Sanctae Mariae Sabbato ~ Simplex

Divinum Officium  Tridentine 1910

10-12-2019

Ad Matutinum

Ante Divinum officium
Incipit
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Ave María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
Credo in Deum, Patrem omnipoténtem, Creatórem cæli et terræ.
Et in Jesum Christum, Fílium ejus únicum, Dóminum nostrum: qui concéptus est de Spíritu Sancto, natus ex María Vírgine, passus sub Póntio Piláto, crucifíxus, mórtuus, et sepúltus: descéndit ad ínferos; tértia die resurréxit a mórtuis; ascéndit ad cælos; sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis: inde ventúrus est judicáre vivos et mórtuos.
Credo in Spíritum Sanctum, sanctam Ecclésiam cathólicam, Sanctórum communiónem, remissiónem peccatórum, carnis resurrectiónem, vitam ætérnam. Amen.
V. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúja.

Invitatorium {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. Ave María, grátia plena, * Dóminus tecum.
Ant. Ave María, grátia plena, * Dóminus tecum.
Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei.
Ant. Ave María, grátia plena, * Dóminus tecum.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Dóminus tecum.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.
Ant. Ave María, grátia plena, * Dóminus tecum.
Hódie, si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Dóminus tecum.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus jurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Ave María, grátia plena, * Dóminus tecum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Hymnus {ex Proprio de Tempore}
Quem terra, pontus, sídera
Colunt, adórant, prædicant,
Trinam regéntem máchinam,
Claustrum Maríæ bájulat.

Cui luna, sol, et ómnia
Desérviunt per témpora,
Perfúsa cæli grátia,
Gestant puéllæ víscera.

Beáta Mater múnere,
Cujus supérnus ártifex
Mundum pugíllo cóntinens,
Ventris sub arca clausus est.

Beáta cæli núntio,
Fœcúnda sancto Spíritu,
Desiderátus géntibus,
Cujus per alvum fusus est.

Jesu, tibi sit glória,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre et almo Spíritu,
In sempitérna sǽcula.
Amen.
Hymnus {ex Proprio de Tempore}
Quem terra, pontus, sídera
Colunt, adórant, prædicant,
Trinam regéntem máchinam,
Claustrum Maríæ bájulat.

Cui luna, sol, et ómnia
Desérviunt per témpora,
Perfúsa cæli grátia,
Gestant puéllæ víscera.

Beáta Mater múnere,
Cujus supérnus ártifex
Mundum pugíllo cóntinens,
Ventris sub arca clausus est.

Beáta cæli núntio,
Fœcúnda sancto Spíritu,
Desiderátus géntibus,
Cujus per alvum fusus est.

Jesu, tibi sit glória,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre et almo Spíritu,
In sempitérna sǽcula.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ ex Psalterio secundum tempora}
Nocturn I
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ ex Psalterio secundum tempora}
Nocturn I
Ant. Quia mirabília
Psalmus 97 [1]
97:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * quia mirabília fecit.
97:1 Salvávit sibi déxtera ejus: * et brácchium sanctum ejus.
97:2 Notum fecit Dóminus salutáre suum: * in conspéctu géntium revelávit justítiam suam.
97:3 Recordátus est misericórdiæ suæ, * et veritátis suæ dómui Israël.
97:3 Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri.
97:4 Jubiláte Deo, omnis terra: * cantáte, et exsultáte, et psállite.
97:5 Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi: * in tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ.
97:6 Jubiláte in conspéctu regis Dómini: * moveátur mare, et plenitúdo ejus: orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
97:8 Flúmina plaudent manu, simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini: * quóniam venit judicáre terram.
97:9 Judicábit orbem terrárum in justítia, * et pópulos in æquitáte.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Quia mirabília
Psalmus 97 [1]
97:1 Cantáte Dómino cánticum novum, * quia mirabília fecit.
97:2 Victóriam parávit ei déxtera ejus, * et brácchium sanctum ejus.
97:3 Notam fecit Dóminus salútem suam; * in conspéctu géntium revelávit justítiam suam.
97:4 Recordátus est bonitátis et fidelitátis suæ * in grátiam domus Israël.
97:5 Vidérunt omnes fines terræ * salútem Dei nostri.
97:6 Exsultáte Dómino, omnes terræ, * lætámini et gaudéte et psállite.
97:7 Psállite Dómino cum cíthara, cum cíthara et sónitu psaltérii, * cum tubis et sono búcinæ:
97:8 Exsultáte in conspéctu regis Dómini. * Insonet mare et quæ illud replent, orbis terrárum et qui hábitant in eo.
97:9 Flúmina plaudant mánibus, simul montes exsúltent, coram Dómino, quia venit, * quia venit régere terram.
97:10 Reget orbem terrárum cum justítia * et pópulos cum æquitáte.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 98 [2]
98:1 Dóminus regnávit, irascántur pópuli: * qui sedet super Chérubim, moveátur terra.
98:2 Dóminus in Sion magnus: * et excélsus super omnes pópulos.
98:3 Confiteántur nómini tuo magno: quóniam terríbile, et sanctum est: * et honor regis judícium díligit.
98:4 Tu parásti directiónes: * judícium et justítiam in Jacob tu fecísti.
98:5 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte scabéllum pedum ejus: * quóniam sanctum est.
98:6 Móyses et Aaron in sacerdótibus ejus: * et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen ejus:
98:6 Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos: * in colúmna nubis loquebátur ad eos.
98:7 Custodiébant testimónia ejus, * et præcéptum quod dedit illis.
98:8 Dómine, Deus noster, tu exaudiébas eos: * Deus, tu propítius fuísti eis, et ulcíscens in omnes adinventiónes eórum.
98:9 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte in monte sancto ejus: * quóniam sanctus Dóminus, Deus noster.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Quia mirabília fecit Dóminus.

Psalmus 98 [2]
98:1 Dóminus regnat: tremunt pópuli; * sedet super Chérubim: movétur terra.
98:2 Dóminus in Sion magnus * et excélsus super omnes pópulos.
98:3 Célebrent nomen tuum magnum et treméndum: sanctum est illud. * Et regnat potens qui justítiam díligit:
98:4 Tu stabilísti quæ recta sunt, * justítiam et jus tu exérces in Jacob.
98:5 Extóllite Dóminum Deum nostrum, et procúmbite ad scabéllum pedum ejus: * sanctum est illud.
98:6 Móyses et Aaron sunt inter sacerdótes ejus, * et Sámuel inter eos qui invocábant nomen ejus:
98:7 Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos. * In colúmna nubis loquebátur ad eos:
98:8 Audiébant mandáta ejus, * et præcéptum, quod dedit eis.
98:9 Dómine, Deus noster, tu exaudísti eos; * Deus, propítius fuísti eis, sed ultus es injúrias eórum.
98:10 Extóllite Dóminum Deum nostrum, et procúmbite ad montem sanctum ejus: * nam sanctus est Dóminus, Deus noster.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Quia mirabília fecit Dóminus.
Ant. Bonum est
Psalmus 91 [3]
91:2 Bonum est confitéri Dómino: * et psállere nómini tuo, Altíssime.
91:3 Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam: * et veritátem tuam per noctem.
91:4 In decachórdo, psaltério: * cum cántico, in cíthara.
91:5 Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua: * et in opéribus mánuum tuárum exsultábo.
91:6 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine! * nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
91:7 Vir insípiens non cognóscet: * et stultus non intélleget hæc.
91:8 Cum exórti fúerint peccatóres sicut fænum: * et apparúerint omnes, qui operántur iniquitátem:
91:9 Ut intéreant in sǽculum sǽculi: * tu autem Altíssimus in ætérnum, Dómine.
91:10 Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, quóniam ecce inimíci tui períbunt: * et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.
91:11 Et exaltábitur sicut unicórnis cornu meum: * et senéctus mea in misericórdia úberi.
91:12 Et despéxit óculus meus inimícos meos: * et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea.
91:13 Justus, ut palma florébit: * sicut cedrus Líbani multiplicábitur.
91:14 Plantáti in domo Dómini, * in átriis domus Dei nostri florébunt.
91:15 Adhuc multiplicabúntur in senécta úberi: * et bene patiéntes erunt, ut annúntient:
91:16 Quóniam rectus Dóminus, Deus noster: * et non est iníquitas in eo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Bonum est
Psalmus 91 [3]
91:1 Bonum est celebráre Dóminum, * et psállere nómini tuo, Altíssime:
91:2 Annuntiáre mane misericórdiam tuam * et fidelitátem tuam per noctes
91:3 Psaltério decachórdo et lyra, * cum cántico ad cítharam.
91:4 Nam deléctas me, Dómine, factis tuis, * de opéribus mánuum tuárum exsúlto.
91:5 Quam magnífica sunt ópera tua, Dómine, * quam profúndæ cogitatiónes tuæ!
91:6 Vir insípiens non cognóscit, * et stultus non intéllegit hæc.
91:7 Etsi ímpii flóreant ut herba, * et spléndeant omnes male agéntes,
91:8 Excídio destinántur sempitérno: * tu autem in ætérnum excélsus es, Dómine.
91:9 Nam ecce inimíci tui, Dómine; nam ecce inimíci tui períbunt: * dispergéntur omnes male agéntes.
91:10 Extulísti sicut cornu búbali cornu meum; * perfudísti me óleo puríssimo.
91:11 Et óculus meus despéxit inimícos meos, * et de insurgéntibus contra me malígnis læta audiérunt aures meæ.
91:12 Justus ut palma florébit, * sicut cedrus Líbani crescet.
91:13 Plantáti in domo Dómini, * in átriis Dei nostri florébunt.
91:14 Fructum ferent étiam in senectúte, * sucósi et végeti erunt,
91:15 Ut annúntient, quam rectus sit Dóminus, * petra mea, neque iniquitátem esse in eo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 100 [4]
100:1 Misericórdiam, et judícium * cantábo tibi, Dómine:
100:2 Psallam, et intéllegam in via immaculáta, * quando vénies ad me.
100:2 Perambulábam in innocéntia cordis mei, * in médio domus meæ.
100:3 Non proponébam ante óculos meos rem injústam: * faciéntes prævaricatiónes odívi.
100:4 Non adhǽsit mihi cor pravum: * declinántem a me malígnum non cognoscébam.
100:5 Detrahéntem secréto próximo suo, * hunc persequébar.
100:5 Supérbo óculo, et insatiábili corde, * cum hoc non edébam.
100:6 Óculi mei ad fidéles terræ ut sédeant mecum: * ámbulans in via immaculáta, hic mihi ministrábat.
100:7 Non habitábit in médio domus meæ qui facit supérbiam: * qui lóquitur iníqua, non diréxit in conspéctu oculórum meórum.
100:8 In matutíno interficiébam omnes peccatóres terræ: * ut dispérderem de civitáte Dómini omnes operántes iniquitátem.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Bonum est confitéri Dómino.

Psalmus 100 [4]
100:1 Grátiam et justítiam cantábo; * tibi, Dómine, psallam.
100:2 Incédam in via immaculáta: * quando vénies ad me?
100:3 Ambulábo in innocéntia cordis mei * in domo mea.
100:4 Non ponam ante óculos meos * rem injústam;
100:4 Faciéntem prævaricatiónes ódio hábeo: * non adhærébit mihi.
100:5 Cor pravum erit procul a me; * Quod malum est, non cognóscam.
100:6 Detrahéntem occúlte próximo suo: * hunc perdam.
100:7 Supérbum óculis et inflátum corde: * hunc non tolerábo.
100:8 Oculi mei respíciunt fidéles terræ, * ut hábitent mecum.
100:8 Qui ámbulat in via immaculáta, * hic mihi ministrábit.
100:9 Non habitábit in domo mea, * qui facit dolum.
100:9 Qui lóquitur mendácia, non subsístet * coram óculis meis.
100:10 Cotídie perdam * omnes peccatóres terræ,
100:10 Extérminans de civitáte Dómini * omnes male agéntes.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Bonum est confitéri Dómino.
Ant. Clamor meus
Psalmus 101 [5]
101:2 Dómine, exáudi oratiónem meam: * et clamor meus ad te véniat.
101:3 Non avértas fáciem tuam a me: * in quacúmque die tríbulor, inclína ad me aurem tuam.
101:3 In quacúmque die invocávero te, * velóciter exáudi me.
101:4 Quia defecérunt sicut fumus dies mei: * et ossa mea sicut crémium aruérunt.
101:5 Percússus sum ut fænum, et áruit cor meum: * quia oblítus sum comédere panem meum.
101:6 A voce gémitus mei * adhǽsit os meum carni meæ.
101:7 Símilis factus sum pellicáno solitúdinis: * factus sum sicut nyctícorax in domicílio.
101:8 Vigilávi, * et factus sum sicut passer solitárius in tecto.
101:9 Tota die exprobrábant mihi inimíci mei: * et qui laudábant me, advérsum me jurábant.
101:10 Quia cínerem tamquam panem manducábam, * et potum meum cum fletu miscébam.
101:11 A fácie iræ et indignatiónis tuæ: * quia élevans allisísti me.
101:12 Dies mei sicut umbra declinavérunt: * et ego sicut fænum árui.
101:13 Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes: * et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.
101:14 Tu exsúrgens miseréberis Sion: * quia tempus miseréndi ejus, quia venit tempus.
101:15 Quóniam placuérunt servis tuis lápides ejus: * et terræ ejus miserebúntur.
101:16 Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, * et omnes reges terræ glóriam tuam.
101:17 Quia ædificávit Dóminus Sion: * et vidébitur in glória sua.
101:18 Respéxit in oratiónem humílium: * et non sprevit precem eórum.
101:19 Scribántur hæc in generatióne áltera: * et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum:
101:20 Quia prospéxit de excélso sancto suo: * Dóminus de cælo in terram aspéxit:
101:21 Ut audíret gémitus compeditórum: * ut sólveret fílios interemptórum:
101:22 Ut annúntient in Sion nomen Dómini: * et laudem ejus in Jerúsalem.
101:23 In conveniéndo pópulos in unum, * et reges ut sérviant Dómino.
101:24 Respóndit ei in via virtútis suæ: * Paucitátem diérum meórum núntia mihi.
101:25 Ne révoces me in dimídio diérum meórum: * in generatiónem et generatiónem anni tui.
101:26 Inítio tu, Dómine, terram fundásti: * et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
101:27 Ipsi períbunt, tu autem pérmanes: * et omnes sicut vestiméntum veteráscent.
101:28 Et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur: * tu autem idem ipse es, et anni tui non defícient.
101:29 Fílii servórum tuórum habitábunt: * et semen eórum in sǽculum dirigétur.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Clamor meus
Psalmus 101 [5]
101:2 Dómine, exáudi oratiónem meam, * et clamor meus ad te véniat.
101:2 Noli abscóndere fáciem tuam a me * die angústiæ meæ.
101:3 Inclína ad me aurem tuam: * quando te ínvoco, velóciter exáudi me.
101:4 Nam dies mei evanéscunt ut fumus, * et ossa mea ut ignis ardent.
101:5 Exústum, ut herba, aréscit cor meum, * oblivíscor comédere (comedére) Panem meum.
101:6 Propter veheméntiam gémitus mei * adhǽrent ossa mea cuti meæ.
101:7 Símilis sum pelicáno desérti, * factus velut nóctua in ruínis.
101:8 Insómnis sum et ingemísco, * sicut avis solitária in tecto.
101:9 Perpétuo insúltant mihi inimíci mei; * qui furunt contra me, imprecántur nómine meo.
101:10 Nam cínerem cómedo tamquam panem, * et potum meum mísceo cum fletu,
101:11 Propter indignatiónem et furórem tuum, * quia me extulísti et dejecísti.
101:12 Dies mei símiles sunt umbræ proténsæ, * et ego sicut herba arésco.
101:13 Tu autem, Dómine, in ætérnum manes, * et nomen tuum in omnes generatiónes.
101:14 Tu exsúrge et propítius esto Sion, * quia tempus est, ut misereáris ejus, quia venit hora.
101:15 Nam servi tui díligunt lápides ejus, * et ruínas ejus commiserántur.
101:16 Et reverebúntur gentes nomen tuum, Dómine, * et omnes reges terræ glóriam tuam,
101:17 Cum Dóminus instauráverit Sion, * apparúerit in glória sua,
101:18 Convérterit se ad oratiónem ínopum, * nec rejécerit oratiónem eórum.
101:19 Scribántur hæc pro generatióne ventúra, * et pópulus qui creábitur, colláudet Dóminum.
101:20 Nam Dóminus respéxit de excélso sanctuário suo, * de cælo prospéxit in terram,
101:21 Ut audíret gémitus captivórum, * ut liberáret addíctos morti,
101:22 Ut nomen Dómini annuntiétur in Sion, * et ejus laus in Jerúsalem,
101:23 Quando pópuli congregabúntur simul * et regna, ut sérviant Dómino.
101:24 Consúmpsit in via vires meas, * præcídit dies meos.
101:25 Dico: Deus meus, ne abstúleris me in dimídio diérum meórum; * per omnes generatiónes durant anni tui.
101:26 In primórdiis terram fundásti, * et opus mánuum tuárum est cælum.
101:27 Ista períbunt, tu autem permanébis, * et univérsa sicut vestis veteráscent.
101:28 Sicut vestiméntum mutas ea, et mutántur: * tu autem es idem, et anni tui non habent finem.
101:29 Fílii servórum tuórum habitábunt secúri, * et semen eórum coram te durábit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 102 [6]
102:1 Bénedic, ánima mea, Dómino: * et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus.
102:2 Bénedic, ánima mea, Dómino: * et noli oblivísci omnes retributiónes ejus.
102:3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis: * qui sanat omnes infirmitátes tuas.
102:4 Qui rédimit de intéritu vitam tuam: * qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus.
102:5 Qui replet in bonis desidérium tuum: * renovábitur ut áquilæ juvéntus tua:
102:6 Fáciens misericórdias Dóminus: * et judícium ómnibus injúriam patiéntibus.
102:7 Notas fecit vias suas Móysi, * fíliis Israël voluntátes suas.
102:8 Miserátor, et miséricors Dóminus: * longánimis, et multum miséricors.
102:9 Non in perpétuum irascétur: * neque in ætérnum comminábitur.
102:10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis: * neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis.
102:11 Quóniam secúndum altitúdinem cæli a terra: * corroborávit misericórdiam suam super timéntes se.
102:12 Quantum distat ortus ab occidénte: * longe fecit a nobis iniquitátes nostras.
102:13 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se: * quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum.
102:14 Recordátus est quóniam pulvis sumus: * homo, sicut fænum dies ejus, tamquam flos agri sic efflorébit.
102:16 Quóniam spíritus pertransíbit in illo, et non subsístet: * et non cognóscet ámplius locum suum.
102:17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno, * et usque in ætérnum super timéntes eum.
102:17 Et justítia illíus in fílios filiórum, * his qui servant testaméntum ejus:
102:18 Et mémores sunt mandatórum ipsíus, * ad faciéndum ea.
102:19 Dóminus in cælo parávit sedem suam: * et regnum ipsíus ómnibus dominábitur.
102:20 Benedícite Dómino, omnes Ángeli ejus: * poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.
102:21 Benedícite Dómino, omnes virtútes ejus: * minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus.
102:22 Benedícite Dómino, ómnia ópera ejus: * in omni loco dominatiónis ejus, bénedic, ánima mea, Dómino.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Clamor meus ad te véniat Deus.

Psalmus 102 [6]
102:1 Bénedic, ánima mea, Dómino, * et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus.
102:2 Bénedic, ánima mea, Dómino, * et noli oblivísci ómnia benefícia ejus,
102:3 Qui remíttit omnes culpas tuas, * qui sanat omnes infirmitátes tuas,
102:4 Qui rédimit ab intéritu vitam tuam, * qui corónat te grátia et miseratióne,
102:5 Qui sátiat bonis vitam tuam: * renovátur, ut áquilæ, juvéntus tua.
102:6 Opera justítiæ patrat Dóminus, * et ómnibus oppréssis jus reddit.
102:7 Notas fecit vias suas Móysi, * fíliis Israël ópera sua.
102:8 Miséricors et propítius est Dóminus, * tardus ad iram et ádmodum clemens.
102:9 Non in perpétuum conténdit, * neque in ætérnum succénset.
102:10 Non secúndum peccáta nostra agit nobíscum, * neque secúndum culpas nostras retríbuit nobis.
102:11 Nam quantum éminet cælum super terram, * tantum prǽvalet misericórdia ejus erga timéntes eum;
102:12 Quantum distat óriens ab occidénte, * tam longe rémovet a nobis delícta nostra.
102:13 Quemádmodum miserétur pater filiórum, miserétur Dóminus timéntium se. * Ipse enim novit, cujus factúræ simus:
102:14 Recordátur nos púlverem esse. * Hóminis dies sunt símiles fæno; sicut flos agri, ita floret:
102:15 Vix ventus perstrínxit eum, non jam subsístit; * neque ultra cognóscit eum locus ejus.
102:16 Misericórdia autem Dómini ab ætérno * in ætérnum erga timéntes eum,
102:17 Et justítia ejus erga fílios filiórum, * erga eos qui servant fœdus ejus,
102:18 Et mémores sunt præceptórum ejus, * ut fáciant ea.
102:19 Dóminus in cælo státuit sedem suam, * et regnum ejus gubérnat univérsa.
102:20 Benedícite Dómino, omnes Angeli ejus, * poténtes virtúte, faciéntes jussa ejus, ut obœdiátis sermóni ejus.
102:21 Benedícite Dómino, omnes exércitus ejus, * minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus.
102:22 Benedícite Dómino, ómnia ópera ejus, * in ómnibus locis potestátis ejus: Bénedic, ánima mea, Dómino.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Clamor meus ad te véniat Deus.
Ant. Bénedic
Psalmus 103 [7]
103:1 Bénedic, ánima mea, Dómino: * Dómine, Deus meus, magnificátus es veheménter.
103:1 Confessiónem, et decórem induísti: * amíctus lúmine sicut vestiménto:
103:2 Exténdens cælum sicut pellem: * qui tegis aquis superióra ejus.
103:3 Qui ponis nubem ascénsum tuum: * qui ámbulas super pennas ventórum.
103:4 Qui facis ángelos tuos, spíritus: * et minístros tuos ignem uréntem.
103:5 Qui fundásti terram super stabilitátem suam: * non inclinábitur in sǽculum sǽculi.
103:6 Abýssus, sicut vestiméntum, amíctus ejus: * super montes stabunt aquæ.
103:7 Ab increpatióne tua fúgient: * a voce tonítrui tui formidábunt.
103:8 Ascéndunt montes: et descéndunt campi * in locum, quem fundásti eis.
103:9 Términum posuísti, quem non transgrediéntur: * neque converténtur operíre terram.
103:10 Qui emíttis fontes in convállibus: * inter médium móntium pertransíbunt aquæ.
103:11 Potábunt omnes béstiæ agri: * exspectábunt ónagri in siti sua.
103:12 Super ea vólucres cæli habitábunt: * de médio petrárum dabunt voces.
103:13 Rigans montes de superióribus suis: * de fructu óperum tuórum satiábitur terra:
103:14 Prodúcens fænum juméntis, * et herbam servitúti hóminum:
103:14 Ut edúcas panem de terra: * et vinum lætíficet cor hóminis:
103:15 Ut exhílaret fáciem in óleo: * et panis cor hóminis confírmet.
103:16 Saturabúntur ligna campi, et cedri Líbani, quas plantávit: * illic pásseres nidificábunt.
103:17 Heródii domus dux est eórum: * montes excélsi cervis: petra refúgium herináciis.
103:19 Fecit lunam in témpora: * sol cognóvit occásum suum.
103:20 Posuísti ténebras, et facta est nox: * in ipsa pertransíbunt omnes béstiæ silvæ.
103:21 Cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant, * et quǽrant a Deo escam sibi.
103:22 Ortus est sol, et congregáti sunt: * et in cubílibus suis collocabúntur.
103:23 Exíbit homo ad opus suum: * et ad operatiónem suam usque ad vésperum.
103:24 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine! * ómnia in sapiéntia fecísti: impléta est terra possessióne tua.
103:25 Hoc mare magnum, et spatiósum mánibus: * illic reptília, quorum non est númerus.
103:26 Animália pusílla cum magnis: * illic naves pertransíbunt.
103:27 Draco iste, quem formásti ad illudéndum ei: * ómnia a te exspéctant ut des illis escam in témpore.
103:28 Dante te illis, cólligent: * aperiénte te manum tuam, ómnia implebúntur bonitáte.
103:29 Averténte autem te fáciem, turbabúntur: * áuferes spíritum eórum, et defícient, et in púlverem suum reverténtur.
103:30 Emíttes spíritum tuum, et creabúntur: * et renovábis fáciem terræ.
103:31 Sit glória Dómini in sǽculum: * lætábitur Dóminus in opéribus suis:
103:32 Qui réspicit terram, et facit eam trémere: * qui tangit montes, et fúmigant.
103:33 Cantábo Dómino in vita mea: * psallam Deo meo, quámdiu sum.
103:34 Jucúndum sit ei elóquium meum: * ego vero delectábor in Dómino.
103:35 Defíciant peccatóres a terra, et iníqui ita ut non sint: * bénedic, ánima mea, Dómino.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Bénedic
Psalmus 103 [7]
103:1 Bénedic, ánima mea, Dómino! * Dómine, Deus meus, magnus es valde!
103:2 Majestátem et decórem indútus es, * amíctus lúmine sicut pállio.
103:3 Extendísti cælum sicut aulǽum, * exstruxísti super aquas conclávia tua.
103:4 Nubes constítuis currum tuum, * ámbulas super alas venti.
103:5 Núntios tuos facis ventos, * et minístros tuos ignem ardéntem.
103:6 Fundásti terram super bases ejus: * non vacillábit in sǽculum sǽculi.
103:7 Océano ut vestiménto texísti eam, * super montes stetérunt aquæ.
103:8 Increpánte te fugérunt, * te tonánte trepidárunt.
103:9 Ascendérunt montes, descendérunt valles * in locum quem statuísti eis.
103:10 Términum posuísti, quem non transgrediántur, * ne íterum opériant terram.
103:11 Fontes deflúere jubes in rivos * qui manant inter montes,
103:12 Potum præbent omni béstiæ agri: * ónagri exstínguunt sitim suam;
103:12 Juxta eos hábitant vólucres cæli, * inter ramos edunt vocem.
103:13 Rigas montes de conclávibus tuis, * fructu óperum tuórum satiátur terra.
103:14 Prodúcis gramen juméntis * et herbam, ut sérviat hómini,
103:15 Ut trahat panem de terra, * et vinum quod lætíficet cor hóminis;
103:16 Ut fáciem exhílaret óleo, * et panis refíciat cor hóminis.
103:17 Saturántur árbores Dómini, cedri Líbani quas plantávit. * Illic vólucres nidum ponunt;
103:18 Cicóniæ domus sunt abiétes. * Montes excélsi ibícibus, petræ hyracibus perfúgium præstant.
103:19 Fecísti lunam ad témpora signánda; * sol cognóvit occásum suum.
103:20 Cum facis ténebras et orítur nox, * in ea vagántur omnes béstiæ silvæ.
103:21 Cátuli leónum rúgiunt ad prædam, * et petunt a Deo escam sibi.
103:22 Cum orítur sol, recédunt, * et in cubílibus suis recúmbunt.
103:23 Homo exit ad opus suum * et ad labórem suum usque ad vésperum.
103:24 Quam multa sunt ópera tua, Dómine! * Omnia cum sapiéntia fecísti: plena est terra creatúris tuis.
103:25 Ecce mare magnum et late patens: * illic reptília sine número,
103:26 Animália parva cum magnis. * illic naves perámbulant,
103:27 Levíathan, quem fecísti, ut ludat in eo. * Omnia a te exspéctant, ut des eis escam témpore suo.
103:28 Dante te eis cólligunt; * aperiénte te manum tuam, impléntur bonis.
103:29 Si abscóndis fáciem tuam, turbántur; * si aufers spíritum eórum, decédunt et revertúntur in púlverem suum.
103:30 Si emíttis spíritum tuum, creántur, * et rénovas fáciem terræ.
103:31 Glória Dómini sit in ætérnum: * lætétur Dóminus de opéribus suis,
103:32 Qui réspicit terram, et tremit; * tangit montes, et fumant.
103:33 Cantábo Dómino, donec vivam; * psallam Deo meo, quámdiu ero.
103:34 Jucúndum sit ei elóquium meum: * ego lætábor in Dómino.
103:35 Tollántur peccatóres de terra, et ímpii ne sint ultra; * bénedic, ánima mea, Dómino! Allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 104 [8]
104:1 Confitémini Dómino, et invocáte nomen ejus: * annuntiáte inter gentes ópera ejus.
104:2 Cantáte ei, et psállite ei: * narráte ómnia mirabília ejus.
104:3 Laudámini in nómine sancto ejus: * lætétur cor quæréntium Dóminum.
104:4 Quǽrite Dóminum, et confirmámini: * quǽrite fáciem ejus semper.
104:5 Mementóte mirabílium ejus, quæ fecit: * prodígia ejus, et judícia oris ejus.
104:6 Semen Ábraham, servi ejus: * fílii Jacob, elécti ejus.
104:7 Ipse Dóminus Deus noster: * in univérsa terra judícia ejus.
104:8 Memor fuit in sǽculum testaménti sui: * verbi, quod mandávit in mille generatiónes:
104:9 Quod dispósuit ad Ábraham: * et juraménti sui ad Isaac:
104:10 Et státuit illud Jacob in præcéptum: * et Israël in testaméntum ætérnum:
104:11 Dicens: Tibi dabo terram Chánaan, * funículum hereditátis vestræ.
104:12 Cum essent número brevi, * paucíssimi et íncolæ ejus:
104:13 Et pertransiérunt de gente in gentem, * et de regno ad pópulum álterum.
104:14 Non relíquit hóminem nocére eis: * et corrípuit pro eis reges.
104:15 Nolíte tángere christos meos: * et in prophétis meis nolíte malignári.
104:16 Et vocávit famem super terram: * et omne firmaméntum panis contrívit.
104:17 Misit ante eos virum: * in servum venúmdatus est Joseph.
104:18 Humiliavérunt in compédibus pedes ejus, ferrum pertránsiit ánimam ejus * donec veníret verbum ejus.
104:19 Elóquium Dómini inflammávit eum: * misit rex, et solvit eum; princeps populórum, et dimísit eum.
104:21 Constítuit eum dóminum domus suæ: * et príncipem omnis possessiónis suæ:
104:22 Ut erudíret príncipes ejus sicut semetípsum: * et senes ejus prudéntiam docéret.
104:23 Et intrávit Israël in Ægýptum: * et Jacob áccola fuit in terra Cham.
104:24 Et auxit pópulum suum veheménter: * et firmávit eum super inimícos ejus.
104:25 Convértit cor eórum ut odírent pópulum ejus: * et dolum fácerent in servos ejus.
104:26 Misit Móysen, servum suum: * Aaron, quem elégit ipsum.
104:27 Pósuit in eis verba signórum suórum: * et prodigiórum in terra Cham.
104:28 Misit ténebras, et obscurávit: * et non exacerbávit sermónes suos.
104:29 Convértit aquas eórum in sánguinem: * et occídit pisces eórum.
104:30 Édidit terra eórum ranas: * in penetrálibus regum ipsórum.
104:31 Dixit, et venit cœnomyía: * et cínifes in ómnibus fínibus eórum.
104:32 Pósuit plúvias eórum grándinem: * ignem comburéntem in terra ipsórum.
104:33 Et percússit víneas eórum, et ficúlneas eórum: * et contrívit lignum fínium eórum.
104:34 Dixit, et venit locústa, et bruchus, * cujus non erat númerus:
104:35 Et comédit omne fænum in terra eórum: * et comédit omnem fructum terræ eórum.
104:36 Et percússit omne primogénitum in terra eórum: * primítias omnis labóris eórum.
104:37 Et edúxit eos cum argénto et auro: * et non erat in tríbubus eórum infírmus.
104:38 Lætáta est Ægýptus in profectióne eórum: * quia incúbuit timor eórum super eos.
104:39 Expándit nubem in protectiónem eórum: * et ignem ut lucéret eis per noctem.
104:40 Petiérunt, et venit cotúrnix: * et pane cæli saturávit eos.
104:41 Dirúpit petram et fluxérunt aquæ: * abiérunt in sicco flúmina;
104:42 Quóniam memor fuit verbi sancti sui: * quod hábuit ad Ábraham, púerum suum.
104:43 Et edúxit pópulum suum in exsultatióne, * et eléctos suos in lætítia.
104:44 Et dedit illis regiónes géntium: * et labóres populórum possedérunt:
104:45 Ut custódiant justificatiónes ejus, * et legem ejus requírant.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Bénedic ánima mea Dómino.

Psalmus 104 [8]
104:1 Celebráte Dóminum, acclamáte nómini ejus * nota fácite inter gentes ópera ejus.
104:2 Cantáte ei, psállite ei, * enarráte ómnia mirabília ejus.
104:3 Gloriámini de nómine sancto ejus; * lætétur cor quæréntium Dóminum.
104:4 Consideráte Dóminum et poténtiam ejus, * quǽrite fáciem ejus semper.
104:5 Mementóte mirabília ejus quæ fecit, * prodígia ejus, et judícia oris ejus,
104:6 Semen Abraham, servi ejus, * fílii Jacob, elécti ejus!
104:7 Ipse Dóminus est Deus noster; * in univérsa terra valent judícia ejus.
104:8 Memor est in ætérnum fœ́deris sui, * promíssi quod dispósuit in mille generatiónes,
104:9 Fœ́deris quod íniit cum Abraham, * et juris jurándi quod dedit Isaac,
104:10 Quod státuit pro Jacob firmum decrétum, * pro Israël fœdus ætérnum,
104:11 Dicens: Tibi dabo terram Chánaan * in sortem hereditáriam vestram.
104:12 Cum essent número pauci, * exígui et peregríni in terra illa,
104:13 Et migrárent de gente in gentem, * et de regno hoc ad pópulum illum,
104:14 Némini permísit opprímere eos, * et propter eos corrípuit reges:
104:15 Nolíte tángere unctos meos, * nec prophétis meis intuléritis malum.
104:16 Et vocávit famem super terram; * et omne subsídium panis subtráxit.
104:17 Míserat ante eos virum; * in servitútem venúndatus erat Joseph.
104:18 Strínxerant vínculis pedes ejus, ferro ligátum erat collum ejus, * donec impléta est prædíctio ejus,
104:19 Verbum Dómini comprobávit eum. * Misit rex, et solvit eum, princeps populórum, et liberávit eum.
104:20 Constítuit eum dóminum super domum suam, * et príncipem super omnem possessiónem suam,
104:21 Ut erudíret próceres ejus pro beneplácito suo * et senes ejus sapiéntiam docéret.
104:22 Tum Israël intrávit in Ægýptum, * et Jacob hospes fuit in terra Cham.
104:23 Et multiplicávit pópulum suum valde, * et fecit eum fortiórem inimícis ejus.
104:24 Convértit cor eórum, ut ódio habérent pópulum ejus * et dolóse ágerent in servos ejus:
104:25 Tum misit Móysen, servum suum, * Aaron, quem elégerat.
104:26 Patravérunt inter eos signa ejus, * et prodígia in terra Cham.
104:28 Misit ténebras, et facta est calígo, * sed restitérunt verbis ejus.
104:29 Convértit aquas eórum in sánguinem, * et occídit pisces eórum.
104:30 Scátuit terra eórum ranis, * usque in penetrália regum eórum.
104:31 Dixit, et venit agmen muscárum, * cúlices in omnes fines eórum.
104:32 Dedit eis pro plúvia grándinem, ignem flammántem per terram eórum.
104:33 Et percússit vites eórum et ficus eórum, * et confrégit árbores in fínibus eórum.
104:34 Dixit, et venérunt locústæ,* et bruchi sine número;
104:35 Et devoravérunt omnem herbam in terra eórum, * et devoravérunt fructus agri eórum.
104:36 Et percússit omnes primogénitos in terra eórum, * primítias omnis róboris eórum.
104:37 Et edúxit eos cum argénto et auro, * nec fuit in tríbubus eórum infírmus.
104:38 Lætáti sunt Ægýptii de profectióne eórum, * quia timor eórum cecíderat super illos.
104:39 Expándit nubem in teguméntum, * et ignem, ut lucéret per noctem.
104:40 Petiérunt, et addúxit coturníces, * et pane cæli saturávit eos.
104:41 Scidit petram, et manávit aqua, * cucúrrit in desérto ut flumen.
104:42 Nam memor fuit verbi sancti sui, * quod déderat Abrahæ, servo suo.
104:43 Et edúxit pópulum suum cum gáudio, * cum exsultatióne eléctos suos.
104:44 Et dedit eis terras natiónum, * et ópibus populórum potíti sunt,
104:45 Ut custódiant præcépta ejus, * et leges ejus obsérvent. Allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Bénedic ánima mea Dómino.
Ant. Vísita nos
Psalmus 105 [9]
105:1 Confitémini Dómino, quóniam bonus: * quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
105:2 Quis loquétur poténtias Dómini, * audítas fáciet omnes laudes ejus?
105:3 Beáti, qui custódiunt judícium, * et fáciunt justítiam in omni témpore.
105:4 Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui: * vísita nos in salutári tuo:
105:5 Ad vidéndum in bonitáte electórum tuórum, ad lætándum in lætítia gentis tuæ: * ut laudéris cum hereditáte tua.
105:6 Peccávimus cum pátribus nostris: * injúste égimus, iniquitátem fécimus.
105:7 Patres nostri in Ægýpto non intellexérunt mirabília tua: * non fuérunt mémores multitúdinis misericórdiæ tuæ.
105:7 Et irritavérunt ascendéntes in mare, * Mare Rubrum.
105:8 Et salvávit eos propter nomen suum: * ut notam fáceret poténtiam suam.
105:9 Et incrépuit Mare Rubrum, et exsiccátum est, * et dedúxit eos in abýssis sicut in desérto.
105:10 Et salvávit eos de manu odiéntium: * et redémit eos de manu inimíci.
105:11 Et opéruit aqua tribulántes eos: * unus ex eis non remánsit.
105:12 Et credidérunt verbis ejus: * et laudavérunt laudem ejus.
105:13 Cito fecérunt, oblíti sunt óperum ejus: * et non sustinuérunt consílium ejus.
105:14 Et concupiérunt concupiscéntiam in desérto: * et tentavérunt Deum in inaquóso.
105:15 Et dedit eis petitiónem ipsórum: * et misit saturitátem in ánimas eórum.
105:16 Et irritavérunt Moysen in castris: * Aaron, sanctum Dómini.
105:17 Apérta est terra, et deglutívit Dathan: * et opéruit super congregatiónem Abíron.
105:18 Et exársit ignis in synagóga eórum * flamma combússit peccatóres.
105:19 Et fecérunt vítulum in Horeb * et adoravérunt scúlptile.
105:20 Et mutavérunt glóriam suam * in similitúdinem vítuli comedéntis fænum.
105:21 Oblíti sunt Deum, qui salvávit eos, * qui fecit magnália in Ægýpto, mirabília in terra Cham: terribília in Mari Rubro.
105:23 Et dixit ut dispérderet eos: * si non Móyses, eléctus ejus, stetísset in confractióne in conspéctu ejus:
105:24 Ut avérteret iram ejus ne dispérderet eos: * et pro níhilo habuérunt terram desiderábilem:
105:25 Non credidérunt verbo ejus, et murmuravérunt in tabernáculis suis: * non exaudiérunt vocem Dómini.
105:26 Et elevávit manum suam super eos: * ut prostérneret eos in desérto:
105:27 Et ut deíceret semen eórum in natiónibus: * et dispérgeret eos in regiónibus.
105:28 Et initiáti sunt Beélphegor: * et comedérunt sacrifícia mortuórum.
105:29 Et irritavérunt eum in adinventiónibus suis: * et multiplicáta est in eis ruína.
105:30 Et stetit Phínees, et placávit: * et cessávit quassátio.
105:31 Et reputátum est ei in justítiam: * in generatiónem et generatiónem usque in sempitérnum.
105:32 Et irritavérunt eum ad aquas contradictiónis: * et vexátus est Móyses propter eos: quia exacerbavérunt spíritum ejus.
105:33 Et distínxit in lábiis suis: * non disperdidérunt gentes, quas dixit Dóminus illis.
105:35 Et commísti sunt inter gentes, et didicérunt ópera eórum: et serviérunt sculptílibus eórum: * et factum est illis in scándalum.
105:37 Et immolavérunt fílios suos, * et fílias suas dæmóniis.
105:38 Et effudérunt sánguinem innocéntem: * sánguinem filiórum suórum et filiárum suárum, quas sacrificavérunt sculptílibus Chánaan.
105:39 Et infécta est terra in sanguínibus, et contamináta est in opéribus eórum: * et fornicáti sunt in adinventiónibus suis.
105:40 Et irátus est furóre Dóminus in pópulum suum: * et abominátus est hereditátem suam.
105:41 Et trádidit eos in manus géntium: * et domináti sunt eórum qui odérunt eos.
105:42 Et tribulavérunt eos inimíci eórum, et humiliáti sunt sub mánibus eórum: * sæpe liberávit eos.
105:43 Ipsi autem exacerbavérunt eum in consílio suo: * et humiliáti sunt in iniquitátibus suis.
105:44 Et vidit, cum tribularéntur: * et audívit oratiónem eórum.
105:45 Et memor fuit testaménti sui: * et pœnítuit eum secúndum multitúdinem misericórdiæ suæ.
105:46 Et dedit eos in misericórdias * in conspéctu ómnium qui céperant eos.
105:47 Salvos nos fac, Dómine, Deus noster: * et cóngrega nos de natiónibus:
105:47 Ut confiteámur nómini sancto tuo: * et gloriémur in laude tua.
105:48 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, a sǽculo et usque in sǽculum: * et dicet omnis pópulus: Fiat, fiat.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Vísita nos
Psalmus 105 [9]
105:1 Celebráte Dóminum, quia bonus est, * quia in ætérnum misericórdia ejus.
105:2 Quis eloquétur ópera poténtiæ Dómini, * enarrábit omnes laudes ejus?
105:3 Beáti qui obsérvant præcépta, * fáciunt, quod justum est, omni témpore!
105:4 Meménto mei, Dómine, pro benevoléntia in pópulum tuum; * vísita me auxílio tuo,
105:5 Ut delécter felicitáte electórum tuórum, ut gáudeam de gáudio pópuli tui, * ut glórier cum hereditáte tua.
105:6 Peccávimus sicut patres nostri, * iniquitátem fécimus, ímpie égimus.
105:7 Patres nostri in Ægýpto non consideravérunt mirabília tua, * non fuérunt mémores multitúdinis gratiárum tuárum,
105:8 Sed rebellárunt contra Altíssimum * ad Mare Rubrum.
105:9 Sed salvávit eos propter nomen suum, * ut manifestáret poténtiam suam.
105:10 Et incrépuit Mare Rubrum et exsiccátum est, * et duxit eos per fluctus velut per desértum.
105:11 Et salvávit eos de manu osóris, * et liberávit eos de manu inimíci.
105:12 Et aquæ operuérunt adversários eórum: * ne unus quidem ex eis remánsit.
105:13 Et credidérunt verbis ejus, * et cantavérunt laudes ejus.
105:14 Cito oblíti sunt ópera ejus: * non sunt confísi consílio ejus.
105:15 Et indulsérunt concupiscéntiæ in desérto, * et tentavérunt Deum in solitúdine.
105:15 Et concéssit eis petitiónem eórum, * sed tabem immísit eis.
105:16 Et invidérunt Móysi in castris, * Aaron, sancto Dómini.
105:17 Apérta est terra et degluttívit Dathan, * et opéruit catérvam Abiron.
105:18 Et exársit ignis in catérvam eórum: * flamma combússit iníquos.
105:19 Fecérunt vítulum in Horeb, * et adoravérunt idólum ex auro fusum.
105:20 Et commutavérunt glóriam suam * cum effígie tauri comedéntis fænum.
105:21 Oblíti sunt Dei, qui salvávit eos, * qui fecit porténta in Ægýpto, mirabília in terra Cham, stupénda ad Mare Rubrum.
105:22 Et cogitábat dispérdere eos, * nisi Móyses, eléctus ejus, intercessísset apud eum,
105:23 Ut avérteret iram ejus, ne dispérderet eos. * Et sprevérunt terram desiderábilem;
105:24 Non credidérunt verbo ejus. Et murmuravérunt in tabernáculis suis, * non obœdiérunt Dómino.
105:25 Et erécta manu jurávit eis * se prostratúrum eos in desérto,
105:26 Et dispersúrum semen eórum inter natiónes, * et dissipatúrum eos per terras.
105:27 Et adhæsérunt Beélphegor, * et comedérunt sacrifícia deórum mortuórum.
105:28 Et provocavérunt eum facinóribus suis, * et írruit in eos plaga.
105:28 Sed surréxit Phínees et judicávit, * et plaga cessávit.
105:28 Et imputátum est ei in méritum * in omnes generatiónes usque in ætérnum.
105:29 Et irritavérunt eum ad Aquas Meríba, * et male evénit Móysi propter eos, quia exacerbavérunt spíritum ejus,
105:30 Et inconsúlte locútus est lábiis suis. * Non disperdidérunt gentes, quas Dóminus jússerat eos.
105:31 Et commiscuérunt se géntibus, et didicérunt ópera eórum; et coluérunt sculptília eórum, * quæ láqueus facta sunt eis.
105:32 Et immolavérunt fílios suos * et fílias suas dæmóniis.
105:33 Et effudérunt sánguinem innocéntem: * sánguinem filiórum filiarúmque suárum, quos immolavérunt sculptílibus Chánaan.
105:34 Et terra pollúta est sánguine, et contamináti sunt opéribus suis, * et fornicáti sunt facinóribus suis.
105:35 Et exársit furor Dómini in pópulum suum, * et abominátus est hereditátem suam.
105:36 Et trádidit eos in manus géntium, * et domináti sunt in eos, qui óderant eos.
105:37 Et tribulavérunt eos inimíci eórum, et oppréssi sunt sub manu eórum. * Sæpenúmero liberávit eos;
105:38 Ipsi autem exacerbavérunt eum consíliis suis, * et prostráti sunt ob iniquitátes suas.
105:39 Sed respéxit tribulatiónem eórum, * cum audísset oratiónem eórum.
105:40 Et recordátus est in grátiam eórum fœ́deris sui, * et pænítuit eum propter multam misericórdiam suam.
105:41 Et misericórdiam conciliávit eis * apud omnes qui captívos dúxerant eos.
105:42 Salvos nos fac, Dómine, Deus noster, * et cóngrega nos de natiónibus,
105:43 Ut celebrémus nomen sanctum tuum, * et gloriémur de laude tua.
105:44 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, a sǽculo in sǽculum: * et omnis pópulus dicat: amen! allelúja!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 106 [10]
106:1 Confitémini Dómino quóniam bonus: * quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
106:2 Dicant qui redémpti sunt a Dómino, quos redémit de manu inimíci: * et de regiónibus congregávit eos:
106:3 A solis ortu, et occásu: * ab aquilóne, et mari.
106:4 Erravérunt in solitúdine in inaquóso: * viam civitátis habitáculi non invenérunt.
106:5 Esuriéntes, et sitiéntes: * ánima eórum in ipsis defécit.
106:6 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum erípuit eos.
106:7 Et dedúxit eos in viam rectam: * ut irent in civitátem habitatiónis.
106:8 Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus: * et mirabília ejus fíliis hóminum.
106:9 Quia satiávit ánimam inánem: * et ánimam esuriéntem satiávit bonis.
106:10 Sedéntes in ténebris, et umbra mortis: * vinctos in mendicitáte et ferro.
106:11 Quia exacerbavérunt elóquia Dei: * et consílium Altíssimi irritavérunt.
106:12 Et humiliátum est in labóribus cor eórum: * infirmáti sunt, nec fuit qui adjuváret.
106:13 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum liberávit eos.
106:14 Et edúxit eos de ténebris, et umbra mortis: * et víncula eórum disrúpit.
106:15 Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus: * et mirabília ejus fíliis hóminum.
106:16 Quia contrívit portas ǽreas: * et vectes férreos confrégit.
106:17 Suscépit eos de via iniquitátis eórum: * propter injustítias enim suas humiliáti sunt.
106:18 Omnem escam abomináta est ánima eórum: * et appropinquavérunt usque ad portas mortis.
106:19 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum liberávit eos.
106:20 Misit verbum suum, et sanávit eos: * et erípuit eos de interitiónibus eórum.
106:21 Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus: * et mirabília ejus fíliis hóminum.
106:22 Et sacríficent sacrifícium laudis: * et annúntient ópera ejus in exsultatióne.
106:23 Qui descéndunt mare in návibus, * faciéntes operatiónem in aquis multis.
106:24 Ipsi vidérunt ópera Dómini, * et mirabília ejus in profúndo.
106:25 Dixit, et stetit spíritus procéllæ: * et exaltáti sunt fluctus ejus.
106:26 Ascéndunt usque ad cælos, et descéndunt usque ad abýssos: * ánima eórum in malis tabescébat.
106:27 Turbáti sunt, et moti sunt sicut ébrius: * et omnis sapiéntia eórum devoráta est.
106:28 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum edúxit eos.
106:29 Et státuit procéllam ejus in auram: * et siluérunt fluctus ejus.
106:30 Et lætáti sunt quia siluérunt: * et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.
106:31 Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus: * et mirabília ejus fíliis hóminum.
106:32 Et exáltent eum in ecclésia plebis: * et in cáthedra seniórum laudent eum.
106:33 Pósuit flúmina in desértum: * et éxitus aquárum in sitim.
106:34 Terram fructíferam in salsúginem: * a malítia inhabitántium in ea.
106:35 Pósuit desértum in stagna aquárum: * et terram sine aqua in éxitus aquárum.
106:36 Et collocávit illic esuriéntes: * et constituérunt civitátem habitatiónis.
106:37 Et seminavérunt agros, et plantavérunt víneas: * et fecérunt fructum nativitátis.
106:38 Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis: * et juménta eórum non minorávit.
106:39 Et pauci facti sunt: * et vexáti sunt a tribulatióne malórum, et dolóre.
106:40 Effúsa est contémptio super príncipes: * et erráre fecit eos in ínvio, et non in via.
106:41 Et adjúvit páuperem de inópia: * et pósuit sicut oves famílias.
106:42 Vidébunt recti, et lætabúntur: * et omnis iníquitas oppilábit os suum.
106:43 Quis sápiens et custódiet hæc? * et intélleget misericórdias Dómini.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Vísita nos Dómine in salutári tuo.

Psalmus 106 [10]
106:1 Celebráte Dóminum, quóniam bonus, * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
106:2 Sic dicant qui redémpti sunt a Dómino, quos redémit de manu inimíci, * quosque congregávit ex terris,
106:3 Ex oriénte et occásu, * ex aquilóne et austro.
106:4 Erravérunt in desérto, in solitúdine, * viam ad civitátem habitábilem non invenérunt.
106:5 Esuriébant et sitiébant, * vita eórum deficiébat in ipsis.
106:6 Et clamavérunt ad Dóminum in angústiis suis; * a tribulatiónibus eórum erípuit eos.
106:7 Et duxit eos via recta, * ut venírent in civitátem habitábilem.
106:8 Grátias agant Dómino pro misericórdia ejus, * et pro mirabílibus ejus erga fílios hóminum,
106:9 Quia satiávit ánimam famélicam, * et ánimam esuriéntem implévit bonis.
106:10 Sedérunt in ténebris et in obscúro, * ligáti miséria et ferro.
106:11 Nam rebelláverant contra elóquia Dei, * et despéxerant consílium Altíssimi.
106:12 Et humiliávit ærúmnis cor eórum, * vacillárunt nec fuit qui subveníret.
106:13 Et clamavérunt ad Dóminum in angústiis suis; * a tribulatiónibus eórum liberávit eos.
106:14 Et edúxit eos e ténebris et ex obscúro, * et víncula eórum disrúpit.
106:15 Grátias agant Dómino pro misericórdia ejus, * et pro mirabílibus ejus erga fílios hóminum,
106:16 Quod confrégit portas ǽreas * et vectes férreos contrívit.
106:17 Ægrotábant propter iniquitátem suam, * et propter delícta sua affligebántur;
106:18 Omnem escam abominabátur ánima eórum, * et appropinquavérunt ad portas mortis.
106:19 Et clamavérunt ad Dóminum in angústiis suis; * a tribulatiónibus eórum liberávit eos.
106:20 Misit verbum suum, ut sanáret eos, * et ex intéritu eríperet eos.
106:21 Grátias agant Dómino pro misericórdia ejus, * et pro mirabílibus ejus erga fílios hóminum.
106:22 Et sacríficent sacrifícia laudis * et enárrent ópera ejus cum exsultatióne.
106:23 Qui descénderant návibus in mare, * mercatúram factúri in aquis magnis,
106:24 Hi vidérunt ópera Dómini, * et mirabília ejus in pélago.
106:25 Dixit, et concitávit ventum procellósum, * qui in altum éxtulit undas ejus.
106:26 Ascendébant usque ad cælos, descendébant usque ad ima; * ánima eórum tabescébat in malis.
106:27 Titubábant et nutábant ut ébrii; * et absórpta est omnis perítia eórum.
106:28 Et clamavérunt ad Dóminum in angústiis suis, * et e tribulatiónibus eórum edúxit eos.
106:29 Sedávit procéllam in auram lenem, * et conticuérunt fluctus maris.
106:30 Et lætáti sunt, quod siluérunt, * et dedúxit eos ad portum optátum.
106:31 Grátias agant Dómino pro misericórdia ejus, * et pro mirabílibus ejus erga fílios hóminum.
106:32 Et célebrent eum in cœtu pópuli, * et in conséssu seniórum laudent eum.
106:33 Convértit flúmina in desértum, * et fontes aquárum in terram sitiéntem,
106:34 Terram frugíferam in salsúginem, * propter malítiam habitántium in ea.
106:35 Convértit desértum in lacum aquárum, * et terram áridam in fontes aquárum.
106:36 Et collocávit illic esuriéntes, * et condidérunt civitátem habitábilem.
106:37 Et seminavérunt agros et plantavérunt víneas, * et obtinuérunt provéntus frugum.
106:38 Et benedíxit eis et multiplicáti sunt valde, * et pécora non pauca tríbuit eis.
106:39 Et pauci facti sunt et abjécti * ob pressúram malórum et afflictiónis;
106:40 Sed qui effúndit contémptum super príncipes * eósque erráre facit per ínvia desérta,
106:41 Sublevávit egénum de miséria, * et famílias fecit numerósas ut greges.
106:42 Vident recti et lætántur, * et omnis malítia claudit os suum.
106:43 Quis est sápiens, qui obsérvet hæc, * et probe perpéndat misericórdias Dómini?
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Vísita nos Dómine in salutári tuo.
Ant. Confitébor Dómino
Psalmus 107 [11]
107:2 Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum: * cantábo, et psallam in glória mea.
107:3 Exsúrge, glória mea, exsúrge, psaltérium et cíthara: * exsúrgam dilúculo.
107:4 Confitébor tibi in pópulis, Dómine: * et psallam tibi in natiónibus.
107:5 Quia magna est super cælos misericórdia tua: * et usque ad nubes véritas tua:
107:6 Exaltáre super cælos, Deus, et super omnem terram glória tua: * ut liberéntur dilécti tui.
107:7 Salvum fac déxtera tua, et exáudi me: * Deus locútus est in sancto suo:
107:8 Exsultábo, et dívidam Síchimam, * et convállem tabernaculórum dimétiar.
107:9 Meus est Gálaad, et meus est Manásses: * et Éphraim suscéptio cápitis mei.
107:10 Juda rex meus: * Moab lebes spei meæ.
107:10 In Idumǽam exténdam calceaméntum meum: * mihi alienígenæ amíci facti sunt.
107:11 Quis dedúcet me in civitátem munítam? * quis dedúcet me usque in Idumǽam?
107:12 Nonne tu, Deus, qui repulísti nos, * et non exíbis, Deus, in virtútibus nostris?
107:13 Da nobis auxílium de tribulatióne: * quia vana salus hóminis.
107:14 In Deo faciémus virtútem: * et ipse ad níhilum dedúcet inimícos nostros.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Confitébor Dómino
Psalmus 107 [11]
107:1 Firmum est cor meum, Deus, firmum cor meum; * cantábo et psallam.
107:2 Evígila, ánima mea; evigiláte, psaltérium et cíthara: * expergíscar ad auróram.
107:3 Laudábo te in pópulis, Dómine, * et psallam tibi in natiónibus,
107:4 Quóniam magna est usque ad cælum misericórdia tua, * et usque ad nubes fidélitas tua.
107:5 Excélsus appáre super cælos, Deus; super omnem terram sit glória tua.
107:6 Ut liberéntur dilécti tui, * ádjuva déxtera tua, et exáudi nos.
107:7 Deus locútus est in sactuario suo: * exsultábo et partíbor Sichem,
107:8 Et vallem Succoth dimétiar; * mea est terra Gálaad, et mea terra Manásse,
107:9 Et Ephraim gálea cápitis mei, Juda sceptrum meum, * Moab pelvis lotiónis meæ;
107:10 Super Edom ponam calceaméntum meum, * de Philistǽa triumphábo.
107:11 Quis addúcet me in civitátem munítam? * quis dedúcet me usque in Edom?
107:12 Nonne tu, Deus, qui reppulísti nos, * nec jam egréderis, Deus, cum exercítibus nostris?
107:13 Da nobis auxílium contra inimícum, * quia vanum est subsídium hóminum.
107:14 Per Deum fórtiter agémus, * et ipse conculcábit inimícos nostros.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 108 [12]
108:2 Deus, laudem meam ne tacúeris: * quia os peccatóris, et os dolósi super me apértum est.
108:3 Locúti sunt advérsum me lingua dolósa, et sermónibus ódii circumdedérunt me: * et expugnavérunt me gratis.
108:4 Pro eo ut me dilígerent, detrahébant mihi: * ego autem orábam.
108:5 Et posuérunt advérsum me mala pro bonis: * et ódium pro dilectióne mea.
108:6 Constítue super eum peccatórem: * et diábolus stet a dextris ejus.
108:7 Cum judicátur, éxeat condemnátus: * et orátio ejus fiat in peccátum.
108:8 Fiant dies ejus pauci: * et episcopátum ejus accípiat alter.
108:9 Fiant fílii ejus órphani: * et uxor ejus vídua.
108:10 Nutántes transferántur fílii ejus, et mendícent: * et eiciántur de habitatiónibus suis.
108:11 Scrutétur fænerátor omnem substántiam ejus: * et dirípiant aliéni labóres ejus.
108:12 Non sit illi adjútor: * nec sit qui misereátur pupíllis ejus.
108:13 Fiant nati ejus in intéritum: * in generatióne una deleátur nomen ejus.
108:14 In memóriam rédeat iníquitas patrum ejus in conspéctu Dómini: * et peccátum matris ejus non deleátur.
108:15 Fiant contra Dóminum semper, et dispéreat de terra memória eórum: * pro eo quod non est recordátus fácere misericórdiam.
108:17 Et persecútus est hóminem ínopem, et mendícum, * et compúnctum corde mortificáre.
108:18 Et diléxit maledictiónem, et véniet ei: * et nóluit benedictiónem, et elongábitur ab eo.
108:18 Et índuit maledictiónem sicut vestiméntum, * et intrávit sicut aqua in interióra ejus, et sicut óleum in óssibus ejus.
108:19 Fiat ei sicut vestiméntum, quo operítur: * et sicut zona, qua semper præcíngitur.
108:20 Hoc opus eórum, qui détrahunt mihi apud Dóminum: * et qui loquúntur mala advérsus ánimam meam.
108:21 Et tu, Dómine, Dómine, fac mecum propter nomen tuum: * quia suávis est misericórdia tua.
108:22 Líbera me quia egénus, et pauper ego sum: * et cor meum conturbátum est intra me.
108:23 Sicut umbra cum declínat, ablátus sum: * et excússus sum sicut locústæ.
108:24 Génua mea infirmáta sunt a jejúnio: * et caro mea immutáta est propter óleum.
108:25 Et ego factus sum oppróbrium illis: * vidérunt me, et movérunt cápita sua.
108:26 Ádjuva me, Dómine, Deus meus: * salvum me fac secúndum misericórdiam tuam.
108:27 Et sciant quia manus tua hæc: * et tu, Dómine, fecísti eam.
108:28 Maledícent illi, et tu benedíces: * qui insúrgunt in me, confundántur: servus autem tuus lætábitur.
108:29 Induántur qui détrahunt mihi, pudóre: * et operiántur sicut diplóide confusióne sua.
108:30 Confitébor Dómino nimis in ore meo: * et in médio multórum laudábo eum.
108:31 Quia ástitit a dextris páuperis, * ut salvam fáceret a persequéntibus ánimam meam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Confitébor Dómino nimis in ore meo.

Psalmus 108 [12]
108:2 Deus, laus mea, ne tacúeris, * quia os ímpium et dolósum contra me aperuérunt.
108:2 Locúti sunt mecum lingua mendáci, et sermónibus ódii circumdedérunt me, * et impugnavérunt me sine causa.
108:3 Pro dilectióne mea accusábant me: * ego vero orábam.
108:4 Et retribuérunt mihi mala pro bonis, * et ódium (odíum) Pro dilectióne mea.
108:5 Súscita ímpium contra eum, * et accusátor stet a dextris ejus.
108:6 Cum judicábitur, éxeat condemnátus, * et deprecátio ejus írrita sit.
108:7 Dies ejus fiant pauci, * munus ejus accípiat alter.
108:8 Fílii ejus órphani fiant, * et uxor ejus vídua.
108:9 Instábiles vagéntur fílii ejus et mendícent, * eiciántur e dómibus suis devastátis.
108:10 Fœnerátor insidiétur omni possessióni ejus, * et aliéni dirípiant fructum labóris ejus.
108:11 Nemo exhíbeat ei misericórdiam, * nec sit qui misereátur pupillórum ejus.
108:12 Postéritas ejus tradátur excídio; * in generatióne áltera deleátur nomen eórum.
108:14 Memorétur culpa patrum ejus apud Dóminum, * et peccátum matris ejus ne deleátur:
108:15 Præséntia sint Dómino semper, et exstírpet e terra memóriam eórum. Neque enim cogitávit exercére misericórdiam,
108:16 Sed persecútus est hóminem míserum et ínopem, * et afflíctum corde, ut eum occíderet.
108:17 Et diléxit maledictiónem; véniat ei; * nóluit benedictiónem: recédat ab eo.
108:18 Et induátur maledictióne sicut vestiménto: * Intret, sicut aqua, in interióra ejus, et, sicut óleum, in ossa ejus.
108:19 Sit ei quasi vestis quæ óperit eum, * et zona qua cíngitur semper.
108:20 Hæc merces sit eis a Dómino, qui me accúsant, * et qui loquúntur mala advérsus ánimam meam.
108:20 Sed tu, Dómine, Deus, age mecum propter nomen tuum; * quia benígna est misericórdia tua, salva me.
108:21 Nam ego sum miser et inops, * et cor meum sauciátum est in me.
108:22 Sicut umbra, quæ declínat, evanésco, * et excútior ut locústa.
108:23 Génua mea vacíllant ob jejúnium, * et caro mea mácie tabéscit,
108:24 Et ego factus sum oppróbrio illis; * vidéntes me movent caput suum.
108:25 Adjuva me, Dómine, Deus meus; * salva me secúndum misericórdiam tuam.
108:26 Et sciant tuam hanc esse manum, * te, Dómine, hæc fecísse.
108:27 Maledícant illi, sed tu benedícas; * insurgéntes in me confundántur, servus autem tuus lætétur.
108:28 Induántur, qui accúsant me, ignomínia, * et operiántur, sicut pállio, confusióne sua.
108:29 Celebrábo Dóminum ore meo valde, * et in médio multórum laudábo eum:
108:30 Nam ásstitit a dextris páuperis, * ut a judícibus salvum fáceret eum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Confitébor Dómino nimis in ore meo.
V. Diffúsa est grátia in lábiis tuis.
R. Proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
V. Diffúsa est grátia in lábiis tuis.
R. Proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Précibus et méritis beátæ Maríæ semper Vírginis et ómnium Sanctórum, perdúcat nos Dóminus ad regna cælórum. Amen.

V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Nos cum prole pia benedícat Virgo María. Amen.

Lectio 1
De libro primo Machabæórum
1 Mac 8:1-4
1 Et audívit Judas nomen Romanórum, quia sunt poténtes víribus, et acquiéscunt ad ómnia quæ postulántur ab eis, et quicúmque accessérunt ad eos, statuérunt cum eis amicítias, et quia sunt poténtes víribus.
2 Et audiérunt prǽlia eórum, et virtútes bonas, quas fecérunt in Galátia, quia obtinuérunt eos, et duxérunt sub tribútum:
3 Et quanta fecérunt in regióne Hispániæ, et quod in potestátem redegérunt metálla argénti et auri, quæ illic sunt, et possedérunt omnem locum consílio suo, et patiéntia:
4 Lócaque quæ longe erant valde ab eis, et reges, qui supervenérunt eis ab extrémis terræ, contrivérunt, et percussérunt eos plaga magna; céteri autem dant eis tribútum ómnibus annis.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Sancta et immaculáta virgínitas, quibus te láudibus éfferam, néscio:
* Quia quem cæli cápere non póterant, tuo grémio contulísti.
V. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.
R. Quia quem cæli cápere non póterant, tuo grémio contulisti.

Benedictio. Ipsa Virgo Vírginum intercédat pro nobis ad Dóminum. Amen.

Lectio 2
1 Mac 8:17-22
17 Et elégit Judas Eupólemum fílium Joánnis, fílii Jacob, et Jásonem fílium Eleázari, et misit eos Romam constitúere cum illis amicítiam et societátem:
18 Et, ut auférrent ab eis jugum Græcórum, quia vidérunt quod in servitútem prémerent regnum Israël.
19 Et abiérunt Romam viam multam valde, et introiérunt cúriam, et dixérunt:
20 Judas Machabǽus, et fratres ejus, et pópulus Judæórum misérunt nos ad vos statúere vobíscum societátem et pacem, et conscríbere nos sócios et amícos vestros.
21 Et plácuit sermo in conspéctu eórum.
22 Et hoc rescríptum est, quod rescripsérunt in tábulis ǽreis, et misérunt in Jerúsalem, ut esset apud eos ibi memoriále pacis et societátis:
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Felix namque es, sacra Virgo María, et omni laude digníssima:
* Quia ex te ortus est sol justítiæ, Christus, Deus noster.
V. Ora pro pópulo, intérveni pro clero, intercéde pro devóto femíneo sexu: séntiant omnes tuum juvámen, quicúmque célebrant tuam sanctam festivitátem.
R. Quia ex te ortus est sol justítiæ
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Christus, Deus noster.

Benedictio. Per Vírginem matrem concédat nobis Dóminus salútem et pacem. Amen.

Lectio 3
Sermo sancti Bernárdi Abbátis
Serm. in cap. 12 Apoc., ante med.
Amplectámur Maríæ vestígia, fratres mei, et devotíssima supplicatióne beátis illíus pédibus provolvámur. Teneámus eam nec dimittámus, donec benedíxerit nobis; potens est enim. Nempe vellus est médium inter rorem et áream: múlier inter solem et lunam: María inter Christum et Ecclésiam constitúta. Sed forte miráris, non tam vellus opértum rore, quam amíctam sole mulíerem. Magna síquidem familiáritas, sed mira omníno vicínitas solis et mulíeris. Quómodo enim in tam veheménti fervóre tam frágilis natúra subsístit? Mérito quidem admiráris, Móyses sancte, et curiósius desíderas intuéri. Verúmtamen solve calceaménta de pédibus tuis, et involúcra pone carnálium cogitatiónum, si accédere concupíscis.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * majestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ majestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Judex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Concéde nos fámulos tuos, quǽsumus, Dómine Deus, perpétua mentis et córporis sanitáte gaudére: et, gloriósa beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, a præsénti liberári tristítia, et ætérna pérfrui lætítia.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Post Divinum officium

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium
Omnia    Plures

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Monastic
Ordo Praedicatorum
Language 2
Latin
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help