Officium Defunctoru ~ Duplex

Divinum Officium Reduced - 1955

10-10-2018

Ad Matutinum

Incipit{omittitur}
Incipit{omittitur}
Invitatorium {Antiphona Votiva}
Ant. Regem, cui ómnia vivunt, * Veníte adorémus.
Ant. Regem, cui ómnia vivunt, * Veníte adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei.
Ant. Regem, cui ómnia vivunt, * Veníte adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.
Ant. Regem, cui ómnia vivunt, * Veníte adorémus.
Hódie, si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus jurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Regem, cui ómnia vivunt, * Veníte adorémus.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.
Ant. Veníte adorémus.
Ant. Regem, cui ómnia vivunt, * Veníte adorémus.
Invitatorium {Antiphona Votiva}
Ant. Regem, cui ómnia vivunt, * Veníte adorémus.
Ant. Regem, cui ómnia vivunt, * Veníte adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, acclamémus Petræ salútis nostræ: accedámus in conspéctum ejus cum láudibus, cum cánticis exsultémus ei.
Ant. Regem, cui ómnia vivunt, * Veníte adorémus.
Nam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos: in manu ejus sunt profúnda terræ, et altitúdines móntium ipsíus sunt.
Ant. Veníte adorémus.
Ipsíus est mare: nam ipse fecit illud, et terra sicca, quam formavérunt manus ejus: (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus et génua flectámus Dómino qui fecit nos. Nam ipse est Deus noster; nos autem pópulus páscuæ ejus et oves manus ejus.
Ant. Regem, cui ómnia vivunt, * Veníte adorémus.
Utinam hódie vocem ejus audiátis: «Nolíte obduráre corda vestra ut in Meríba, ut die Massa in desérto, ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt me, etsi vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte adorémus.
Quadragínta annos tǽduit me generatiónis illíus, et dixi; Pópulus errans corde sunt, et non novérunt vias meas. Ideo jurávi in ira mea: Non introíbunt in réquiem meam.»
Ant. Regem, cui ómnia vivunt, * Veníte adorémus.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.
Ant. Veníte adorémus.
Ant. Regem, cui ómnia vivunt, * Veníte adorémus.
Hymnus{omittitur}
Hymnus{omittitur}
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ et Psalmi Votiva}
Nocturn I.
Ant. Compláceat.
Psalmus 39 [1]
39:2 Exspéctans exspectávi Dóminum, * et inténdit mihi.
39:3 Et exaudívit preces meas: * et edúxit me de lacu misériæ, et de luto fæcis.
39:3 Et státuit super petram pedes meos: * et diréxit gressus meos.
39:4 Et immísit in os meum cánticum novum, * carmen Deo nostro.
39:4 Vidébunt multi, et timébunt: * et sperábunt in Dómino.
39:5 Beátus vir, cujus est nomen Dómini spes ejus: * et non respéxit in vanitátes et insánias falsas.
39:6 Multa fecísti tu, Dómine, Deus meus, mirabília tua: * et cogitatiónibus tuis non est qui símilis sit tibi.
39:6 Annuntiávi et locútus sum: * multiplicáti sunt super númerum.
39:7 Sacrifícium et oblatiónem noluísti: * aures autem perfecísti mihi.
39:7 Holocáustum et pro peccáto non postulásti: * tunc dixi: Ecce, vénio.
39:8 In cápite libri scriptum est de me ut fácerem voluntátem tuam: * Deus meus, vólui, et legem tuam in médio cordis mei.
39:10 Annuntiávi justítiam tuam in ecclésia magna, * ecce, lábia mea non prohibébo: Dómine, tu scisti.
39:11 Justítiam tuam non abscóndi in corde meo: * veritátem tuam et salutáre tuum dixi.
39:11 Non abscóndi misericórdiam tuam et veritátem tuam * a concílio multo.
39:12 Tu autem, Dómine, ne longe fácias miseratiónes tuas a me: * misericórdia tua et véritas tua semper suscepérunt me.
39:13 Quóniam circumdedérunt me mala, quorum non est númerus: * comprehendérunt me iniquitátes meæ, et non pótui ut vidérem.
39:13 Multiplicátæ sunt super capíllos cápitis mei: * et cor meum derelíquit me.
39:14 Compláceat tibi, Dómine, ut éruas me: * Dómine, ad adjuvándum me réspice.
39:15 Confundántur et revereántur simul, qui quærunt ánimam meam, * ut áuferant eam.
39:15 Convertántur retrórsum, et revereántur, * qui volunt mihi mala.
39:16 Ferant conféstim confusiónem suam, * qui dicunt mihi: Euge, euge.
39:17 Exsúltent et læténtur super te omnes quæréntes te: * et dicant semper: Magnificétur Dóminus: qui díligunt salutáre tuum.
39:18 Ego autem mendícus sum, et pauper: * Dóminus sollícitus est mei.
39:18 Adjútor meus, et protéctor meus tu es: * Deus meus, ne tardáveris.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.
Ant. Compláceat tibi, Dómine, ut erípias me: Dómine, ad adjuvándum me réspice.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ et Psalmi Votiva}
Nocturn I.
Ant. Compláceat.
Psalmus 39 [1]
39:2 Sperávi, sperávi in Dómino, * et inclinávit se ad me,
39:2 Et exaudívit clamórem meum. * Et extráxit me de fossa intéritus, de luto cæni,
39:3 Et státuit super petram pedes meos, * firmávit gressus meos.
39:4 Et pósuit in ore meo cánticum novum, * carmen Deo nostro.
39:5 Vidébunt multi, et verebúntur, * et sperábunt in Dómino.
39:6 Beátus vir, qui pósuit in Dómino spem suam, * nec sectátur idolórum cultóres et declinántes ad falsa.
39:7 Multa fecísti tu, Dómine, Deus meus, mirabília tua, * et consíliis erga nos nemo est símilis tibi.
39:8 Si ea volúerim narráre et éloqui, * plura sunt, quam quæ numerári possint.
39:9 Sacrifícium et oblatiónem noluísti, * sed aures aperuísti mihi.
39:9 Holocáustum et víctimam pro peccáto non postulásti: * tunc dixi: Ecce vénio;
39:9 In volúmine libri scriptum est de me: fácere voluntátem tuam, Deus meus, me deléctat, * et lex tua est in præcórdiis meis.
39:10 Annuntiávi justítiam in cœtu magno; * ecce lábia mea non cohíbui; Dómine, tu nosti.
39:11 Justítiam tuam non abscóndi in corde meo; * fidelitátem tuam et auxílium tuum narrávi.
39:12 Non occultávi grátiam tuam * et fidelitátem tuam cœ́tui magno.
39:13 Tu, Dómine, ne prohibúeris miseratiónes tuas a me; * grátia tua et fidélitas tua semper me consérvent.
39:14 Nam circumdedérunt me mala, quorum non est númerus, * comprehendérunt me culpæ meæ, ut non possim vidére.
39:14 Plures sunt quam capílli cápitis mei, * et ánimus meus me defécit.
39:14 Pláceat tibi, Dómine, ut erípias me, * Dómine, ad adjuvándum me festína.
39:15 Confundántur et erubéscant omnes, * qui quærunt vitam meam, ut áuferant eam.
39:16 Cedant retrórsum et pudóre afficiántur, * qui delectántur malis meis.
39:17 Obstupéscant propter confusiónem suam, * qui dicunt mihi: Vah, vah!
39:18 Exsúltent et læténtur in te omnes, qui quærunt te, * et dicant semper: Magnificétur Dóminus, qui desíderant auxílium tuum.
39:18 Ego autem miser sum et pauper; * sed Dóminus sollícitus est mei.
39:18 Adjútor meus et liberátor meus es tu; * Deus meus, ne tardáveris.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.
Ant. Compláceat tibi, Dómine, ut erípias me: Dómine, ad adjuvándum me réspice.
Ant. Sana, Dómine.
Psalmus 40 [2]
40:2 Beátus qui intéllegit super egénum, et páuperem: * in die mala liberábit eum Dóminus.
40:3 Dóminus consérvet eum, et vivíficet eum, et beátum fáciat eum in terra: * et non tradat eum in ánimam inimicórum ejus.
40:4 Dóminus opem ferat illi super lectum dolóris ejus: * univérsum stratum ejus versásti in infirmitáte ejus.
40:5 Ego dixi: Dómine, miserére mei: * sana ánimam meam, quia peccávi tibi.
40:6 Inimíci mei dixérunt mala mihi: * Quando moriétur, et períbit nomen ejus?
40:7 Et si ingrediebátur ut vidéret, vana loquebátur: * cor ejus congregávit iniquitátem sibi.
40:7 Egrediebátur foras, * et loquebátur in idípsum.
40:8 Advérsum me susurrábant omnes inimíci mei: * advérsum me cogitábant mala mihi.
40:9 Verbum iníquum constituérunt advérsum me: * Numquid qui dormit non adíciet ut resúrgat?
40:10 Étenim homo pacis meæ, in quo sperávi: * qui edébat panes meos, magnificávit super me supplantatiónem.
40:11 Tu autem, Dómine, miserére mei, et resúscita me: * et retríbuam eis.
40:12 In hoc cognóvi quóniam voluísti me: * quóniam non gaudébit inimícus meus super me.
40:13 Me autem propter innocéntiam suscepísti: * et confirmásti me in conspéctu tuo in ætérnum.
40:14 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, a sǽculo et usque in sǽculum: * fiat, fiat.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.
Ant. Sana, Dómine, ánimam meam, quia peccávi tibi.
Ant. Sana, Dómine.
Psalmus 40 [2]
40:1 Beátus qui cógitat de egéno et páupere: * die malo salvábit eum Dóminus.
40:2 Dóminus custódiet eum, et vivum servábit eum, et beátum fáciet eum in terra, * nec tradet eum voluntáti inimicórum ejus.
40:3 Dóminus opem feret illi in lecto dolóris: * totam infirmitátem ejus áuferet in morbo ejus.
40:4 Ego dico: Dómine, miserére mei; * sana me, quia peccávi tibi.
40:5 Inimíci mei malum de me dicunt: * Quando moriétur et períbit nomen ejus?
40:6 Et qui venit, ut invísat, lóquitur inánia; * cor ejus iníqua cólligit sibi, foras egréssus elóquitur.
40:7 Simul contra me susúrrant * omnes qui me odérunt;
40:8 Cógitant contra me * quæ sunt mihi mala:
40:9 Pestis malígna immíssa est ei, * et qui decúbuit, non ámplius resúrget.
40:10 Etiam amícus meus, cui fisus sum, * qui panem meum comédit, contra me calcáneum movit.
40:11 Tu autem, Dómine, miserére mei, et érige me, * ut retríbuam eis.
40:12 Inde cognóscam te favére mihi, * quod non exsultábit de me inimícus meus.
40:13 Me autem incólumem sustentábis, * et pones me in conspéctu tuo in ætérnum.
40:14 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * a sǽculo in sǽculum. Fiat, fiat.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.
Ant. Sana, Dómine, ánimam meam, quia peccávi tibi.
Ant. Sitívit.
Psalmus 41 [3]
41:2 Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum: * ita desíderat ánima mea ad te, Deus.
41:3 Sitívit ánima mea ad Deum fortem vivum: * quando véniam, et apparébo ante fáciem Dei?
41:4 Fuérunt mihi lácrimæ meæ panes die ac nocte: * dum dícitur mihi quotídie: Ubi est Deus tuus?
41:5 Hæc recordátus sum, et effúdi in me ánimam meam: * quóniam transíbo in locum tabernáculi admirábilis, usque ad domum Dei.
41:5 In voce exsultatiónis, et confessiónis: * sonus epulántis.
41:6 Quare tristis es, ánima mea? * et quare contúrbas me?
41:6 Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: * salutáre vultus mei, et Deus meus.
41:7 Ad meípsum ánima mea conturbáta est: * proptérea memor ero tui de terra Jordánis, et Hermóniim a monte módico.
41:8 Abýssus abýssum ínvocat, * in voce cataractárum tuárum.
41:8 Ómnia excélsa tua, et fluctus tui * super me transiérunt.
41:9 In die mandávit Dóminus misericórdiam suam: * et nocte cánticum ejus.
41:9 Apud me orátio Deo vitæ meæ, * dicam Deo: Suscéptor meus es.
41:10 Quare oblítus es mei? * et quare contristátus incédo, dum afflígit me inimícus?
41:11 Dum confringúntur ossa mea, * exprobravérunt mihi qui tríbulant me inimíci mei.
41:11 Dum dicunt mihi per síngulos dies: Ubi est Deus tuus? * quare tristis es, ánima mea? et quare contúrbas me?
41:12 Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: * salutáre vultus mei, et Deus meus.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.
Ant. Sitívit ánima mea ad Deum vivum: quando véniam, et apparébo ante fáciem Dómini?
Ant. Sitívit.
Psalmus 41 [3]
41:2 Quemádmodum desíderat cerva rivos aquárum, * ita desíderat ánima mea te, Deus.
41:2 Sitit ánima mea Deum, Deum vivum: * quando véniam et vidébo fáciem Dei?
41:3 Factæ sunt mihi lácrimæ meæ panis die ac nocte, * dum dicunt mihi quotídie: Ubi est Deus tuus?
41:4 Illud recórdor et effúndo ánimum meum intra me: * quómodo incésserim in turba, præcésserim eos ad domum Dei.
41:5 Inter voces exsultatiónis et laudis, * in cœtu festívo.
41:6 Quare deprímeris, ánima mea, * et tumultuáris in me?
41:6 Spera in Deum: quia rursus celebrábo eum, * salútem vultus mei et Deum meum.
41:7 In me ipso ánima mea deprímitur: * ídeo recórdor tui ex terra Jordánis et Hermon, ex monte Misar.
41:8 Gurges gúrgitem vocat * cum fragóre cataractárum tuárum:
41:9 Omnes fluctus et undæ tuæ * super me transiérunt.
41:10 Per diem largiátur Dóminus grátiam suam, * et nocte canam ei,
41:11 Laudábo Deum vitæ meæ. * Dico Deo: Petra mea, cur oblivísceris mei?
41:12 Quare tristis incédo, * ab inimíco oppréssus?
41:12 Ossa mea frangúntur, * dum insúltant mihi adversárii mei,
41:12 Dum dicunt mihi quotídie: Ubi est Deus tuus? * Quare deprímeris, ánima mea, et tumultuáris in me?
41:12 Spera in Deum: quia rursus celebrábo eum, * salútem vultus mei et Deum meum.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.
Ant. Sitívit ánima mea ad Deum vivum: quando véniam, et apparébo ante fáciem Dómini?
℣. Ne tradas béstiis ánimas confiténtes tibi.
℟. Et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem.
℣. Ne tradas béstiis ánimas confiténtes tibi.
℟. Et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem.
Pater Noster dicitur totum secreto.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Lectio 1
Job 7:16-21
16 Parce mihi, Dómine; nihil enim sunt dies mei.
17 Quid est homo, quia magníficas eum? aut quid appónis erga eum cor tuum?
18 Vísitas eum dilúculo, et súbito probas illum.
19 Usquequo non parcis mihi, nec dimíttis me, ut glútiam salívam meam?
20 Peccávi, quid fáciam tibi, o custos hóminum? quare posuísti me contrárium tibi, et factus sum mihimetípsi gravis?
21 Cur non tollis peccátum meum, et quare non aufers iniquitátem meam? Ecce nunc in púlvere dórmiam: et, si mane me quæsíeris, non subsístam.

℟. Credo quod Redémptor meus vivit, et in novíssimo die de terra surrectúrus sum,
* Et in carne mea vidébo Deum Salvatórem meum.
℣. Quem visúrus sum ego ipse, et non álius; et óculi mei conspectúri sunt.
℟. Et in carne mea vidébo Deum Salvatórem meum.

Lectio 2
Job 10:1-7
1 Tædet ánimam meam vitæ meæ; dimíttam advérsum me elóquium meum: loquar in amaritúdine ánimæ meæ.
2 Dicam Deo: Noli me condemnáre; índica mihi cur me ita iúdices.
3 Numquid bonum tibi vidétur, si calumniéris me, et ópprimas me opus mánuum tuárum, et consílium impiórum ádjuves?
4 Numquid óculi cárnei tibi sunt? aut sicut videt homo, et tu vidébis?
5 Numquid sicut dies hóminis dies tui, et anni tui sicut humána sunt témpora,
6 Ut quæras iniquitátem meam, et peccátum meum scrutéris,
7 Et scias quia nihil ímpium fécerim, cum sit nemo qui de manu tua possit erúere?

℟. Qui Lázarum resuscitásti a monuménto fœ́tidum,
* Tu eis, Dómine, dona réquiem, et locum indulgéntiæ.
℣. Qui ventúrus es judicáre vivos et mórtuos, et sǽculum per ignem.
℟. Tu eis, Dómine, dona réquiem, et locum indulgéntiæ.

Lectio 3
Job 10:8-12
8 Manus tuæ fecérunt me, et plasmavérunt me totum in circúitu: et sic repénte præcípitas me?
9 Meménto, quæso, quod sicut lutum féceris me, et in púlverem redúces me.
10 Nonne sicut lac mulsísti me, et sicut cáseum me coagulásti?
11 Pelle et cárnibus vestísti me; óssibus et nervis compegísti me.
12 Vitam et misericórdiam tribuísti mihi, et visitátio tua custodívit spíritum meum.

℟. Dómine, quando véneris judicáre terram, ubi me abscóndam a vultu iræ tuæ?
* Quia peccávi nimis in vita mea.
℣. Commíssa mea pavésco, et ante te erubésco: dum véneris judicáre, noli me condemnáre.
℟. Quia peccávi nimis in vita mea.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
Oratio {Votiva}
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
℣. A porta ínferi.
℟. Erue, Dómine, ánimas eórum.
℣. Requiéscant in pace.
℟. Amen.
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
secunda Domine, exaudi omittitur
Orémus.
Fidélium, Deus, ómnium Cónditor et Redémptor, animábus famulórum famularúmque tuárum remissiónem cunctórum tríbue peccatórum: ut indulgéntiam, quam semper optavérunt, piis supplicatiónibus consequántur:
Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Conclusio
℣. Réquiem ætérnam dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua lúceat eis.
℣. Requiéscant in pace.
℟. Amen.
Conclusio
℣. Réquiem ætérnam dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua lúceat eis.
℣. Requiéscant in pace.
℟. Amen.

Matutinum    Laudes    Vesperae
Omnes    Plures    Appendix

OptionsSancta MissaOrdo

Versions
Tridentine - 1570
Tridentine - 1888
Tridentine - 1906
Divino Afflatu - 1954
Reduced - 1955
Rubrics 1960 - 1960
Rubrics 1960 - 2020 USA
Monastic - 1617
Monastic - 1930
Monastic - 1963
Ordo Cisterciensis - 1951
Ordo Cisterciensis - Abbatia B.M.V. de Altovado
Ordo Praedicatorum - 1962
Language 2
Latin
English
Čeština
Dansk
Deutsch
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Apostolorum
Evangelistarum
Unius Martyris Pontificis
Unius Martyris non Pontificis
Plurimorum Martyrum Pontificum
Plurimorum Martyrum non Pontificum
Confessoris Pontificis
Doctoris Pontificis
Plurium Confessorum Pontificum
Confessoris non Pontificis
Doctoris non Pontificis
Abbatis
Plurium Confessorum non Pontificum
Unius Virginis Martyris
Plurimorum Virginum Martyrum
Unius Virginis tantum
Unius non Virginis Martyris
Unius non Virginis nec Martyris
Plurimorum non Virginum Martyrum
Dedicationis Ecclesiae
Officium defunctorum
Beata Maria in Sabbato
Beatae Mariae Virginis
Officium parvum Beatae Mariae Virginis

VersionsCreditsDownloadRubricsTechnicalHelp