S. Petri de Alcantara Confessoris ~ III. classis
Scriptura: Sabbato infra Hebdomadam XVIII post Octavam Pentecostes II. Octobris

Ad Matutinum    10-19-2019

Incipit
V. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.

Invitatorium {Antiphona ex Commune aut Festo}
Ant. Regem Confessórum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Ant. Regem Confessórum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Regem Confessórum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte, adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Regem Confessórum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte, adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Regem Confessórum Dóminum, * Veníte, adorémus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Hymnus {ex Commune aut Festo}
Iste Conféssor Dómini, coléntes
Quem pie laudant pópuli per orbem,
Hac die lætus méruit suprémos
Laudis honóres.

Qui pius, prudens, húmilis, pudícus,
Sóbriam duxit sine labe vitam,
Donec humános animávit auræ
Spíritus artus.

Cuius ob præstans méritum, frequénter,
Ægra quæ passim iacuére membra,
Víribus morbi dómitis, salúti
Restituúntur.

Noster hinc illi chorus obsequéntem
Cóncinit laudem celebrésque palmas,
Ut piis eius précibus iuvémur
Omne per ævum.

Sit salus illi, decus atque virtus,
Qui, super cæli sólio corúscans,
Tótius mundi sériem gubérnat,
Trinus et unus.
Amen.
Hymnus {ex Commune aut Festo}
Iste Conféssor Dómini, coléntes
Quem pie laudant pópuli per orbem,
Hac die lætus méruit suprémos
Laudis honóres.

Qui pius, prudens, húmilis, pudícus,
Sóbriam duxit sine labe vitam,
Donec humános animávit auræ
Spíritus artus.

Cuius ob præstans méritum, frequénter,
Ægra quæ passim iacuére membra,
Víribus morbi dómitis, salúti
Restituúntur.

Noster hinc illi chorus obsequéntem
Cóncinit laudem celebrésque palmas,
Ut piis eius précibus iuvémur
Omne per ævum.

Sit salus illi, decus atque virtus,
Qui, super cæli sólio corúscans,
Tótius mundi sériem gubérnat,
Trinus et unus.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ ex Psalterio secundum tempora}
Nocturn I
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ ex Psalterio secundum tempora}
Nocturn I
Ant. Memor fuit in sǽculum * testaménti sui Dóminus Deus noster.
Psalmus 104(1-15) [1]
104:1 Confitémini Dómino, et invocáte nomen eius: * annuntiáte inter gentes ópera eius.
104:2 Cantáte ei, et psállite ei: * narráte ómnia mirabília eius.
104:3 Laudámini in nómine sancto eius: * lætétur cor quæréntium Dóminum.
104:4 Quǽrite Dóminum, et confirmámini: * quǽrite fáciem eius semper.
104:5 Mementóte mirabílium eius, quæ fecit: * prodígia eius, et iudícia oris eius.
104:6 Semen Ábraham, servi eius: * fílii Iacob, elécti eius.
104:7 Ipse Dóminus Deus noster: * in univérsa terra iudícia eius.
104:8 Memor fuit in sǽculum testaménti sui: * verbi, quod mandávit in mille generatiónes:
104:9 Quod dispósuit ad Ábraham: * et iuraménti sui ad Isaac:
104:10 Et státuit illud Iacob in præcéptum: * et Israël in testaméntum ætérnum:
104:11 Dicens: Tibi dabo terram Chánaan, * funículum hereditátis vestræ.
104:12 Cum essent número brevi, * paucíssimi et íncolæ eius:
104:13 Et pertransiérunt de gente in gentem, * et de regno ad pópulum álterum.
104:14 Non relíquit hóminem nocére eis: * et corrípuit pro eis reges.
104:15 Nolíte tángere christos meos: * et in prophétis meis nolíte malignári.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Memor fuit in sǽculum testaménti sui Dóminus Deus noster.
Ant. Memor fuit in sǽculum * testaménti sui Dóminus Deus noster.
Psalmus 104(1-15) [1]
104:1 Celebráte Dóminum, acclamáte nómini eius * nota fácite inter gentes ópera eius.
104:2 Cantáte ei, psállite ei, * enarráte ómnia mirabília eius.
104:3 Gloriámini de nómine sancto eius; * lætétur cor quæréntium Dóminum.
104:4 Consideráte Dóminum et poténtiam eius, * quǽrite fáciem eius semper.
104:5 Mementóte mirabília eius quæ fecit, * prodígia eius, et iudícia oris eius,
104:6 Semen Abraham, servi eius, * fílii Iacob, elécti eius!
104:7 Ipse Dóminus est Deus noster; * in univérsa terra valent iudícia eius.
104:8 Memor est in ætérnum fœ́deris sui, * promíssi quod dispósuit in mille generatiónes,
104:9 Fœ́deris quod íniit cum Abraham, * et iuris iurándi quod dedit Isaac,
104:10 Quod státuit pro Iacob firmum decrétum, * pro Israël fœdus ætérnum,
104:11 Dicens: Tibi dabo terram Chánaan * in sortem hereditáriam vestram.
104:12 Cum essent número pauci, * exígui et peregríni in terra illa,
104:13 Et migrárent de gente in gentem, * et de regno hoc ad pópulum illum,
104:14 Némini permísit opprímere eos, * et propter eos corrípuit reges:
104:15 Nolíte tángere unctos meos, * nec prophétis meis intuléritis malum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Memor fuit in sǽculum testaménti sui Dóminus Deus noster.
Ant. Auxit Dóminus * pópulum suum: et firmávit eum super inimícos eius.
Psalmus 104(16-27) [2]
104:16 Et vocávit famem super terram: * et omne firmaméntum panis contrívit.
104:17 Misit ante eos virum: * in servum venúmdatus est Ioseph.
104:18 Humiliavérunt in compédibus pedes eius, ferrum pertránsiit ánimam eius * donec veníret verbum eius.
104:19 Elóquium Dómini inflammávit eum: * misit rex, et solvit eum; princeps populórum, et dimísit eum.
104:21 Constítuit eum dóminum domus suæ: * et príncipem omnis possessiónis suæ:
104:22 Ut erudíret príncipes eius sicut semetípsum: * et senes eius prudéntiam docéret.
104:23 Et intrávit Israël in Ægýptum: * et Iacob áccola fuit in terra Cham.
104:24 Et auxit pópulum suum veheménter: * et firmávit eum super inimícos eius.
104:25 Convértit cor eórum ut odírent pópulum eius: * et dolum fácerent in servos eius.
104:26 Misit Móysen, servum suum: * Aaron, quem elégit ipsum.
104:27 Pósuit in eis verba signórum suórum: * et prodigiórum in terra Cham.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Auxit Dóminus pópulum suum: et firmávit eum super inimícos eius.
Ant. Auxit Dóminus * pópulum suum: et firmávit eum super inimícos eius.
Psalmus 104(16-27) [2]
104:16 Et vocávit famem super terram; * et omne subsídium panis subtráxit.
104:17 Míserat ante eos virum; * in servitútem venúndatus erat Ioseph.
104:18 Strínxerant vínculis pedes eius, ferro ligátum erat collum eius, * donec impléta est prædíctio eius,
104:19 Verbum Dómini comprobávit eum. * Misit rex, et solvit eum, princeps populórum, et liberávit eum.
104:20 Constítuit eum dóminum super domum suam, * et príncipem super omnem possessiónem suam,
104:21 Ut erudíret próceres eius pro beneplácito suo * et senes eius sapiéntiam docéret.
104:22 Tum Israël intrávit in Ægýptum, * et Iacob hospes fuit in terra Cham.
104:23 Et multiplicávit pópulum suum valde, * et fecit eum fortiórem inimícis eius.
104:24 Convértit cor eórum, ut ódio habérent pópulum eius * et dolóse ágerent in servos eius:
104:25 Tum misit Móysen, servum suum, * Aaron, quem elégerat.
104:26 Patravérunt inter eos signa eius, * et prodígia in terra Cham.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Auxit Dóminus pópulum suum: et firmávit eum super inimícos eius.
Ant. Edúxit Deus * pópulum suum in exsultatióne, et eléctos suos in lætítia.
Psalmus 104(28-45) [3]
104:28 Misit ténebras, et obscurávit: * et non exacerbávit sermónes suos.
104:29 Convértit aquas eórum in sánguinem: * et occídit pisces eórum.
104:30 Édidit terra eórum ranas: * in penetrálibus regum ipsórum.
104:31 Dixit, et venit cœnomyía: * et cínifes in ómnibus fínibus eórum.
104:32 Pósuit plúvias eórum grándinem: * ignem comburéntem in terra ipsórum.
104:33 Et percússit víneas eórum, et ficúlneas eórum: * et contrívit lignum fínium eórum.
104:34 Dixit, et venit locústa, et bruchus, * cuius non erat númerus:
104:35 Et comédit omne fænum in terra eórum: * et comédit omnem fructum terræ eórum.
104:36 Et percússit omne primogénitum in terra eórum: * primítias omnis labóris eórum.
104:37 Et edúxit eos cum argénto et auro: * et non erat in tríbubus eórum infírmus.
104:38 Lætáta est Ægýptus in profectióne eórum: * quia incúbuit timor eórum super eos.
104:39 Expándit nubem in protectiónem eórum: * et ignem ut lucéret eis per noctem.
104:40 Petiérunt, et venit cotúrnix: * et pane cæli saturávit eos.
104:41 Dirúpit petram et fluxérunt aquæ: * abiérunt in sicco flúmina;
104:42 Quóniam memor fuit verbi sancti sui: * quod hábuit ad Ábraham, púerum suum.
104:43 Et edúxit pópulum suum in exsultatióne, * et eléctos suos in lætítia.
104:44 Et dedit illis regiónes géntium: * et labóres populórum possedérunt:
104:45 Ut custódiant iustificatiónes eius, * et legem eius requírant.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Edúxit Deus pópulum suum in exsultatióne, et eléctos suos in lætítia.
Ant. Edúxit Deus * pópulum suum in exsultatióne, et eléctos suos in lætítia.
Psalmus 104(28-45) [3]
104:28 Misit ténebras, et facta est calígo, * sed restitérunt verbis eius.
104:29 Convértit aquas eórum in sánguinem, * et occídit pisces eórum.
104:30 Scátuit terra eórum ranis, * usque in penetrália regum eórum.
104:31 Dixit, et venit agmen muscárum, * cúlices in omnes fines eórum.
104:32 Dedit eis pro plúvia grándinem, ignem flammántem per terram eórum.
104:33 Et percússit vites eórum et ficus eórum, * et confrégit árbores in fínibus eórum.
104:34 Dixit, et venérunt locústæ,* et bruchi sine número;
104:35 Et devoravérunt omnem herbam in terra eórum, * et devoravérunt fructus agri eórum.
104:36 Et percússit omnes primogénitos in terra eórum, * primítias omnis róboris eórum.
104:37 Et edúxit eos cum argénto et auro, * nec fuit in tríbubus eórum infírmus.
104:38 Lætáti sunt Ægýptii de profectióne eórum, * quia timor eórum cecíderat super illos.
104:39 Expándit nubem in teguméntum, * et ignem, ut lucéret per noctem.
104:40 Petiérunt, et addúxit coturníces, * et pane cæli saturávit eos.
104:41 Scidit petram, et manávit aqua, * cucúrrit in desérto ut flumen.
104:42 Nam memor fuit verbi sancti sui, * quod déderat Abrahæ, servo suo.
104:43 Et edúxit pópulum suum cum gáudio, * cum exsultatióne eléctos suos.
104:44 Et dedit eis terras natiónum, * et ópibus populórum potíti sunt,
104:45 Ut custódiant præcépta eius, * et leges eius obsérvent. Allelúia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Edúxit Deus pópulum suum in exsultatióne, et eléctos suos in lætítia.
Ant. Salvávit eos Dóminus * propter nomen suum.
Psalmus 105(1-15) [4]
105:1 Confitémini Dómino, quóniam bonus: * quóniam in sǽculum misericórdia eius.
105:2 Quis loquétur poténtias Dómini, * audítas fáciet omnes laudes eius?
105:3 Beáti, qui custódiunt iudícium, * et fáciunt iustítiam in omni témpore.
105:4 Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui: * vísita nos in salutári tuo:
105:5 Ad vidéndum in bonitáte electórum tuórum, ad lætándum in lætítia gentis tuæ: * ut laudéris cum hereditáte tua.
105:6 Peccávimus cum pátribus nostris: * iniúste égimus, iniquitátem fécimus.
105:7 Patres nostri in Ægýpto non intellexérunt mirabília tua: * non fuérunt mémores multitúdinis misericórdiæ tuæ.
105:7 Et irritavérunt ascendéntes in mare, * Mare Rubrum.
105:8 Et salvávit eos propter nomen suum: * ut notam fáceret poténtiam suam.
105:9 Et incrépuit Mare Rubrum, et exsiccátum est, * et dedúxit eos in abýssis sicut in desérto.
105:10 Et salvávit eos de manu odiéntium: * et redémit eos de manu inimíci.
105:11 Et opéruit aqua tribulántes eos: * unus ex eis non remánsit.
105:12 Et credidérunt verbis eius: * et laudavérunt laudem eius.
105:13 Cito fecérunt, oblíti sunt óperum eius: * et non sustinuérunt consílium eius.
105:14 Et concupiérunt concupiscéntiam in desérto: * et tentavérunt Deum in inaquóso.
105:15 Et dedit eis petitiónem ipsórum: * et misit saturitátem in ánimas eórum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Salvávit eos Dóminus propter nomen suum.
Ant. Salvávit eos Dóminus * propter nomen suum.
Psalmus 105(1-15) [4]
105:1 Celebráte Dóminum, quia bonus est, * quia in ætérnum misericórdia eius.
105:2 Quis eloquétur ópera poténtiæ Dómini, * enarrábit omnes laudes eius?
105:3 Beáti qui obsérvant præcépta, * fáciunt, quod iustum est, omni témpore!
105:4 Meménto mei, Dómine, pro benevoléntia in pópulum tuum; * vísita me auxílio tuo,
105:5 Ut delécter felicitáte electórum tuórum, ut gáudeam de gáudio pópuli tui, * ut glórier cum hereditáte tua.
105:6 Peccávimus sicut patres nostri, * iniquitátem fécimus, ímpie égimus.
105:7 Patres nostri in Ægýpto non consideravérunt mirabília tua, * non fuérunt mémores multitúdinis gratiárum tuárum,
105:8 Sed rebellárunt contra Altíssimum * ad Mare Rubrum.
105:9 Sed salvávit eos propter nomen suum, * ut manifestáret poténtiam suam.
105:10 Et incrépuit Mare Rubrum et exsiccátum est, * et duxit eos per fluctus velut per desértum.
105:11 Et salvávit eos de manu osóris, * et liberávit eos de manu inimíci.
105:12 Et aquæ operuérunt adversários eórum: * ne unus quidem ex eis remánsit.
105:13 Et credidérunt verbis eius, * et cantavérunt laudes eius.
105:14 Cito oblíti sunt ópera eius: * non sunt confísi consílio eius.
105:15 Et indulsérunt concupiscéntiæ in desérto, * et tentavérunt Deum in solitúdine.
105:15 Et concéssit eis petitiónem eórum, * sed tabem immísit eis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Salvávit eos Dóminus propter nomen suum.
Ant. Oblíti sunt Deum * qui salvávit eos.
Psalmus 105(16-31) [5]
105:16 Et irritavérunt Moysen in castris: * Aaron, sanctum Dómini.
105:17 Apérta est terra, et deglutívit Dathan: * et opéruit super congregatiónem Abíron.
105:18 Et exársit ignis in synagóga eórum * flamma combússit peccatóres.
105:19 Et fecérunt vítulum in Horeb * et adoravérunt scúlptile.
105:20 Et mutavérunt glóriam suam * in similitúdinem vítuli comedéntis fænum.
105:21 Oblíti sunt Deum, qui salvávit eos, * qui fecit magnália in Ægýpto, mirabília in terra Cham: terribília in Mari Rubro.
105:23 Et dixit ut dispérderet eos: * si non Móyses, eléctus eius, stetísset in confractióne in conspéctu eius:
105:24 Ut avérteret iram eius ne dispérderet eos: * et pro níhilo habuérunt terram desiderábilem:
105:25 Non credidérunt verbo eius, et murmuravérunt in tabernáculis suis: * non exaudiérunt vocem Dómini.
105:26 Et elevávit manum suam super eos: * ut prostérneret eos in desérto:
105:27 Et ut deíceret semen eórum in natiónibus: * et dispérgeret eos in regiónibus.
105:28 Et initiáti sunt Beélphegor: * et comedérunt sacrifícia mortuórum.
105:29 Et irritavérunt eum in adinventiónibus suis: * et multiplicáta est in eis ruína.
105:30 Et stetit Phínees, et placávit: * et cessávit quassátio.
105:31 Et reputátum est ei in iustítiam: * in generatiónem et generatiónem usque in sempitérnum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Oblíti sunt Deum qui salvávit eos.
Ant. Oblíti sunt Deum * qui salvávit eos.
Psalmus 105(16-31) [5]
105:16 Et invidérunt Móysi in castris, * Aaron, sancto Dómini.
105:17 Apérta est terra et degluttívit Dathan, * et opéruit catérvam Abiron.
105:18 Et exársit ignis in catérvam eórum: * flamma combússit iníquos.
105:19 Fecérunt vítulum in Horeb, * et adoravérunt idólum ex auro fusum.
105:20 Et commutavérunt glóriam suam * cum effígie tauri comedéntis fænum.
105:21 Oblíti sunt Dei, qui salvávit eos, * qui fecit porténta in Ægýpto, mirabília in terra Cham, stupénda ad Mare Rubrum.
105:22 Et cogitábat dispérdere eos, * nisi Móyses, eléctus eius, intercessísset apud eum,
105:23 Ut avérteret iram eius, ne dispérderet eos. * Et sprevérunt terram desiderábilem;
105:24 Non credidérunt verbo eius. Et murmuravérunt in tabernáculis suis, * non obœdiérunt Dómino.
105:25 Et erécta manu iurávit eis * se prostratúrum eos in desérto,
105:26 Et dispersúrum semen eórum inter natiónes, * et dissipatúrum eos per terras.
105:27 Et adhæsérunt Beélphegor, * et comedérunt sacrifícia deórum mortuórum.
105:28 Et provocavérunt eum facinóribus suis, * et írruit in eos plaga.
105:28 Sed surréxit Phínees et iudicávit, * et plaga cessávit.
105:28 Et imputátum est ei in méritum * in omnes generatiónes usque in ætérnum.
105:29 Et irritavérunt eum ad Aquas Meríba, * et male evénit Móysi propter eos, quia exacerbavérunt spíritum eius,
105:30 Et inconsúlte locútus est lábiis suis. * Non disperdidérunt gentes, quas Dóminus iússerat eos.
105:31 Et commiscuérunt se géntibus, et didicérunt ópera eórum; et coluérunt sculptília eórum, * quæ láqueus facta sunt eis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Oblíti sunt Deum qui salvávit eos.
Ant. Cum tribularéntur * vidit Dóminus: et audívit oratiónem eórum.
Psalmus 105(32-48) [6]
105:32 Et irritavérunt eum ad aquas contradictiónis: * et vexátus est Móyses propter eos: quia exacerbavérunt spíritum eius.
105:33 Et distínxit in lábiis suis: * non disperdidérunt gentes, quas dixit Dóminus illis.
105:35 Et commísti sunt inter gentes, et didicérunt ópera eórum: et serviérunt sculptílibus eórum: * et factum est illis in scándalum.
105:37 Et immolavérunt fílios suos, * et fílias suas dæmóniis.
105:38 Et effudérunt sánguinem innocéntem: * sánguinem filiórum suórum et filiárum suárum, quas sacrificavérunt sculptílibus Chánaan.
105:39 Et infécta est terra in sanguínibus, et contamináta est in opéribus eórum: * et fornicáti sunt in adinventiónibus suis.
105:40 Et irátus est furóre Dóminus in pópulum suum: * et abominátus est hereditátem suam.
105:41 Et trádidit eos in manus géntium: * et domináti sunt eórum qui odérunt eos.
105:42 Et tribulavérunt eos inimíci eórum, et humiliáti sunt sub mánibus eórum: * sæpe liberávit eos.
105:43 Ipsi autem exacerbavérunt eum in consílio suo: * et humiliáti sunt in iniquitátibus suis.
105:44 Et vidit, cum tribularéntur: * et audívit oratiónem eórum.
105:45 Et memor fuit testaménti sui: * et pœnítuit eum secúndum multitúdinem misericórdiæ suæ.
105:46 Et dedit eos in misericórdias * in conspéctu ómnium qui céperant eos.
105:47 Salvos nos fac, Dómine, Deus noster: * et cóngrega nos de natiónibus:
105:47 Ut confiteámur nómini sancto tuo: * et gloriémur in laude tua.
105:48 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, a sǽculo et usque in sǽculum: * et dicet omnis pópulus: Fiat, fiat.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Cum tribularéntur vidit Dóminus: et audívit oratiónem eórum.
Ant. Cum tribularéntur * vidit Dóminus: et audívit oratiónem eórum.
Psalmus 105(32-48) [6]
105:32 Et immolavérunt fílios suos * et fílias suas dæmóniis.
105:33 Et effudérunt sánguinem innocéntem: * sánguinem filiórum filiarúmque suárum, quos immolavérunt sculptílibus Chánaan.
105:34 Et terra pollúta est sánguine, et contamináti sunt opéribus suis, * et fornicáti sunt facinóribus suis.
105:35 Et exársit furor Dómini in pópulum suum, * et abominátus est hereditátem suam.
105:36 Et trádidit eos in manus géntium, * et domináti sunt in eos, qui óderant eos.
105:37 Et tribulavérunt eos inimíci eórum, et oppréssi sunt sub manu eórum. * Sæpenúmero liberávit eos;
105:38 Ipsi autem exacerbavérunt eum consíliis suis, * et prostráti sunt ob iniquitátes suas.
105:39 Sed respéxit tribulatiónem eórum, * cum audísset oratiónem eórum.
105:40 Et recordátus est in grátiam eórum fœ́deris sui, * et pænítuit eum propter multam misericórdiam suam.
105:41 Et misericórdiam conciliávit eis * apud omnes qui captívos dúxerant eos.
105:42 Salvos nos fac, Dómine, Deus noster, * et cóngrega nos de natiónibus,
105:43 Ut celebrémus nomen sanctum tuum, * et gloriémur de laude tua.
105:44 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, a sǽculo in sǽculum: * et omnis pópulus dicat: amen! allelúia!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Cum tribularéntur vidit Dóminus: et audívit oratiónem eórum.
Ant. Clamavérunt ad Dóminum * et de necessitátibus eórum liberávit eos.
Psalmus 106(1-14) [7]
106:1 Confitémini Dómino quóniam bonus: * quóniam in sǽculum misericórdia eius.
106:2 Dicant qui redémpti sunt a Dómino, quos redémit de manu inimíci: * et de regiónibus congregávit eos:
106:3 A solis ortu, et occásu: * ab aquilóne, et mari.
106:4 Erravérunt in solitúdine in inaquóso: * viam civitátis habitáculi non invenérunt.
106:5 Esuriéntes, et sitiéntes: * ánima eórum in ipsis defécit.
106:6 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum erípuit eos.
106:7 Et dedúxit eos in viam rectam: * ut irent in civitátem habitatiónis.
106:8 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius: * et mirabília eius fíliis hóminum.
106:9 Quia satiávit ánimam inánem: * et ánimam esuriéntem satiávit bonis.
106:10 Sedéntes in ténebris, et umbra mortis: * vinctos in mendicitáte et ferro.
106:11 Quia exacerbavérunt elóquia Dei: * et consílium Altíssimi irritavérunt.
106:12 Et humiliátum est in labóribus cor eórum: * infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.
106:13 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum liberávit eos.
106:14 Et edúxit eos de ténebris, et umbra mortis: * et víncula eórum disrúpit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Clamavérunt ad Dóminum et de necessitátibus eórum liberávit eos.
Ant. Clamavérunt ad Dóminum * et de necessitátibus eórum liberávit eos.
Psalmus 106(1-14) [7]
106:1 Celebráte Dóminum, quóniam bonus, * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
106:2 Sic dicant qui redémpti sunt a Dómino, quos redémit de manu inimíci, * quosque congregávit ex terris,
106:3 Ex oriénte et occásu, * ex aquilóne et austro.
106:4 Erravérunt in desérto, in solitúdine, * viam ad civitátem habitábilem non invenérunt.
106:5 Esuriébant et sitiébant, * vita eórum deficiébat in ipsis.
106:6 Et clamavérunt ad Dóminum in angústiis suis; * a tribulatiónibus eórum erípuit eos.
106:7 Et duxit eos via recta, * ut venírent in civitátem habitábilem.
106:8 Grátias agant Dómino pro misericórdia eius, * et pro mirabílibus eius erga fílios hóminum,
106:9 Quia satiávit ánimam famélicam, * et ánimam esuriéntem implévit bonis.
106:10 Sedérunt in ténebris et in obscúro, * ligáti miséria et ferro.
106:11 Nam rebelláverant contra elóquia Dei, * et despéxerant consílium Altíssimi.
106:12 Et humiliávit ærúmnis cor eórum, * vacillárunt nec fuit qui subveníret.
106:13 Et clamavérunt ad Dóminum in angústiis suis; * a tribulatiónibus eórum liberávit eos.
106:14 Et edúxit eos e ténebris et ex obscúro, * et víncula eórum disrúpit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Clamavérunt ad Dóminum et de necessitátibus eórum liberávit eos.
Ant. Ipsi vidérunt * ópera Dei et mirabília eius.
Psalmus 106(15-30) [8]
106:15 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius: * et mirabília eius fíliis hóminum.
106:16 Quia contrívit portas ǽreas: * et vectes férreos confrégit.
106:17 Suscépit eos de via iniquitátis eórum: * propter iniustítias enim suas humiliáti sunt.
106:18 Omnem escam abomináta est ánima eórum: * et appropinquavérunt usque ad portas mortis.
106:19 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum liberávit eos.
106:20 Misit verbum suum, et sanávit eos: * et erípuit eos de interitiónibus eórum.
106:21 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius: * et mirabília eius fíliis hóminum.
106:22 Et sacríficent sacrifícium laudis: * et annúntient ópera eius in exsultatióne.
106:23 Qui descéndunt mare in návibus, * faciéntes operatiónem in aquis multis.
106:24 Ipsi vidérunt ópera Dómini, * et mirabília eius in profúndo.
106:25 Dixit, et stetit spíritus procéllæ: * et exaltáti sunt fluctus eius.
106:26 Ascéndunt usque ad cælos, et descéndunt usque ad abýssos: * ánima eórum in malis tabescébat.
106:27 Turbáti sunt, et moti sunt sicut ébrius: * et omnis sapiéntia eórum devoráta est.
106:28 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum edúxit eos.
106:29 Et státuit procéllam eius in auram: * et siluérunt fluctus eius.
106:30 Et lætáti sunt quia siluérunt: * et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.
Ant. Ipsi vidérunt * ópera Dei et mirabília eius.
Psalmus 106(15-30) [8]
106:15 Grátias agant Dómino pro misericórdia eius, * et pro mirabílibus eius erga fílios hóminum,
106:16 Quod confrégit portas ǽreas * et vectes férreos contrívit.
106:17 Ægrotábant propter iniquitátem suam, * et propter delícta sua affligebántur;
106:18 Omnem escam abominabátur ánima eórum, * et appropinquavérunt ad portas mortis.
106:19 Et clamavérunt ad Dóminum in angústiis suis; * a tribulatiónibus eórum liberávit eos.
106:20 Misit verbum suum, ut sanáret eos, * et ex intéritu eríperet eos.
106:21 Grátias agant Dómino pro misericórdia eius, * et pro mirabílibus eius erga fílios hóminum.
106:22 Et sacríficent sacrifícia laudis * et enárrent ópera eius cum exsultatióne.
106:23 Qui descénderant návibus in mare, * mercatúram factúri in aquis magnis,
106:24 Hi vidérunt ópera Dómini, * et mirabília eius in pélago.
106:25 Dixit, et concitávit ventum procellósum, * qui in altum éxtulit undas eius.
106:26 Ascendébant usque ad cælos, descendébant usque ad ima; * ánima eórum tabescébat in malis.
106:27 Titubábant et nutábant ut ébrii; * et absórpta est omnis perítia eórum.
106:28 Et clamavérunt ad Dóminum in angústiis suis, * et e tribulatiónibus eórum edúxit eos.
106:29 Sedávit procéllam in auram lenem, * et conticuérunt fluctus maris.
106:30 Et lætáti sunt, quod siluérunt, * et dedúxit eos ad portum optátum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.
Ant. Vidébunt recti * et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.
Psalmus 106(31-43) [9]
106:31 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius: * et mirabília eius fíliis hóminum.
106:32 Et exáltent eum in ecclésia plebis: * et in cáthedra seniórum laudent eum.
106:33 Pósuit flúmina in desértum: * et éxitus aquárum in sitim.
106:34 Terram fructíferam in salsúginem: * a malítia inhabitántium in ea.
106:35 Pósuit desértum in stagna aquárum: * et terram sine aqua in éxitus aquárum.
106:36 Et collocávit illic esuriéntes: * et constituérunt civitátem habitatiónis.
106:37 Et seminavérunt agros, et plantavérunt víneas: * et fecérunt fructum nativitátis.
106:38 Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis: * et iuménta eórum non minorávit.
106:39 Et pauci facti sunt: * et vexáti sunt a tribulatióne malórum, et dolóre.
106:40 Effúsa est contémptio super príncipes: * et erráre fecit eos in ínvio, et non in via.
106:41 Et adiúvit páuperem de inópia: * et pósuit sicut oves famílias.
106:42 Vidébunt recti, et lætabúntur: * et omnis iníquitas oppilábit os suum.
106:43 Quis sápiens et custódiet hæc? * et intélleget misericórdias Dómini.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.
Ant. Vidébunt recti * et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.
Psalmus 106(31-43) [9]
106:31 Grátias agant Dómino pro misericórdia eius, * et pro mirabílibus eius erga fílios hóminum.
106:32 Et célebrent eum in cœtu pópuli, * et in conséssu seniórum laudent eum.
106:33 Convértit flúmina in desértum, * et fontes aquárum in terram sitiéntem,
106:34 Terram frugíferam in salsúginem, * propter malítiam habitántium in ea.
106:35 Convértit desértum in lacum aquárum, * et terram áridam in fontes aquárum.
106:36 Et collocávit illic esuriéntes, * et condidérunt civitátem habitábilem.
106:37 Et seminavérunt agros et plantavérunt víneas, * et obtinuérunt provéntus frugum.
106:38 Et benedíxit eis et multiplicáti sunt valde, * et pécora non pauca tríbuit eis.
106:39 Et pauci facti sunt et abiécti * ob pressúram malórum et afflictiónis;
106:40 Sed qui effúndit contémptum super príncipes * eósque erráre facit per ínvia desérta,
106:41 Sublevávit egénum de miséria, * et famílias fecit numerósas ut greges.
106:42 Vident recti et lætántur, * et omnis malítia claudit os suum.
106:43 Quis est sápiens, qui obsérvet hæc, * et probe perpéndat misericórdias Dómini?
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.
V. Exáltent Dóminum in ecclésia plebis.
R. Et in cáthedra seniórum laudent eum.
V. Exáltent Dóminum in ecclésia plebis.
R. Et in cáthedra seniórum laudent eum.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.

V. Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio. Ille nos benedícat, qui sine fine vivit et regnat. Amen.

Lectio 1
De libro primo Machabæórum
1 Mac 8:1-4
1 Et audívit Iudas nomen Romanórum, quia sunt poténtes víribus, et acquiéscunt ad ómnia quæ postulántur ab eis, et quicúmque accessérunt ad eos, statuérunt cum eis amicítias, et quia sunt poténtes víribus.
2 Et audiérunt prǽlia eórum, et virtútes bonas, quas fecérunt in Galátia, quia obtinuérunt eos, et duxérunt sub tribútum:
3 Et quanta fecérunt in regióne Hispániæ, et quod in potestátem redegérunt metálla argénti et auri, quæ illic sunt, et possedérunt omnem locum consílio suo, et patiéntia:
4 Lócaque quæ longe erant valde ab eis, et reges, qui supervenérunt eis ab extrémis terræ, contrivérunt, et percussérunt eos plaga magna; céteri autem dant eis tribútum ómnibus annis.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Refúlsit sol in clípeos áureos, et resplenduérunt montes ab eis:
* Et fortitúdo géntium dissipáta est.
V. Erat enim exércitus magnus valde et fortis: et appropiávit Iudas et exércitus eius in prǽlio.
R. Et fortitúdo géntium dissipáta est.

Benedictio. Cuius festum cólimus, ipse intercédat pro nobis ad Dóminum. Amen.

Lectio 2
1 Mac 8:17-22
17 Et elégit Iudas Eupólemum fílium Ioánnis, fílii Iacob, et Iásonem fílium Eleázari, et misit eos Romam constitúere cum illis amicítiam et societátem:
18 Et, ut auférrent ab eis iugum Græcórum, quia vidérunt quod in servitútem prémerent regnum Israël.
19 Et abiérunt Romam viam multam valde, et introiérunt cúriam, et dixérunt:
20 Iudas Machabǽus, et fratres eius, et pópulus Iudæórum misérunt nos ad vos statúere vobíscum societátem et pacem, et conscríbere nos sócios et amícos vestros.
21 Et plácuit sermo in conspéctu eórum.
22 Et hoc rescríptum est, quod rescripsérunt in tábulis ǽreis, et misérunt in Ierúsalem, ut esset apud eos ibi memoriále pacis et societátis:
1 Mac 8:23-27
23 Bene sit Románis, et genti Iudæórum, in mari et in terra in ætérnum, gladiúsque et hostis procul sit ab eis.
24 Quod si instíterit bellum Románis prius, aut ómnibus sóciis eórum in omni dominatióne eórum,
25 Auxílium feret gens Iudæórum, prout tempus dictáverit, corde pleno;
26 Et præliántibus non dabunt, neque subministrábunt tríticum, arma, pecúniam, naves, sicut plácuit Románis; et custódient mandáta eórum, nihil ab eis accipiéntes.
27 Simíliter autem et, si genti Iudæórum prius accíderit bellum, adiuvábunt Románi ex ánimo, prout eis tempus permíserit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. In hymnis et confessiónibus benedicébant Dóminum,
* Qui magna fecit in Israël, et victóriam dedit illis Dóminus omnípotens.
V. Ornavérunt fáciem templi corónis áureis, et dedicavérunt altáre Dómino.
R. Qui magna fecit in Israël, et victóriam dedit illis Dóminus omnípotens.

Benedictio. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. Amen.

Lectio 3
Petrus Alcántaræ in Hispánia nobílibus paréntibus natus, décimo sexto ætátis anno órdinem Minórum ingréssus, se ómnium virtútum, præcípue paupertátis et castitátis, exémplar exhíbuit et innúmeros, verbi Dei prædicatióne, a vítiis ad pœniténtiam tradúxit. Primǽvum sancti Francísci institútum reparáre studens, in angustíssimo et paupérrimo cœnóbio, iuxta Pedrósum exstrúcto, aspérrimum vitæ genus felíciter incépit, quod deínde mirífice propagátum est. Sanctæ Terésiæ, cuius probáverat spíritum et a qua sanctus vivens passim vocabátur, in promovénda Carmelitárum reformatióne adiútor fuit. Contemplatiónis et miraculórum grátia insígnem, dono prophetíæ ac discretiónis spirítuum imbútum fuísse éadem sancta Terésia testátur. Dénique, annum agens sexagésimum tértium, migrávit in cælum. Quem beáta Terésia mirábili glória renidéntem per visum conspéxit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, qui beátum Petrum Confessórem tuum admirábilis pœniténtiæ et altíssimæ contemplatiónis múnere illustráre dignátus es: da nobis, quǽsumus; ut, eius suffragántibus méritis, carne mortificáti, facílius cæléstia capiámus.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Monastic
Ordo Praedicatorum
Language 2
Latin
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help