In Festis Beatae Mariae Virginis ~ iij. Lect. et M.

Divinum Officium Ordo Cisterciensis - Abbatia B.M.V. de Altovado

10-09-2018

Ad Primam

Commemoratio officii parvi B.M.V.
℣. Ave María, grátia plena; Dóminus tecum:
℟. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.

Ant. Quando natus es * ineffabíliter ex Vírgine, tunc implétæ sunt Scriptúræ: sicut plúvia in vellus descendísti, ut salvum fáceres genus humánum: te laudámus, Deus noster.
℣. Ora pro nobis sancta Dei Génitrix.
℟. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.
Orémus.
Deus, qui de beátæ Maríæ Vírginis útero Verbum tuum, Angelo nuntiánte, carnem suscípere voluísti: præsta supplícibus tuis; ut, qui vere eam Genitrícem Dei crédimus, ejus apud te intercessiónibus adjuvémur. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum.
℟. Amen.

℣. Dulce nomen Dómini nostri Jesu Christi, et beatíssimæ Matris ejus, sit benedíctum in sæcula sæculórum.
℟. Amen.
Incipit
Finita Commemoratione officii parvi B.M.V., facimus signum Crucis atque ad signum Superioris inclinamus Altari.
Deinde alta voce et graviter dicitur Versus:
℣. Deus in adjutórium meum inténde.
℟. Dómine, ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Hymnus {Doxology: NatT}
Jam lucis orto sídere,
Deum precémur súpplices,
Ut in diúrnis áctibus
Nos servet a nocéntibus.

Linguam refrénans témperet,
Ne litis horror ínsonet:
Visum fovéndo cóntegat,
Ne vanitátes háuriat.

Sint pura cordis íntima,
Absístat et vecórdia;
Carnis terat supérbiam
Potus cibíque párcitas.

Ut, cum dies abscésserit,
Noctémque sors redúxerit,
Mundi per abstinéntiam
Ipsi canámus glóriam.

Glória tibi, Dómine,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre, et Sancto Spíritu,
In sempitérna sǽcula.
Amen.
Psalmi {Votiva}
Ant. Unguéntum effúsum inchoatur in officio quod cum cantu celebratur tantum
Psalmus 7 [1]
7:2 Dómine, Deus meus, in te sperávi: * salvum me fac ex ómnibus persequéntibus me, et líbera me.
7:3 Nequándo rápiat ut leo ánimam meam, * dum non est qui rédimat, neque qui salvum fáciat.
7:4 Dómine, Deus meus, si feci istud, * si est iníquitas in mánibus meis:
7:5 Si réddidi retribuéntibus mihi mala, * décidam mérito ab inimícis meis inánis.
7:6 Persequátur inimícus ánimam meam, et comprehéndat, et concúlcet in terra vitam meam, * et glóriam meam in púlverem dedúcat.
7:7 Exsúrge, Dómine, in ira tua: * et exaltáre in fínibus inimicórum meórum.
7:7 Et exsúrge, Dómine, Deus meus, in præcépto quod mandásti: * et synagóga populórum circúmdabit te.
7:8 Et propter hanc in altum regrédere: * Dóminus júdicat pópulos.
7:9 Júdica me, Dómine, secúndum justítiam meam, * et secúndum innocéntiam meam super me.
7:10 Consumétur nequítia peccatórum, et díriges justum, * scrutans corda et renes, Deus.
7:11 Justum adjutórium meum a Dómino, * qui salvos facit rectos corde.
7:12 Deus judex justus, fortis, et pátiens: * numquid iráscitur per síngulos dies?
7:13 Nisi convérsi fuéritis, gládium suum vibrábit: * arcum suum teténdit, et parávit illum.
7:14 Et in eo parávit vasa mortis: * sagíttas suas ardéntibus effécit.
7:15 Ecce, partúriit injustítiam: * concépit dolórem, et péperit iniquitátem.
7:16 Lacum apéruit, et effódit eum: * et íncidit in fóveam quam fecit.
7:17 Convertétur dolor ejus in caput ejus: * et in vérticem ipsíus iníquitas ejus descéndet.
7:18 Confitébor Dómino secúndum justítiam ejus: * et psallam nómini Dómini altíssimi.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 8 [2]
8:2 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
8:2 Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cœlos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
8:4 Quóniam vidébo cœlos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
8:5 Quid est homo quod memor es ejus? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
8:8 Ómnia subjecísti sub pédibus ejus, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
8:9 Vólucres cœli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
8:10 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 9(2-19) [3]
9:2 Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo: * narrábo ómnia mirabília tua.
9:3 Lætábor et exsultábo in te: * psallam nómini tuo, Altíssime.
9:4 In converténdo inimícum meum retrórsum: * infirmabúntur, et períbunt a fácie tua.
9:5 Quóniam fecísti judícium meum et causam meam: * sedísti super thronum, qui júdicas justítiam.
9:6 Increpásti gentes, et périit ímpius: * nomen eórum delésti in ætérnum, et in sǽculum sǽculi.
9:7 Inimíci defecérunt frámeæ in finem: * et civitátes eórum destruxísti.
9:7 Périit memória eórum cum sónitu: * et Dóminus in ætérnum pérmanet.
9:8 Parávit in judício thronum suum: * et ipse judicábit orbem terræ in æquitáte, judicábit pópulos in justítia.
9:10 Et factus est Dóminus refúgium páuperi: * adjútor in opportunitátibus, in tribulatióne.
9:11 Et sperent in te qui novérunt nomen tuum: * quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.
9:12 Psállite Dómino, qui hábitat in Sion: * annuntiáte inter gentes stúdia ejus:
9:13 Quóniam requírens sánguinem eórum recordátus est: * non est oblítus clamórem páuperum.
9:14 Miserére mei, Dómine: * vide humilitátem meam de inimícis meis.
9:15 Qui exáltas me de portis mortis, * ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
9:16 Exsultábo in salutári tuo: * infíxæ sunt gentes in intéritu, quem fecérunt.
9:16 In láqueo isto, quem abscondérunt, * comprehénsus est pes eórum.
9:17 Cognoscétur Dóminus judícia fáciens: * in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor.
9:18 Convertántur peccatóres in inférnum, * omnes gentes quæ obliviscúntur Deum.
9:19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis: * patiéntia páuperum non períbit in finem.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Unguéntum effúsum nomen tuum, ídeo adolescéntulæ dilexérunt te nimis.
Capitulum Versus {Votiva}
1 Tim. 1:17
Regi sæculórum immortáli et invisíbili, soli Deo honor et glória in sǽcula sæculórum. Amen.
℟. Deo grátias.

℣. Exsúrge, Christe, ádjuva nos.
℟. Et líbera nos propter nomen tuum.
Oratio
Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:
Pater noster, qui es in cœlis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Dómine Deus omnípotens, qui ad princípium hujus diéi nos perveníre fecísti: tua nos hódie salva virtúte; ut in hac die ad nullum declinémus peccátum, sed semper ad tuam justítiam faciéndam nostra procédant elóquia, dirigántur cogitatiónes et ópera.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Benedicámus Dómino.
℟. Deo grátias.
℣. Divínum auxílium máneat semper nobíscum.
℟. Et cum frátribus nostris abséntibus.
℣. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
℟. Amen.
Hic expletur Prima. Deinde legitur Martyrologium in Capitulo sine benedictione. Extra Conventum non legitur Martyrologium, sed immediate incipitur Pretiósa. ut infra.
Martyrologium {anticip.}
Sexto Idus Octóbris Luna prima Anno Dómini 2018

Sancti Francísci Bórgiæ, Sacerdótis e Societáte Jesu et Confessóris, cujus dies natális prídie Kaléndas Octóbris recensétur.
Apud Septam, in Mauritánia Tingitána, pássio sanctórum septem Mártyrum, ex Ordine Minórum, scílicet Daniélis, Samuélis, Angeli, Leónis, Nicolái, Hugolíni et Domni; qui, cum essent omnes præter Domnum Sacerdótes, ibídem, ob Evangélii prædicatiónem et Mahuméticæ confutatiónem sectæ, a Saracénis contumélias, víncula et flagélla perpéssi, demum, capítibus abscíssis, martýrii palmam adépti sunt.
Colóniæ Agrippínæ sancti Gereónis Mártyris, cum áliis trecéntis decem et octo; qui pro vera pietáte, in persecutióne Maximiáni, gládiis patiéntes colla subdidérunt.
In território ejúsdem urbis sanctórum Victóris et Sociórum Mártyrum.
Bonnæ, in Germánia, sanctórum Mártyrum Cássii et Floréntii, cum áliis plúrimis.
Nicomedíæ sanctórum Mártyrum Eulámpii, et soróris Eulámpiæ Vírginis. Hæc porro, cum audísset pro Christo fratrem torquéri, in médiam turbam exsíluit, et, fratrem amplexáta, huic sóciam se adjúnxit; atque ambo, conjécti in ollam fervéntis ólei, sed nulla ex parte læsi, tandem, una cum áliis ducéntis, qui eo miráculo permóti credíderant in Christum, cápitis obtruncatióne martýrium complevérunt.
In Creta ínsula beáti Pinýti, inter Epíscopos nobilíssimi. Hic, Gnósiæ urbis Epíscopus, sub Marco Antoníno Vero et Lúcio Aurélio Cómmodo flóruit, et in scriptis suis, velut in quodam spéculo, vivéntem sui relíquit imáginem.
Eboráci, in Anglia, sancti Paulíni Epíscopi, qui fuit beáti Gregórii Papæ discípulus; et, una cum áliis, ad prædicándum Evangélium illuc ab eo missus, Edwínum Regem ejúsque pópulum ad Christi fidem convértit.
Populónii, in Túscia, sancti Cerbónii, Epíscopi et Confessóris, qui (ut sanctus Gregórius Papa refert) in vita et morte miráculis cláruit.
Verónæ sancti Cerbónii Epíscopi.
Cápuæ sancti Paulíni Epíscopi.
℣. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
℟. Deo grátias.
℣. Pretiósa in conspéctu Dómini.
℟. Mors Sanctórum ejus.
Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adjuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
℟. Amen.
Deinde ter dicitur
℣. Deus in adjutórium meum inténde.
℟. Dómine, ad adjuvándum me festína.
Ultimo additur:
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:
Pater noster, qui es in cœlis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
℣. Réspice in servos tuos, Dómine, et in ópera tua, et dírige fílios eórum.
℟. Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, et ópera mánuum nostrárum dírige super nos, et opus mánuum nostrárum dírige.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Et sine Orémus prosequitur Hebdomadarius.
Dirígere et sanctificáre, régere et gubernáre dignáre, Dómine Deus, Rex cœli et terræ, hódie corda et córpora nostra, sensus, sermónes et actus nostros in lege tua, et in opéribus mandatórum tuórum: ut hic et in ætérnum, te auxiliánte, salvi et líberi esse mereámur, Salvátor mundi: Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
℟. Amen.
Regula (vel Lectio brevis)
℣. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
℟. Qui fecit cœlum et terram.
℣. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Dies et actus nostros in sua pace dispónat Dóminus omnípotens.
℟. Amen.
In Capitulo legitur unum caput, vel pars capitis ex Regula S. Benedicti.
Ex Cápite 7 Régulæ Sancti Patri Nostri Benedícti: De humilitáte

Undécimus humilitátis gradus est, si cum lóquitur mónachus, léniter et sine risu, humíliter cum gravitáte vel pauca verba et rationabília loquátur, et non sit clamósus in voce, sicut scriptum est: Sápiens verbis innotéscit paucis.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

Cum vero recitatur privatim, hæc erit brevis Lectio per totum annum.
2 Thess 3:5
Dóminus autem dírigat corda et córpora nostra in charitáte Dei et patiéntia Christi.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.
Commemoratio defunctorum
Deinde dicit Lector: Commemorátio ómnium fratrum, familiárium et benefactórum defunctórum Ordinis nostri.
Die 9. mensis ocotbris pie in Domino obdormierunt:

Anno 1523 Generosus Dominus Petrus de Rosenberg, patruelis Dominum Joannem, Jodoci, Petri et Henrici et fundatorum huius loci.
Anno 1671 A.R.P. Maximilianus Wanka, professus et sacerdos Ossecensis, parochus in Niklasberg.
Anno 1701 A.R.P. Abandus Hoffgunst, professus et sacerdos Sanctæ Coronæ, bonus musicus, basista et violonista.
Anno 1844 A.R.P. Polycarpus Schön, professus et sacerdos Ossecensis, professor theologiæ dogmaticæ domi emeritus et bibliothecarius.
Dominus Gregorius, miles de Herslag, benefactor huius monasterii.
℣. Quorum ánimæ piis ádmodum reverendórum patrum ac religiosórum fratrum suffrágiis commendántur!
Superior:
℣. Requiéscant in pace.
℟. Amen.

Psalmus 129 [4]
129:1 De profúndis clamávi ad te, Dómine: * Dómine, exáudi vocem meam:
129:2 Fiant aures tuæ intendéntes, * in vocem deprecatiónis meæ.
129:3 Si iniquitátes observáveris, Dómine: * Dómine, quis sustinébit?
129:4 Quia apud te propitiátio est: * et propter legem tuam sustínui te, Dómine.
129:5 Sustínuit ánima mea in verbo ejus: * sperávit ánima mea in Dómino.
129:6 A custódia matutína usque ad noctem: * speret Israël in Dómino.
129:7 Quia apud Dóminum misericórdia: * et copiósa apud eum redémptio.
129:8 Et ipse rédimet Israël, * ex ómnibus iniquitátibus ejus.
℣. Réquiem ætérnam dona eis Dómine, * et lux perpétua lúceat eis.

℣. A porta ínferi.
℟. Erue, Dómine, ánimas eórum.
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus véniæ largítor et humánæ salútis amátor: quǽsumus cleméntiam tuam: ut nostræ congregatiónis fratres, propínquos et benefactóres, qui ex hoc sǽculo transiérunt, beáta María semper vírgine intercedénte cum ómnibus sanctis tuis ad perpétuæ beatitúdinis consórtium perveníre concédas. Per Christum Dóminum nostrum.
℟. Amen.
℣. Requiéscant in pace.
℟. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium
Omnes    Plures    Laudes crastinæ    Matutinum crastinum    Appendix

OptionsSancta MissaOrdo

Versions
Tridentine - 1570
Tridentine - 1888
Tridentine - 1906
Divino Afflatu - 1939
Divino Afflatu - 1954
Reduced - 1955
Rubrics 1960 - 1960
Rubrics 1960 - 2020 USA
Monastic - 1617
Monastic - 1930
Monastic - 1963
Monastic - 1963 - Barroux
Ordo Cisterciensis - 1951
Ordo Cisterciensis - Abbatia B.M.V. de Altovado
Ordo Praedicatorum - 1962
Language 2
Latin
English
Čeština
Čeština - Schaller
Dansk
Deutsch
Español
Français
Italiano
Magyar
Nederlands
Polski
Português
Tiếng Việt
Latin-Bea
Polski-Newer
Cantilenæ
Votives
Hodie
Apostolorum
Evangelistarum
Unius Martyris Pontificis
Unius Martyris non Pontificis
Plurium Martyrum Pontificum
Plurium Martyrum non Pontificum
Confessoris Pontificis
Doctoris Pontificis
Plurium Confessorum Pontificum
Confessoris non Pontificis
Doctoris non Pontificis
Abbatis
Plurium Confessorum non Pontificum
Unius Virginis Martyris
Unius Virginis tantum
Plurium Virginum Martyrum
Unius non Virginis Martyris
Unius non Virginis nec Martyris
Plurium non Virginum Martyrum
Dedicationis Ecclesiae
Officium defunctorum
Beata Maria in Sabbato
Beatae Mariae Virginis
Officium parvum Beatae Mariae Virginis

VersionsCreditsDownloadRubricsTechnicalHelp