S. Lucæ Evangelistæ ~ II. classis
Tempora: Feria Sexta infra Hebdomadam XVIII post Octavam Pentecostes II. Octobris

Divinum Officium Monastic - 1963

10-18-2019

Ad Matutinum

Incipit
℣. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
℣. Dómine, lábia mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
℣. Dómine, lábia mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.

Psalmus 3 [0]
3:2 Dómine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
3:3 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo eius.
3:4 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
3:5 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
3:6 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
3:7 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
3:8 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
3:9 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Incipit
℣. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
℣. Dómine, lábia mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
℣. Dómine, lábia mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.

Psalmus 3 [0]
3:1 Dómine, quam multi sunt qui tríbulant me, * multi insúrgunt advérsum me!
3:2 Multi sunt qui de me dicunt: * «non est salus ei in Deo».
3:3 Tu autem, Dómine, clípeus meus es, * glória mea, qui érigis caput meum.
3:4 Voce mea ad Dóminum clamávi, * et exaudívit me de monte sancto suo.
3:5 Ego decúbui et obdormívi: * exsurréxi, quia Dóminus susténtat me.
3:6 Non timébo mília pópuli, * quæ in circúitu contra me consístunt.
3:6 Exsúrge, Dómine! * Salvum me fac, Deus meus!
3:7 Nam maxíllam percussísti ómnium adversántium mihi, * dentes peccatórum confregísti.
3:8 Penes Dóminum est salus: * super pópulum tuum sit benedíctio tua!
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Invitatorium {Antiphona ex Commune aut Festo}
Ant. Regem Apostolórum Dóminum, * Veníte adorémus.

Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.

Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.

Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.

Hymnus {ex Commune aut Festo}
Ætérna Christi múnera,
Apostolórum glóriam,
Laudes canéntes débitas
Lætis canámus méntibus.

Ecclesiárum Príncipes,
Belli triumpháles duces,
Cæléstis aulæ mílites,
Et vera mundi lúmina.

Devóta Sanctórum fides,
Invícta spes credéntium,
Perfécta Christi cáritas
Mundi triúmphat príncipem.

In his Patérna glória,
In his volúntas Spíritus,
Exsúltat in his Fílius,
Cælum replétur gáudio.

Te nunc, Redémptor, quǽsumus,
Ut ipsórum consórtio
Iungas precántes sérvulos
In sempitérna sǽcula.
Amen.
Hymnus {ex Commune aut Festo}
Ætérna Christi múnera,
Apostolórum glóriam,
Laudes canéntes débitas
Lætis canámus méntibus.

Ecclesiárum Príncipes,
Belli triumpháles duces,
Cæléstis aulæ mílites,
Et vera mundi lúmina.

Devóta Sanctórum fides,
Invícta spes credéntium,
Perfécta Christi cáritas
Mundi triúmphat príncipem.

In his Patérna glória,
In his volúntas Spíritus,
Exsúltat in his Fílius,
Cælum replétur gáudio.

Te nunc, Redémptor, quǽsumus,
Ut ipsórum consórtio
Iungas precántes sérvulos
In sempitérna sǽcula.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ et Psalmi ex Commune aut Festo}
Nocturn I.
Ant. In omnem terram * exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.
Psalmus 18 [1]
18:2 Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
18:3 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
18:4 Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
18:5 In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
18:6 In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
18:6 Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio eius:
18:7 Et occúrsus eius usque ad summum eius: * nec est qui se abscóndat a calóre eius.
18:8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
18:9 Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
18:10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sǽculum sǽculi: * iudícia Dómini vera, iustificáta in semetípsa.
18:11 Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
18:12 Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
18:13 Delícta quis intéllegit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
18:14 Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
18:15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
18:15 Dómine, adiútor meus, * et redémptor meus.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ et Psalmi ex Commune aut Festo}
Nocturn I.
Ant. In omnem terram * exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.
Psalmus 18 [1]
18:2 Cæli enárrant glóriam Dei, * et opus mánuum eius annúntiat firmaméntum.
18:2 Dies diéi effúndit verbum, * et nox nocti tradit notítiam.
18:3 Non est verbum et non sunt sermónes, * quorum vox non percipiátur:
18:4 In omnem terram exit sonus eórum, * et usque ad fines orbis elóquia eórum.
18:5 Ibi pósuit soli tabernáculum suum, * qui procédit ut sponsus de thálamo suo,
18:6 Exsúltat ut Gigas percúrrens viam. * a término cæli fit egréssus eius,
18:7 Et circúitus eius usque ad términum cæli, * nec quicquam substráhitur ardóri eius.
18:8 Lex Dómini perfécta, récreans ánimam; * præscríptum Dómini firmum, instítuens rudem;
18:9 Præcépta Dómini recta, delectántia cor; * mandátum Dómini mundum, illústrans óculos;
18:10 Timor Dómini purus, pérmanens in ætérnum; * iudícia Dómini vera, iusta ómnia simul,
18:11 Desiderabília super aurum et obrýzum multum * et dulcióra melle et liquóre favi.
18:12 Etsi servus tuus atténdit illis, * in eis custodiéndis sédulus est valde,
18:13 Erráta tamen quis animadvértit? A multis occúltis munda me. * A supérbia quoque próhibe servum tuum,
18:14 Ne dominétur in me. Tunc ínteger ero et mundus * a delícto grandi.
18:15 Accépta sint elóquia oris mei * et meditátio cordis mei
18:15 Coram te, Dómine, Petra mea * et Redémptor meus.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.
Ant. Clamavérunt iusti, * et Dóminus exaudívit eos.
Psalmus 33 [2]
33:2 Benedícam Dóminum in omni témpore: * semper laus eius in ore meo.
33:3 In Dómino laudábitur ánima mea: * áudiant mansuéti, et læténtur.
33:4 Magnificáte Dóminum mecum: * et exaltémus nomen eius in idípsum.
33:5 Exquisívi Dóminum, et exaudívit me: * et ex ómnibus tribulatiónibus meis erípuit me.
33:6 Accédite ad eum, et illuminámini: * et fácies vestræ non confundéntur.
33:7 Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum: * et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum.
33:8 Immíttet Ángelus Dómini in circúitu timéntium eum: * et erípiet eos.
33:9 Gustáte, et vidéte quóniam suávis est Dóminus: * beátus vir, qui sperat in eo.
33:10 Timéte Dóminum, omnes sancti eius: * quóniam non est inópia timéntibus eum.
33:11 Dívites eguérunt et esuriérunt: * inquiréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.
33:12 Veníte, fílii, audíte me: * timórem Dómini docébo vos.
33:13 Quis est homo qui vult vitam: * díligit dies vidére bonos?
33:14 Próhibe linguam tuam a malo: * et lábia tua ne loquántur dolum.
33:15 Divérte a malo, et fac bonum: * inquíre pacem, et perséquere eam.
33:16 Óculi Dómini super iustos: * et aures eius in preces eórum.
33:17 Vultus autem Dómini super faciéntes mala: * ut perdat de terra memóriam eórum.
33:18 Clamavérunt iusti, et Dóminus exaudívit eos: * et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
33:19 Iuxta est Dóminus iis, qui tribuláto sunt corde: * et húmiles spíritu salvábit.
33:20 Multæ tribulatiónes iustórum: * et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
33:21 Custódit Dóminus ómnia ossa eórum: * unum ex his non conterétur.
33:22 Mors peccatórum péssima: * et qui odérunt iustum, delínquent.
33:23 Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum: * et non delínquent omnes qui sperant in eo.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Clamavérunt iusti, et Dóminus exaudívit eos.
Ant. Clamavérunt iusti, * et Dóminus exaudívit eos.
Psalmus 33 [2]
33:2 Benedícam Dómino omni témpore; * semper laus eius in ore meo.
33:2 In Dómino gloriétur ánima mea: * áudiant húmiles, et læténtur.
33:3 Magnificáte Dóminum mecum; * et extollámus nomen eius simul.
33:4 Quæsívi Dóminum, et exaudívit me; * et ex ómnibus timóribus meis erípuit me.
33:5 Aspícite ad eum, ut exhilarémini, * et fácies vestræ ne erubéscant.
33:6 Ecce, miser clamávit, et Dóminus audívit, * et ex ómnibus angústiis eius salvávit eum.
33:7 Castra ponit ángelus Dómini * circa timéntes eum, et éripit eos.
33:8 Gustáte, et vidéte, quam bonus sit Dóminus; * beátus vir qui cónfugit ad eum.
33:9 Timéte Dóminum, sancti eius, * quia non est inópia timéntibus eum.
33:10 Poténtes facti sunt páuperes et esuriérunt; * quæréntes autem Dóminum nullo bono carébunt.
33:12 Veníte, fílii, audíte me; * timórem Dómini docébo vos.
33:13 Quis est homo qui díligit vitam, * desíderat dies, ut bonis fruátur?
33:14 Cóhibe linguam tuam a malo, * et lábia tua a verbis dolósis.
33:15 Recéde a malo, et fac bonum; * quære pacem, et sectáre eam.
33:16 Oculi Dómini respíciunt iustos, * et aures eius clamórem eórum.
33:17 Vultus Dómini aversátur faciéntes mala, * ut déleat de terra memóriam eórum.
33:18 Clamavérunt iusti, et Dóminus exaudívit eos; * et ex ómnibus angústiis eórum erípuit eos.
33:19 Prope est Dóminus contrítis corde, * et confráctos spíritu salvat.
33:20 Multa sunt mala iusti; * sed ex ómnibus éripit eum Dóminus.
33:21 Custódit ómnia ossa eius: * non confringétur ne unum quidem.
33:22 In mortem agit ímpium malítia, * et qui odérunt iustum, puniéntur.
33:23 Dóminus líberat ánimas servórum suórum, * neque puniétur, quicúmque confúgerit ad eum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Clamavérunt iusti, et Dóminus exaudívit eos.
Ant. Constítues eos * príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine.
Psalmus 44 [3]
44:2 Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi.
44:2 Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
44:3 Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
44:4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
44:5 Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et regna.
44:5 Propter veritátem, et mansuetúdinem, et iustítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
44:6 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corda inimicórum Regis.
44:7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi: * virga directiónis virga regni tui.
44:8 Dilexísti iustítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
44:9 Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
44:10 Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.
44:11 Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui.
44:12 Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
44:13 Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.
44:14 Omnis glória eius fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis circumamícta varietátibus.
44:15 Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ eius afferéntur tibi.
44:16 Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum Regis.
44:17 Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos príncipes super omnem terram.
44:18 Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et generatiónem.
44:18 Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sǽculum sǽculi.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine.
Ant. Constítues eos * príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine.
Psalmus 44 [3]
44:2 Effúndit cor meum verbum bonum: * dico ego carmen meum regi;
44:2 Lingua mea stilus est * scribæ velócis.
44:3 Speciósus es forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia super lábia tua: * proptérea benedíxit tibi Deus in ætérnum.
44:4 Cinge gládium tuum super femur, * potentíssime,
44:5 Decórem tuum * et ornátum tuum!
44:6 Felíciter evéhere pro fide et pro iustítia, * et præclára gesta dóceat te déxtera tua.
44:7 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli tibi subdúntur, * defíciunt corde inimíci regis.
44:8 Thronus tuus, Deus, in sǽculum sǽculi; * sceptrum æquitátis sceptrum regni tui.
44:9 Díligis iustítiam et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
44:10 Myrrha et áloe et cássia fragrant vestiménta tua; * ex ǽdibus ebúrneis fídium sonus lætíficat te.
44:10 Fíliæ regum óbviam véniunt tibi, * regína adstat ad déxteram tuam ornáta auro ex Ophir.
44:11 Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam, * et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui.
44:12 Et concupíscet rex pulchritúdinem tuam: * ipse est dóminus tuus; obséquere ei.
44:13 Et pópulus Tyri cum munéribus venit; * favórem tuum captant próceres plebis.
44:14 Tota decóra ingréditur fília regis; * textúræ áureæ sunt amíctus eius.
44:15 Amíctu variegáto indúta addúcitur ad regem; * vírgines post eam, sóciæ eius, adducúntur ad te.
44:16 Afferúntur cum lætítia et exsultatióne, * ingrediúntur in palátium regis.
44:17 Loco patrum tuórum erunt fílii tui; * constítues eos príncipes super totam terram.
44:18 Memorábo nomen tuum * in omnem generatiónem et generatiónem;
44:18 Proptérea pópuli celebrábunt te * in sǽculum sǽculi.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine.
Ant. Príncipes populórum * congregáti sunt cum Deo Ábraham.
Psalmus 46 [4]
46:2 Omnes gentes, pláudite mánibus: * iubiláte Deo in voce exsultatiónis.
46:3 Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis: * Rex magnus super omnem terram.
46:4 Subiécit pópulos nobis: * et gentes sub pédibus nostris.
46:5 Elégit nobis hereditátem suam: * spéciem Iacob, quam diléxit.
46:6 Ascéndit Deus in iúbilo: * et Dóminus in voce tubæ.
46:7 Psállite Deo nostro, psállite: * psállite Regi nostro, psállite.
46:8 Quóniam Rex omnis terræ Deus: * psállite sapiénter.
46:9 Regnábit Deus super gentes: * Deus sedet super sedem sanctam suam.
46:10 Príncipes populórum congregáti sunt cum Deo Ábraham: * quóniam dii fortes terræ veheménter eleváti sunt.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Príncipes populórum congregáti sunt cum Deo Ábraham.
Ant. Príncipes populórum * congregáti sunt cum Deo Ábraham.
Psalmus 46 [4]
46:1 Omnes pópuli, pláudite mánibus, * exsultáte Deo voce lætítiæ,
46:2 Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis, * Rex magnus super omnem terram.
46:3 Súbicit pópulos nobis, * et natiónes pédibus nostris.
46:4 Eligit nobis hereditátem nostram, * glóriam Iacob, quem díligit.
46:5 Ascéndit Deus cum exsultatióne, * dóminus cum voce tubæ.
46:6 Psállite Deo, psállite; * psállite regi nostro, psállite.
46:7 Quóniam rex omnis terræ est Deus, * psállite hymnum.
46:8 Deus regnat super natiónes, * deus sedet super sólium sanctum suum.
46:9 Príncipes populórum congregáti sunt cum pópulo Dei Abraham. * Nam Dei sunt próceres terræ: excélsus est valde.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Príncipes populórum congregáti sunt cum Deo Ábraham.
Ant. Dedísti hereditátem * timéntibus nomen tuum, Dómine.
Psalmus 60 [5]
60:2 Exáudi, Deus, deprecatiónem meam: * inténde oratióni meæ.
60:3 A fínibus terræ ad te clamávi: * dum anxiarétur cor meum, in petra exaltásti me.
60:4 Deduxísti me, quia factus es spes mea: * turris fortitúdinis a fácie inimíci.
60:5 Inhabitábo in tabernáculo tuo in sǽcula: * prótegar in velaménto alárum tuárum.
60:6 Quóniam tu, Deus meus, exaudísti oratiónem meam: * dedísti hereditátem timéntibus nomen tuum.
60:7 Dies super dies regis adícies: * annos eius usque in diem generatiónis et generatiónis.
60:8 Pérmanet in ætérnum in conspéctu Dei: * misericórdiam et veritátem eius quis requíret?
60:9 Sic psalmum dicam nómini tuo in sǽculum sǽculi: * ut reddam vota mea de die in diem.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dedísti hereditátem timéntibus nomen tuum, Dómine.
Ant. Dedísti hereditátem * timéntibus nomen tuum, Dómine.
Psalmus 60 [5]
60:1 Audi, Deus, clamórem meum, * inténde oratióni meæ.
60:2 Ab extrémis terræ ad te clamo, * cum déficit cor meum.
60:3 In petram extólles me, dabis quiétam mihi, * quia præsídium es mihi, turris fortis contra inimícum.
60:4 Utinam hábitem in tabernáculo tuo semper, * confúgiam sub tegmen alárum tuárum!
60:5 Tu enim, Deus, audísti vota mea; * dedísti mihi hereditátem timéntium nomen tuum.
60:6 Dies ádice ad dies regis, * anni eius æquent generatiónes multas;
60:7 Regnet in ætérnum coram Deo; * grátiam et fidelitátem mitte, ut consérvent eum.
60:8 Sic cantábo nomen tuum semper, * et solvam vota mea omni die.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dedísti hereditátem timéntibus nomen tuum, Dómine.
Ant. Annuntiavérunt * ópera Dei, et facta eius intellexérunt.
Psalmus 63 [6]
63:2 Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: * a timóre inimíci éripe ánimam meam.
63:3 Protexísti me a convéntu malignántium: * a multitúdine operántium iniquitátem.
63:4 Quia exacuérunt ut gládium linguas suas: * intendérunt arcum rem amáram, ut sagíttent in occúltis immaculátum.
63:6 Súbito sagittábunt eum, et non timébunt: * firmavérunt sibi sermónem nequam.
63:6 Narravérunt ut abscónderent láqueos: * dixérunt: Quis vidébit eos?
63:7 Scrutáti sunt iniquitátes: * defecérunt scrutántes scrutínio.
63:7 Accédet homo ad cor altum: * et exaltábitur Deus.
63:8 Sagíttæ parvulórum factæ sunt plagæ eórum: * et infirmátæ sunt contra eos linguæ eórum.
63:9 Conturbáti sunt omnes qui vidébant eos: * et tímuit omnis homo.
63:10 Et annuntiavérunt ópera Dei, * et facta eius intellexérunt.
63:11 Lætábitur iustus in Dómino, et sperábit in eo, * et laudabúntur omnes recti corde.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Annuntiavérunt ópera Dei, et facta eius intellexérunt.
Ant. Annuntiavérunt * ópera Dei, et facta eius intellexérunt.
Psalmus 63 [6]
63:1 Audi, Deus, vocem meam, dum queror; * a timóre inimíci custódi vitam meam.
63:2 Prótege me a concílio malignórum, * a tumúltu agéntium iníqua.
63:3 Qui ácuunt ut gládium linguas suas, * dírigunt ut sagíttas verba venenáta,
63:4 Ut fériant ex látebris innocéntem, * de improvíso fériant eum nihil timéntes.
63:5 Fírmiter propónunt sibi rem malam, conspírant de láqueis tendéndis occúlte, * dicunt: Quis nos vidébit?
63:6 Excógitant nefária, * occúltant cogitatiónes excogitátas,
63:7 Et mens cuiúsque * et cor sunt profúnda.
63:8 Sed Deus ferit eos sagíttis, * de improvíso percutiúntur vulnéribus,
63:9 Et ruínam parat eis lingua ipsórum: * cápita movent omnes qui vident eos.
63:10 Et omnes timent et prǽdicant opus Dei, * et perpéndunt acta eius.
63:11 Lætátur iustus in Dómino et cónfugit ad eum, * et gloriántur omnes recti corde.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Annuntiavérunt ópera Dei, et facta eius intellexérunt.
℣. In omnem terram exívit sonus eórum.
℟. Et in fines orbis terræ verba eórum.
℣. In omnem terram exívit sonus eórum.
℟. Et in fines orbis terræ verba eórum.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum. Amen.

℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus. Amen.

Lectio 1
Incipit liber Ezechiélis Prophétæ
Ezech 1:1-3
1 Et factum est in trigésimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in médio captivórum iuxta flúvium Chobar, apérti sunt cæli, et vidi visiónes Dei.
2 In quinta mensis, ipse est annus quintus transmigratiónis regis Ióachim,
3 Factum est verbum Dómini ad Ezechiélem fílium Buzi sacerdótem, in terra Chaldæórum, secus flumen Chobar: et facta est super eum ibi manus Dómini.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Ecce ego mitto vos sicut oves in médio lupórum, dicit Dóminus:
* Estóte ergo prudéntes sicut serpéntes, et símplices sicut colúmbæ.
℣. Dum lucem habétis, crédite in lucem, ut fílii lucis sitis.
℟. Estóte ergo prudéntes sicut serpéntes, et símplices sicut colúmbæ.

Benedictio. Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adiuváre dignétur. Amen.

Lectio 2
Ezech 1:4-7
4 Et vidi, et ecce ventus túrbinis veniébat ab Aquilóne, et nubes magna, et ignis invólvens, et splendor in circúitu eius: et de médio eius, quasi spécies eléctri, id est, de médio ignis:
5 Et in médio eius similitúdo quátuor animálium, et hic aspéctus eórum, similitúdo hóminis in eis.
6 Quátuor fácies uni, et quátuor pennæ uni.
7 Pedes eórum, pedes recti, et planta pedis eórum quasi planta pedis vítuli: et scintíllæ quasi aspéctus æris candéntis.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Tóllite iugum meum super vos, dicit Dóminus, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde:
* Iugum enim meum suáve est, et onus meum leve.
℣. Et inveniétis réquiem animábus vestris.
℟. Iugum enim meum suáve est, et onus meum leve.

Benedictio. Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
Ezech 1:8-10
8 Et manus hóminis sub pennis eórum, in quátuor pártibus: et fácies et pennas per quátuor partes habébant,
9 Iunctǽque erant pennæ eórum altérius ad álterum. Non revertebántur cum incéderent, sed unumquódque ante fáciem suam gradiebátur.
10 Similitúdo autem vultus eórum, fácies hóminis et fácies leónis a dextris ipsórum quátuor, fácies autem bovis a sinístris ipsórum quátuor, et fácies áquilæ désuper ipsórum quátuor.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Dum stetéritis ante reges et prǽsides, nolíte cogitáre quómodo aut quid loquámini:
* Dábitur enim vobis in illa hora, quid loquámini.
℣. Non enim vos estis qui loquímini: sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.
℟. Dábitur enim vobis in illa hora, quid loquámini.

Benedictio. In unitáte Sancti Spíritus, benedícat nos Pater et Fílius. Amen.

Lectio 4
Ezech 1:11-13
11 Fácies eórum et pennæ eórum exténtæ désuper: duæ pennæ singulórum iungebántur, et duæ tegébant córpora eórum:
12 Et unumquódque eórum coram fácie sua ambulábat: ubi erat ímpetus spíritus, illuc gradiebántur, nec revertebántur cum ambulárent.
13 Et similitúdo animálium, aspéctus eórum quasi carbónum ignis ardéntium, et quasi aspéctus lampadárum.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Fuérunt sine queréla ante Dóminum, et ab invícem non sunt separáti;
* Cálicem Dómini bibérunt et amíci Dei facti sunt.
℣. Tradidérunt córpora sua ad supplícia: † ídeo coronántur et accípiunt palmam.
℟. Cálicem Dómini bibérunt et amíci Dei facti sunt.

Nocturn II.
Ant. Exaltabúntur * córnua iusti, allelúia.
Psalmus 74 [7]
74:2 Confitébimur tibi, Deus: * confitébimur, et invocábimus nomen tuum.
74:3 Narrábimus mirabília tua: * cum accépero tempus, ego iustítias iudicábo.
74:4 Liquefácta est terra, et omnes qui hábitant in ea: * ego confirmávi colúmnas eius.
74:5 Dixi iníquis: Nolíte iníque ágere: * et delinquéntibus: Nolíte exaltáre cornu:
74:6 Nolíte extóllere in altum cornu vestrum: * nolíte loqui advérsus Deum iniquitátem.
74:7 Quia neque ab Oriénte, neque ab Occidénte, neque a desértis móntibus: * quóniam Deus iudex est.
74:8 Hunc humíliat, et hunc exáltat: * quia calix in manu Dómini vini meri plenus misto.
74:9 Et inclinávit ex hoc in hoc: verúmtamen fæx eius non est exinaníta: * bibent omnes peccatóres terræ.
74:10 Ego autem annuntiábo in sǽculum: * cantábo Deo Iacob.
74:11 Et ómnia córnua peccatórum confríngam: * et exaltabúntur córnua iusti.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Exaltabúntur córnua iusti, allelúia.
Nocturn II.
Ant. Exaltabúntur * córnua iusti, allelúia.
Psalmus 74 [7]
74:1 Celebrámus te, Dómine, celebrámus, * et prædicámus nomen tuum, enarrámus mirabília tua.
74:2 Quando statúero tempus, * ego secúndum ius iudicábo.
74:3 Etsi moveátur terra cum ómnibus íncolis suis: * ego firmávi colúmnas eius.
74:4 Dico insoléntibus: Nolíte insoléscere, * et ímpiis: Nolíte extóllere cornu.
74:5 Nolíte extóllere contra Altíssimum cornu vestrum, * nolíte loqui contra Deum protérva.
74:6 Neque enim ab Oriénte neque ab Occidénte neque a desérto neque a móntibus: * sed Deus est iudex:
74:7 Hunc déprimit, et illum extóllit, * nam in manu Dómini calix est, qui spumat vino, plenus mixto:
74:8 Et propínat ex eo; usque ad fæces sorbébunt, * bibent omnes ímpii terræ.
74:9 Ego autem exsultábo in ætérnum, * psallam Deo Iacob.
74:10 Et ómnia córnua impiórum confríngam; * extolléntur córnua iusti.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Exaltabúntur córnua iusti, allelúia.
Ant. Annuntiavérunt * inter gentes glóriam Dómini, in ómnibus pópulis mirabília eius.
Psalmus 95 [8]
95:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * cantáte Dómino, omnis terra.
95:2 Cantáte Dómino, et benedícite nómini eius: * annuntiáte de die in diem salutáre eius.
95:3 Annuntiáte inter gentes glóriam eius, * in ómnibus pópulis mirabília eius.
95:4 Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * terríbilis est super omnes deos.
95:5 Quóniam omnes dii géntium dæmónia: * Dóminus autem cælos fecit.
95:6 Conféssio, et pulchritúdo in conspéctu eius: * sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne eius.
95:7 Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem: * afférte Dómino glóriam nómini eius.
95:8 Tóllite hóstias, et introíte in átria eius: * adoráte Dóminum in átrio sancto eius.
95:9 Commoveátur a fácie eius univérsa terra: * dícite in géntibus quia Dóminus regnávit.
95:10 Étenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur: * iudicábit pópulos in æquitáte.
95:11 Læténtur cæli, et exsúltet terra: commoveátur mare, et plenitúdo eius: * gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt.
95:12 Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit: * quóniam venit iudicáre terram.
95:13 Iudicábit orbem terræ in æquitáte, * et pópulos in veritáte sua.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Annuntiavérunt inter gentes glóriam Dómini, in ómnibus pópulis mirabília eius.
Ant. Annuntiavérunt * inter gentes glóriam Dómini, in ómnibus pópulis mirabília eius.
Psalmus 95 [8]
95:1 Cantáte Dómino cánticum novum, * cantáte Dómino, omnes terræ.
95:2 Cantáte Dómino, benedícite nómine eius, * annuntiáte de die in diem salútem eius.
95:3 Enarráte inter gentes glóriam eius, * in ómnibus pópulis mirabília eius.
95:4 Nam magnus est Dóminus et laudándus valde, * timéndus magis quam omnis dii.
95:5 Nam omnes dii géntium sunt figménta; * Dóminus autem cælos fecit.
95:6 Maiéstas et decor præcédunt eum; * poténtia et splendor sunt in sede sancta eius.
95:7 Tribúite Dómino, famíliæ populórum, tribúite Dómino glóriam et poténtiam; * tribúite Dómino glóriam nóminis eius.
95:8 Offérte sacrifícium et introíte in átria eius; * adoráte Dóminum in ornátu sacro.
95:9 Contremísce coram eo, univérsa terra; * dícite inter gentes: Dóminus regnat.
95:10 Stabilívit orbem, ut non moveátur: * regit pópulos cum æquitáte.
95:11 Læténtur cæli, et exsúltet terra; ínsonet mare et quæ illud implent; * géstiat campus et ómnia quæ in eo sunt.
95:12 Tum gaudébunt omnes árbores silvæ coram Dómino, quia venit, * quia venit régere terram.
95:13 Reget orbem terrárum cum iustítia, * et pópulos cum fidelitáte sua.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Annuntiavérunt inter gentes glóriam Dómini, in ómnibus pópulis mirabília eius.
Ant. Lux orta est * iusto, allelúia, rectis corde lætítia, allelúia.
Psalmus 96 [9]
96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes, et calígo in circúitu eius: * iustítia, et iudícium corréctio sedis eius.
96:3 Ignis ante ípsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos eius.
96:4 Illuxérunt fúlgura eius orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
96:6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius: * et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
96:7 Adoráte eum, omnes Ángeli eius: * audívit, et lætáta est Sion.
96:8 Et exsultavérunt fíliæ Iudæ, * propter iudícia tua, Dómine:
96:9 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
96:10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
96:11 Lux orta est iusto, * et rectis corde lætítia.
96:12 Lætámini, iusti, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis eius.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Lux orta est iusto, allelúia, rectis corde lætítia, allelúia.
Ant. Lux orta est * iusto, allelúia, rectis corde lætítia, allelúia.
Psalmus 96 [9]
96:1 Dóminus regnat: exsúltet terra, * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes et calígo circúmdant eum, * iustítia et ius fundaméntum sunt sólii eius.
96:3 Ignis ante ipsum præcédit, * et combúrit in circúitu inimícos eius.
96:4 Fúlgura eius collústrant orbem; * terra videt et contremíscit.
96:5 Montes ut cera liquéscunt coram Dómino, * coram dominatóre univérsæ terræ.
96:6 Cæli annúntiant iustítiam eius; * et omnes pópuli vident glóriam eius.
96:7 Confundúntur omnes qui colunt sculptília * et qui gloriántur in idólis;
96:8 Ante eum se prostérnunt omnes dii. * Audit, et lætátur Sion,
96:9 Et exsúltant civitátes Iuda * propter iudícia tua, Dómine.
96:10 Nam tu, Dómine, excélsus es super omnem terram, * summe éminens inter omnes deos.
96:11 Dóminus díligit eos, qui odérunt malum, * custódit ánimas sanctórum suórum, de manu impiórum éripit eos.
96:12 Lux orítur iusto, * et rectis corde lætítia.
96:13 Lætámini, iusti, in Dómino, * et celebráte nomen sanctum eius.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Lux orta est iusto, allelúia, rectis corde lætítia, allelúia.
Ant. Déxtera Dómini * salvávit eos, et bráchium sanctum eius, allelúia.
Psalmus 97 [10]
97:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * quia mirabília fecit.
97:1 Salvávit sibi déxtera eius: * et brácchium sanctum eius.
97:2 Notum fecit Dóminus salutáre suum: * in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.
97:3 Recordátus est misericórdiæ suæ, * et veritátis suæ dómui Israël.
97:3 Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri.
97:4 Iubiláte Deo, omnis terra: * cantáte, et exsultáte, et psállite.
97:5 Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi: * in tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ.
97:6 Iubiláte in conspéctu regis Dómini: * moveátur mare, et plenitúdo eius: orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
97:8 Flúmina plaudent manu, simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini: * quóniam venit iudicáre terram.
97:9 Iudicábit orbem terrárum in iustítia, * et pópulos in æquitáte.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Déxtera Dómini salvávit eos, et bráchium sanctum eius, allelúia.
Ant. Déxtera Dómini * salvávit eos, et bráchium sanctum eius, allelúia.
Psalmus 97 [10]
97:1 Cantáte Dómino cánticum novum, * quia mirabília fecit.
97:2 Victóriam parávit ei déxtera eius, * et brácchium sanctum eius.
97:3 Notam fecit Dóminus salútem suam; * in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.
97:4 Recordátus est bonitátis et fidelitátis suæ * in grátiam domus Israël.
97:5 Vidérunt omnes fines terræ * salútem Dei nostri.
97:6 Exsultáte Dómino, omnes terræ, * lætámini et gaudéte et psállite.
97:7 Psállite Dómino cum cíthara, cum cíthara et sónitu psaltérii, * cum tubis et sono búcinæ:
97:8 Exsultáte in conspéctu regis Dómini. * Insonet mare et quæ illud replent, orbis terrárum et qui hábitant in eo.
97:9 Flúmina plaudant mánibus, simul montes exsúltent, coram Dómino, quia venit, * quia venit régere terram.
97:10 Reget orbem terrárum cum iustítia * et pópulos cum æquitáte.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Déxtera Dómini salvávit eos, et bráchium sanctum eius, allelúia.
Ant. Custodiébant * testimónia eius, et præcépta eius, allelúia.
Psalmus 98 [11]
98:1 Dóminus regnávit, irascántur pópuli: * qui sedet super Chérubim, moveátur terra.
98:2 Dóminus in Sion magnus: * et excélsus super omnes pópulos.
98:3 Confiteántur nómini tuo magno: quóniam terríbile, et sanctum est: * et honor regis iudícium díligit.
98:4 Tu parásti directiónes: * iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti.
98:5 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte scabéllum pedum eius: * quóniam sanctum est.
98:6 Móyses et Aaron in sacerdótibus eius: * et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen eius:
98:6 Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos: * in colúmna nubis loquebátur ad eos.
98:7 Custodiébant testimónia eius, * et præcéptum quod dedit illis.
98:8 Dómine, Deus noster, tu exaudiébas eos: * Deus, tu propítius fuísti eis, et ulcíscens in omnes adinventiónes eórum.
98:9 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte in monte sancto eius: * quóniam sanctus Dóminus, Deus noster.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Custodiébant testimónia eius, et præcépta eius, allelúia.
Ant. Custodiébant * testimónia eius, et præcépta eius, allelúia.
Psalmus 98 [11]
98:1 Dóminus regnat: tremunt pópuli; * sedet super Chérubim: movétur terra.
98:2 Dóminus in Sion magnus * et excélsus super omnes pópulos.
98:3 Célebrent nomen tuum magnum et treméndum: sanctum est illud. * Et regnat potens qui iustítiam díligit:
98:4 Tu stabilísti quæ recta sunt, * iustítiam et ius tu exérces in Iacob.
98:5 Extóllite Dóminum Deum nostrum, et procúmbite ad scabéllum pedum eius: * sanctum est illud.
98:6 Móyses et Aaron sunt inter sacerdótes eius, * et Sámuel inter eos qui invocábant nomen eius:
98:7 Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos. * In colúmna nubis loquebátur ad eos:
98:8 Audiébant mandáta eius, * et præcéptum, quod dedit eis.
98:9 Dómine, Deus noster, tu exaudísti eos; * Deus, propítius fuísti eis, sed ultus es iniúrias eórum.
98:10 Extóllite Dóminum Deum nostrum, et procúmbite ad montem sanctum eius: * nam sanctus est Dóminus, Deus noster.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Custodiébant testimónia eius, et præcépta eius, allelúia.
Ant. Perambulábant * in innocéntia cordis sui, in medio domus tuæ.
Psalmus 100 [12]
100:1 Misericórdiam, et iudícium * cantábo tibi, Dómine:
100:2 Psallam, et intéllegam in via immaculáta, * quando vénies ad me.
100:2 Perambulábam in innocéntia cordis mei, * in médio domus meæ.
100:3 Non proponébam ante óculos meos rem iniústam: * faciéntes prævaricatiónes odívi.
100:4 Non adhǽsit mihi cor pravum: * declinántem a me malígnum non cognoscébam.
100:5 Detrahéntem secréto próximo suo, * hunc persequébar.
100:5 Supérbo óculo, et insatiábili corde, * cum hoc non edébam.
100:6 Óculi mei ad fidéles terræ ut sédeant mecum: * ámbulans in via immaculáta, hic mihi ministrábat.
100:7 Non habitábit in médio domus meæ qui facit supérbiam: * qui lóquitur iníqua, non diréxit in conspéctu oculórum meórum.
100:8 In matutíno interficiébam omnes peccatóres terræ: * ut dispérderem de civitáte Dómini omnes operántes iniquitátem.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Perambulábant in innocéntia cordis sui, in medio domus tuæ.
Ant. Perambulábant * in innocéntia cordis sui, in medio domus tuæ.
Psalmus 100 [12]
100:1 Grátiam et iustítiam cantábo; * tibi, Dómine, psallam.
100:2 Incédam in via immaculáta: * quando vénies ad me?
100:3 Ambulábo in innocéntia cordis mei * in domo mea.
100:4 Non ponam ante óculos meos * rem iniústam;
100:4 Faciéntem prævaricatiónes ódio hábeo: * non adhærébit mihi.
100:5 Cor pravum erit procul a me; * Quod malum est, non cognóscam.
100:6 Detrahéntem occúlte próximo suo: * hunc perdam.
100:7 Supérbum óculis et inflátum corde: * hunc non tolerábo.
100:8 Oculi mei respíciunt fidéles terræ, * ut hábitent mecum.
100:8 Qui ámbulat in via immaculáta, * hic mihi ministrábit.
100:9 Non habitábit in domo mea, * qui facit dolum.
100:9 Qui lóquitur mendácia, non subsístet * coram óculis meis.
100:10 Cotídie perdam * omnes peccatóres terræ,
100:10 Extérminans de civitáte Dómini * omnes male agéntes.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Perambulábant in innocéntia cordis sui, in medio domus tuæ.
℣. Constítues eos príncipes super omnem terram.
℟. Mémores erunt nóminis tui, Dómine.
℣. Constítues eos príncipes super omnem terram.
℟. Mémores erunt nóminis tui, Dómine.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.

Benedictio. Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens. Amen.

Lectio 5
Ex libro sancti Hierónymi Presbýteri de Scriptóribus Ecclesiásticis
Cap. 7
Lucas médicus Antiochénsis ut eius scripta índicant, Græci sermónis non ignárus, fuit sectátor Apóstoli Pauli, et omnis peregrinatiónis eius comes. Scripsit Evangélium, de quo idem Paulus: Mísimus, inquit, cum illo fratrem, cuius laus est in Evangélio per omnes ecclésias. Et ad Colossénses: Salútat vos Lucas, médicus caríssimus. Et ad Timótheum: Lucas est mecum solus.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Vidi coniúnctos viros, habéntes spléndidas vestes, et Ángelus Dómini locútus est ad me, dicens:
* Isti sunt viri sancti facti amíci Dei.
℣. Vidi Ángelum Dei fortem, volántem per médium cælum, voce magna clamántem et dicéntem.
℟. Isti sunt viri sancti facti amíci Dei.

Benedictio. Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ. Amen.

Lectio 6
Aliud quoque édidit volúmen egrégium, quod título, Acta Apostólorum, prænotátur: cuius história usque ad biénnium Romæ commorántis Pauli pervénit, id est, usque ad quartum Nerónis annum. Ex quo intellégimus in eádem urbe librum esse compósitum. Igitur períodos Pauli et Theclæ, et totam baptizáti Leónis fábulam, inter apócryphas scriptúras computámus. Quale enim est, ut indivíduus comes Apóstoli, inter céteras eius res, hoc solum ignoráverit?
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Beáti estis, cum maledíxerint vobis hómines, et persecúti vos fúerint, et díxerint omne malum advérsum vos, mentiéntes, propter me:
* Gaudéte et exsultáte, quóniam merces vestra copiósa est in cælis.
℣. Cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos, et exprobráverint, et eiécerint nomen vestrum tamquam malum propter Fílium hóminis.
℟. Gaudéte et exsultáte, quóniam merces vestra copiósa est in cælis.

Benedictio. Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris. Amen.

Lectio 7
Sed et Tertulliánus, vicínus eórum témporum, refert presbýterum quemdam in Asia, amatórem Apóstoli Pauli, convíctum a Ioánne quod auctor esset libri, et conféssum se hoc Pauli amóre fecísse, et ob id loco excidísse. Quidam suspicántur, quotiescúmque in epístolis suis Paulus dicit, Iuxta Evangélium meum, de Lucæ significáre volúmine.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Isti sunt triumphatóres et amíci Dei, qui contemnéntes iussa príncipum, meruérunt prǽmia ætérna:
* Modo coronántur, et accípiunt palmam.
℣. Isti sunt qui venérunt ex magna tribulatióne, et lavérunt stolas suas in sánguine Agni.
℟. Modo coronántur, et accípiunt palmam.

Benedictio. A cunctis vítiis et peccátis absólvat nos virtus sanctæ Trinitátis. Amen.

Lectio 8
Lucam autem, non solum ab Apóstolo Paulo didicísse Evangélium, qui cum Dómino in carne non fúerat, sed et a céteris Apóstolis; quod ipse quoque in princípio sui volúminis declárat, dicens: Sicut tradidérunt nobis, qui a princípio ipsi vidérunt et minístri fuérunt sermónis. Igitur Evangélium, sicut audíerat, scripsit; Acta vero Apostolórum, sicut víderat ipse, compósuit. Vixit octogínta et quátuor annos, uxórem non habens. Sepultus est Constantinópoli, ad quam urbem, vigésimo Constantíni anno, ossa eius cum relíquiis Andréæ Apóstoli transláta sunt de Acháia.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Constítues eos príncipes super omnem terram: † mémores erunt nóminis tui, Dómine,
* In omni progénie et generatióne.
℣. Nimis honoráti sunt amíci tui, Deus; nimis confortátus est principátus eorum.
℟. In omni progénie et generatióne.

Nocturn III.
Ant. Gaudéte * et exsultáte, quia nómina vestra scripta sunt in cælis, dicit Dóminus.
Canticum Isaiæ [13]
Isa 61:6-9
61:6 Vos autem sacerdótes Dómini vocabímini: * minístri Dei nostri, dicétur vobis:
61:6 Fortitúdinem géntium comedétis, * et in glória eárum superbiétis.
61:7 Pro confusióne vestra dúplici et rubóre, * laudábunt partem suam;
61:7 Propter hoc in terra sua duplícia possidébunt, * lætítia sempitérna erit eis.
61:8 Quia ego Dóminus díligens iudícium, * et ódio habens rapínam in holocáusto:
61:8 Et dabo opus eórum in veritáte, * et fœdus perpétuum fériam eis.
61:9 Et scient in géntibus semen eórum, * et germen eórum in médio populórum:
61:9 Omnes qui víderint eos cognóscent illos, * quia isti sunt semen, cui benedíxit Dóminus.

Canticum Sapientiæ [14]
Sap 3:7-9
3:7 Fulgébunt iusti, * et tamquam scintíllæ in arundinéto discúrrent.
3:8 Iudicábunt natiónes, et dominabúntur pópulis, * et regnábit Dóminus illórum in perpétuum.
3:9 Qui confídunt in illo, intélligent veritátem, * et fidéles in dilectióne acquiéscent illi:
3:9 Quóniam donum * et pax est eléctis eius.

Canticum Sapientiæ [15]
Sap 10:17-21
10:17 Réddidit Deus iustis mercédem labórum suórum, * et dedúxit illos in via mirábili:
10:17 Et fuit illis in velaménto diéi, * et in luce stellárum per noctem;
10:18 Tránstulit illos per mare Rubrum, * et transvéxit illos per aquam nímiam.
10:19 Inimícos autem illórum demérsit in mare, * et ab altitúdine inferórum edúxit illos.
10:20 Ideo iusti tulérunt spólia impiórum, * et decantavérunt, Dómine, nomen sanctum tuum,
10:21 Et victrícem manum tuam laudavérunt páriter: † quóniam sapiéntia apéruit os mutórum, * et línguas infántium fecit disértas.

Ant. Gaudéte et exsultáte, quia nómina vestra scripta sunt in cælis, dicit Dóminus.

℣. Nimis honoráti sunt amíci tui Deus.
℟. Nimis confortátus est principátus eórum.
℣. Nimis honoráti sunt amíci tui Deus.
℟. Nimis confortátus est principátus eórum.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.

Benedictio. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. Amen.

Lectio 9
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 10:1-9
In illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam, in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. Et réliqua.

Homilía sancti Gregórii Papæ
Homilia 17 in Evangelia
Dóminus et Salvátor noster, fratres caríssimi, aliquándo nos sermónibus, aliquándo vero opéribus ádmonet. Ipsa étenim facta eius præcépta sunt: quia dum áliquid tácitus facit, quid ágere debeámus innotéscit. Ecce enim binos in prædicatiónem discípulos mittit: quia duo sunt præcépta caritátis, Dei vidélicet amor, et próximi: et minus quam inter duos cáritas habéri non potest.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Isti sunt qui vivéntes in carne, plantavérunt Ecclésiam sánguine suo:
* Cálicem Dómini bibérunt, et amíci Dei facti sunt.
℣. In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.
℟. Cálicem Dómini bibérunt, et amíci Dei facti sunt.

Benedictio. Ille nos benedícat, qui sine fine vivit et regnat. Amen.

Lectio 10
Nemo enim próprie ad semetípsum habére caritátem dícitur: sed diléctio in álterum tendit, ut cáritas esse possit. Ecce enim binos ad prædicándum discípulos Dóminus mittit: quátenus hoc nobis tácitus ínnuat, quia qui caritátem erga álterum non habet, prædicatiónis offícium suscípere nullátenus debet.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Isti sunt viri sancti, quos elégit Dóminus in caritáte non ficta, et dedit illis glóriam sempitérnam:
* Quorum doctrína fulget Ecclésia, ut sole luna.
℣. Sancti per fidem vicérunt regna: operáti sunt iustítiam.
℟. Quorum doctrína fulget Ecclésia, ut sole luna.

Benedictio. Cuius festum cólimus, ipse intercédat pro nobis ad Dóminum. Amen.

Lectio 11
Bene autem dícitur, quia misit eos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. Prædicatóres enim suos Dóminus séquitur: quia prædicátio prǽvenit, et tunc ad mentis nostræ habitáculum Dóminus venit, quando verba exhortatiónis præcúrrunt: atque per hoc véritas in mente suscípitur.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Qui sunt isti, qui ut nubes volant,
* Et quasi colúmbæ ad fenéstras suas?
℣. In omnem terram exívit sonus eorum, † et in fines orbis terræ verba eórum.
℟. Et quasi colúmbæ ad fenéstras suas?

Benedictio. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. Amen.

Lectio 12
Hinc namque eísdem prædicatóribus Isaías dicit: Paráte viam Dómini, rectas fácite sémitas Dei nostri. Hinc fíliis Psalmísta ait: Iter fácite ei, qui ascéndit super occásum. Super occásum namque Dóminus ascéndit: quia unde in passióne occúbuit, inde maiórem suam glóriam resurgéndo manifestávit. Super occásum vidélicet ascéndit; quia mortem quam pértulit, resurgéndo calcávit. Ei ergo qui ascéndit super occásum, iter fácimus, cum nos eius glóriam vestris méntibus prædicámus, ut eas et ipse post véniens, per amóris sui præséntiam illústret.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Non sunt loquélæ neque sermónes, quórum non audiántur voces eórum
* In omnem terram exívit sonus eórum, † et in fines orbis terræ verba eórum.
℣. Nimis honoráti sunt amíci tui Deus, nimis confortátus est principátus eárum.
℟. In omnem terram exívit sonus eórum, † et in fines orbis terræ verba eórum.

Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.

Sequéntia +︎ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 10:1-9
℟. Glória tibi, Dómine.
In illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. Et dicebat illis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portáre sácculum neque peram neque calceaménta; et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: Pax huic dómui: et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur. In eádem autem domo manéte, edentes et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: Appropinquávit in vos regnum Dei.
℟. Amen

Te decet laus, te decet hymnus: tibi glória Deo Patri, et Fílio, cum Spíritu Sancto in sǽcula sæculórum. Amen.

Oratio {ex Proprio Sanctorum}
Orémus.
Intervéniat pro nobis, quǽsumus, Dómine, sanctus tuus Lucas Evangelísta: qui crucis mortificatiónem iúgiter in suo córpore, pro tui nóminis honóre, portávit.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.

Conclusio
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Benedicámus Dómino.
℟. Deo grátias.
℣. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium
Omnes    Plures    Appendix

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine - 1570
Tridentine - 1888
Tridentine - 1906
Divino Afflatu - 1954
Reduced - 1955
Rubrics 1960 - 1960
Rubrics 1960 - 2020 USA
Monastic - 1963
Ordo Praedicatorum - 1962
Language 2
Latin
Dansk
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Apostolorum
Evangelistarum
Unius Martyris
Plurimorum Martyrum
Confessoris Pontificis
Doctorum Pontificium
Confessoris non Pontificis
Doctoris non Pontificis
Unam Virginum
Plures Virgines
Non Virginum Martyrum
Non Virginum non Martyrum
Dedicationis Ecclesiae
Officium defunctorum
Beata Maria in Sabbato
Beatae Mariae Virginis
Officium parvum Beatae Mariae Virginis

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help