine timóre e manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi,
1:75 In sanctitáte et justítia coram ipso * ómnibus diébus nostris.
1:76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini ad parándas vias ejus,
1:77 Ad dandam pópulo ejus sciéntiam salútis * in remissióne peccatórum eórum,
1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri, * qua visitábit nos Oriens ex alto,
1:79 Ut illúminet eos, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, * ut dírigat pedes nostros in viam pacis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Eréxit nobis Dóminus cornu salútis in domo David púeri sui.
Preces Feriales{omittitur}
Preces Feriales{omittitur}
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Omnípotens et miséricors Deus, univérsa nobis adversántia propitiátus exclúde: ut mente et córpore páriter expedíti, quæ tua sunt, líberis méntibus exsequámur.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Omnípotens et miséricors Deus, univérsa nobis adversántia propitiátus exclúde: ut mente et córpore páriter expedíti, quæ tua sunt, líberis méntibus exsequámur.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Monastic
Ordo Praedicatorum
Language 2
Latin
Latin-Bea
Deutsch
English
Espanol
Francais
Italiano
Magyar
Polski
Portugues
Polski-Newer
Votive
hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help