Commemoratio Baptismatis Domini Nostri Jesu Christi ~ II. classis
Tempora: Feria VI infra Hebdomadam I post Epiphaniam

Divinum Officium Monastic - 1963

1-13-2017

Ad Matutinum

Incipit
℣. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
℣. Dómine, lábia mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
℣. Dómine, lábia mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.

Psalmus 3 [0]
3:2 Dómine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
3:3 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo eius.
3:4 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
3:5 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
3:6 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
3:7 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
3:8 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
3:9 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Invitatorium {Antiphona ex Commune aut Festo}
Ant. Christus appáruit nobis, * Veníte adorémus.
Ant. Christus appáruit nobis, * Veníte adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Christus appáruit nobis, * Veníte adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Christus appáruit nobis, * Veníte adorémus.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Christus appáruit nobis, * Veníte adorémus.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Veníte adorémus.
Ant. Christus appáruit nobis, * Veníte adorémus.
Hymnus {ex Commune aut Festo}
Hostis Heródes ímpie,
Christum veníre quid times?
Non éripit mortália,
Qui regna dat cæléstia.

Ibant magi, quam víderant,
Stellam sequéntes prǽviam:
Lumen requírunt lúmine:
Deum faténtur múnere.

Lavácra puri gúrgitis
Cæléstis Agnus áttigit:
Peccáta, quæ non détulit,
Nos abluéndo sústulit.

Novum genus poténtiæ:
Aquæ rubéscunt hýdriæ,
Vinúmque iussa fúndere,
Mutávit unda oríginem.

Glória tibi, Dómine,
Qui apparuísti hódie,
Cum Patre, et Sancto Spíritu,
In sempitérna sǽcula.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ et Psalmi ex Commune aut Festo}
Nocturn I.
Ant. Afférte Dómino * fílii Dei, adoráte Dóminum in aula sancta eius.
Psalmus 28 [1]
28:1 Afférte Dómino, fílii Dei: * afférte Dómino fílios aríetum.
28:2 Afférte Dómino glóriam et honórem, afférte Dómino glóriam nómini eius: * adoráte Dóminum in átrio sancto eius.
28:3 Vox Dómini super aquas, Deus maiestátis intónuit: * Dóminus super aquas multas.
28:4 Vox Dómini in virtúte: * vox Dómini in magnificéntia.
28:5 Vox Dómini confringéntis cedros: * et confrínget Dóminus cedros Líbani:
28:6 Et commínuet eas tamquam vítulum Líbani: * et diléctus quemádmodum fílius unicórnium.
28:7 Vox Dómini intercidéntis flammam ignis: * vox Dómini concutiéntis desértum: et commovébit Dóminus desértum Cades.
28:9 Vox Dómini præparántis cervos, et revelábit condénsa: * et in templo eius omnes dicent glóriam.
28:10 Dóminus dilúvium inhabitáre facit: * et sedébit Dóminus Rex in ætérnum.
28:11 Dóminus virtútem pópulo suo dabit: * Dóminus benedícet pópulo suo in pace.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Afférte Dómino fílii Dei, adoráte Dóminum in aula sancta eius.
Ant. Flúminis ímpetus * lætíficat, allelúia, civitátem Dei, allelúia.
Psalmus 45 [2]
45:2 Deus noster refúgium, et virtus: * adiútor in tribulatiónibus, quæ invenérunt nos nimis.
45:3 Proptérea non timébimus dum turbábitur terra: * et transferéntur montes in cor maris.
45:4 Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: * conturbáti sunt montes in fortitúdine eius.
45:5 Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: * sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
45:6 Deus in médio eius, non commovébitur: * adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
45:7 Conturbátæ sunt gentes, et inclináta sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.
45:8 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.
45:9 Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram: * áuferens bella usque ad finem terræ.
45:10 Arcum cónteret, et confrínget arma: * et scuta combúret igni.
45:11 Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in géntibus, et exaltábor in terra.
45:12 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Flúminis ímpetus lætíficat, allelúia, civitátem Dei, allelúia.
Ant. Psállite Deo nostro, * psállite: psállite Regi nostro, psállite sapiénter.
Psalmus 46 [3]
46:2 Omnes gentes, pláudite mánibus: * iubiláte Deo in voce exsultatiónis.
46:3 Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis: * Rex magnus super omnem terram.
46:4 Subiécit pópulos nobis: * et gentes sub pédibus nostris.
46:5 Elégit nobis hereditátem suam: * spéciem Iacob, quam diléxit.
46:6 Ascéndit Deus in iúbilo: * et Dóminus in voce tubæ.
46:7 Psállite Deo nostro, psállite: * psállite Regi nostro, psállite.
46:8 Quóniam Rex omnis terræ Deus: * psállite sapiénter.
46:9 Regnábit Deus super gentes: * Deus sedet super sedem sanctam suam.
46:10 Príncipes populórum congregáti sunt cum Deo Ábraham: * quóniam dii fortes terræ veheménter eleváti sunt.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Psállite Deo nostro, psállite: psállite Regi nostro, psállite sapiénter.
Ant. Suscépimus, * Deus, misericórdiam tuam, † in médio templi tui.
Psalmus 47 [4]
47:2 Magnus Dóminus, et laudábilis nimis * in civitáte Dei nostri, in monte sancto eius.
47:3 Fundátur exsultatióne univérsæ terræ mons Sion, * látera Aquilónis, cívitas Regis magni.
47:4 Deus in dómibus eius cognoscétur: * cum suscípiet eam.
47:5 Quóniam ecce reges terræ congregáti sunt: * convenérunt in unum.
47:6 Ipsi vidéntes sic admiráti sunt, conturbáti sunt, commóti sunt: * tremor apprehéndit eos.
47:7 Ibi dolóres ut parturiéntis: * in spíritu veheménti cónteres naves Tharsis.
47:9 Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, in civitáte Dei nostri: * Deus fundávit eam in ætérnum.
47:10 Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam, * in médio templi tui.
47:11 Secúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ: * iustítia plena est déxtera tua.
47:12 Lætétur mons Sion, et exsúltent fíliæ Iudæ: * propter iudícia tua, Dómine.
47:13 Circúmdate Sion, et complectímini eam: * narráte in túrribus eius.
47:14 Pónite corda vestra in virtúte eius: * et distribúite domos eius, ut enarrétis in progénie áltera.
47:15 Quóniam hic est Deus, Deus noster in ætérnum et in sǽculum sǽculi: * ipse reget nos in sǽcula.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam, † in médio templi tui.
Ant. Omnis terra adóret te, * et psallat tibi: psalmum dicat nómini tuo, Dómine.
Psalmus 65 [5]
65:1 Iubiláte Deo, omnis terra, psalmum dícite nómini eius: * date glóriam laudi eius.
65:3 Dícite Deo: Quam terribília sunt ópera tua, Dómine! * in multitúdine virtútis tuæ mentiéntur tibi inimíci tui.
65:4 Omnis terra adóret te, et psallat tibi: * psalmum dicat nómini tuo.
65:5 Veníte, et vidéte ópera Dei: * terríbilis in consíliis super fílios hóminum.
65:6 Qui convértit mare in áridam, in flúmine pertransíbunt pede: * ibi lætábimur in ipso.
65:7 Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, óculi eius super gentes respíciunt: * qui exásperant non exalténtur in semetípsis.
65:8 Benedícite, gentes, Deum nostrum: * et audítam fácite vocem laudis eius,
65:9 Qui pósuit ánimam meam ad vitam: * et non dedit in commotiónem pedes meos.
65:10 Quóniam probásti nos, Deus: * igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
65:11 Induxísti nos in láqueum, posuísti tribulatiónes in dorso nostro: * imposuísti hómines super cápita nostra.
65:12 Transívimus per ignem et aquam: * et eduxísti nos in refrigérium.
65:13 Introíbo in domum tuam in holocáustis: * reddam tibi vota mea, quæ distinxérunt lábia mea.
65:14 Et locútum est os meum, * in tribulatióne mea.
65:15 Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum: * ófferam tibi boves cum hircis.
65:16 Veníte, audíte, et narrábo, omnes, qui timétis Deum: * quanta fecit ánimæ meæ.
65:17 Ad ipsum ore meo clamávi, * et exaltávi sub lingua mea.
65:18 Iniquitátem si aspéxi in corde meo, * non exáudiet Dóminus.
65:19 Proptérea exaudívit Deus, * et atténdit voci deprecatiónis meæ.
65:20 Benedíctus Deus, * qui non amóvit oratiónem meam, et misericórdiam suam a me.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Omnis terra adóret te, et psallat tibi: psalmum dicat nómini tuo, Dómine.
Ant. Reges Tharsis * et ínsulæ múnera ófferent Regi Dómino.
Psalmus 71 [6]
71:2 Deus, iudícium tuum regi da: * et iustítiam tuam fílio regis:
71:2 Iudicáre pópulum tuum in iustítia, * et páuperes tuos in iudício.
71:3 Suscípiant montes pacem pópulo: * et colles iustítiam.
71:4 Iudicábit páuperes pópuli, et salvos fáciet fílios páuperum: * et humiliábit calumniatórem.
71:5 Et permanébit cum sole, et ante lunam, * in generatióne et generatiónem.
71:6 Descéndet sicut plúvia in vellus: * et sicut stillicídia stillántia super terram.
71:7 Oriétur in diébus eius iustítia, et abundántia pacis: * donec auferátur luna.
71:8 Et dominábitur a mari usque ad mare: * et a flúmine usque ad términos orbis terrárum.
71:9 Coram illo prócident Æthíopes: * et inimíci eius terram lingent.
71:10 Reges Tharsis, et ínsulæ múnera ófferent: * reges Árabum et Saba dona addúcent.
71:11 Et adorábunt eum omnes reges terræ: * omnes gentes sérvient ei:
71:12 Quia liberábit páuperem a poténte: * et páuperem, cui non erat adiútor.
71:13 Parcet páuperi et ínopi: * et ánimas páuperum salvas fáciet.
71:14 Ex usúris et iniquitáte rédimet ánimas eórum: * et honorábile nomen eórum coram illo.
71:15 Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ, et adorábunt de ipso semper: * tota die benedícent ei.
71:16 Et erit firmaméntum in terra in summis móntium, superextollétur super Líbanum fructus eius: * et florébunt de civitáte sicut fænum terræ.
71:17 Sit nomen eius benedíctum in sǽcula: * ante solem pérmanet nomen eius.
71:17 Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ: * omnes gentes magnificábunt eum.
71:18 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * qui facit mirabília solus:
71:19 Et benedíctum nomen maiestátis eius in ætérnum: * et replébitur maiestáte eius omnis terra: fiat, fiat.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Reges Tharsis et ínsulæ múnera ófferent Regi Dómino.
℣. Omnis terra adóret te, et psallat tibi.
℟. Psalmum dicat nómini tuo, Dómine.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum. Amen.

℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus. Amen.

Lectio 1
De Epístola prima ad Corínthios
1 Cor 13:1-3
1 Si linguis hóminum loquar et Angelórum, caritátem autem non hábeam, factus sum velut æs sonans, aut cýmbalum tínniens.
2 Et si habúero prophetíam, et nóverim mystéria ómnia, et omnem sciéntiam: et si habúero omnem fidem, ita ut montes tránsferam, caritátem autem non habúero, nihil sum.
3 Et si distribúero in cibos páuperum omnes facultátes meas, et si tradídero corpus meum, ita ut árdeam, caritátem autem non habúero, nihil mihi prodest.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Hódie in Iordáne baptizáto Dómino apérti sunt cæli, et sicut colúmba super eum Spíritus mansit, et vox Patris intónuit:
* Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui.
℣. Descéndit Spíritus Sanctus corporáli spécie sicut colúmba in ipsum, et vox de cælo facta est.
℟. Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adiuváre dignétur. Amen.

Lectio 2
1 Cor 13:4-10
4 Cáritas pátiens est, benígna est: cáritas non æmulátur, non agit pérperam, non inflátur,
5 Non est ambitiósa, non quærit quæ sua sunt, non irritátur, non cógitat malum,
6 Non gaudet super iniquitáte, congáudet autem veritáti:
7 Ómnia suffert, ómnia credit, ómnia sperat, ómnia sústinet.
8 Cáritas nunquam éxcidit: sive prophetíæ evacuabúntur, sive linguæ cessábunt, sive sciéntia destruétur.
9 Ex parte enim cognóscimus, et ex parte prophétamus.
10 Cum autem vénerit quod perféctum est, evacuábitur quod ex parte est.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. In colúmbæ spécie Spíritus Sanctus visus est, Patérna vox audíta est:
* Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui.
℣. Cæli apérti sunt super eum, et vox Patris intónuit.
℟. Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
1 Cor 13:11-13
11 Cum essem párvulus, loquébar ut párvulus, sapiébam ut párvulus, cogitábam ut párvulus. Quando autem factus sum vir, evacuávi quæ erant párvuli.
12 Vidémus nunc per spéculum in ænígmate: tunc autem fácie ad fáciem. Nunc cognósco ex parte: tunc autem cognóscam sicut et cógnitus sum.
13 Nunc autem manent fides, spes, cáritas: tria hæc. Maior autem horum est cáritas.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Reges Tharsis et ínsulæ múnera ófferent:
* Reges Arabum et Saba dona Dómino Deo addúcent.
℣. Omnes de Saba vénient, aurum et thus deferéntes.
℟. Reges Arabum et Saba dona Dómino Deo addúcent.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. In unitáte Sancti Spíritus, benedícat nos Pater et Fílius. Amen.

Lectio 4
Isa 61:10-11; 62:1
10 Gaudens gaudébo in Dómino, et exsultábit ánima mea in Deo meo, quia índuit me vestiméntis salútis, et induménto iustítiæ circúmdedit me, quasi sponsum decorátum coróna, et quasi sponsam ornátam monílibus suis.
11 Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum gérminat, sic Dóminus Deus germinábit iustítiam et laudem coram univérsis géntibus.
1 Propter Sion non tacébo, et propter Ierúsalem non quiéscam, donec egrediátur ut splendor iustus eius, et salvátor eius ut lampas accendátur.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Dies sanctificátus illúxit nobis: † veníte, gentes, et adoráte Dóminum:
* Quia hódie descéndit lux magna in terris.
℣. Vénite, adorémus eum, † quia est Dóminus Deus noster.
℟. Quia hódie descéndit lux magna in terris.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Quia hódie descéndit lux magna in terris.
Nocturn II.
Ant. Omnes gentes * quascúmque fecísti, vénient, et adorábunt coram te, Dómine.
Psalmus 85 [7]
85:1 Inclína, Dómine, aurem tuam, et exáudi me: * quóniam inops, et pauper sum ego.
85:2 Custódi ánimam meam, quóniam sanctus sum: * salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te.
85:3 Miserére mei, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die: * lætífica ánimam servi tui, quóniam ad te, Dómine, ánimam meam levávi.
85:5 Quóniam tu, Dómine, suávis, et mitis: * et multæ misericórdiæ ómnibus invocántibus te.
85:6 Áuribus pércipe, Dómine, oratiónem meam: * et inténde voci deprecatiónis meæ.
85:7 In die tribulatiónis meæ clamávi ad te: * quia exaudísti me.
85:8 Non est símilis tui in diis, Dómine: * et non est secúndum ópera tua.
85:9 Omnes gentes quascúmque fecísti, vénient, et adorábunt coram te, Dómine: * et glorificábunt nomen tuum.
85:10 Quóniam magnus es tu, et fáciens mirabília: * tu es Deus solus.
85:11 Deduc me, Dómine, in via tua, et ingrédiar in veritáte tua: * lætétur cor meum ut tímeat nomen tuum.
85:12 Confitébor tibi, Dómine, Deus meus, in toto corde meo, * et glorificábo nomen tuum in ætérnum:
85:13 Quia misericórdia tua magna est super me: * et eruísti ánimam meam ex inférno inferióri.
85:14 Deus, iníqui insurrexérunt super me, et synagóga poténtium quæsiérunt ánimam meam: * et non proposuérunt te in conspéctu suo.
85:15 Et tu, Dómine, Deus miserátor et miséricors, * pátiens, et multæ misericórdiæ, et verax,
85:16 Réspice in me, et miserére mei, * da impérium tuum púero tuo: et salvum fac fílium ancíllæ tuæ.
85:17 Fac mecum signum in bonum, ut vídeant qui odérunt me, et confundántur: * quóniam tu, Dómine, adiuvísti me, et consolátus es me.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Omnes gentes quascúmque fecísti, vénient, et adorábunt coram te, Dómine.
Ant. Homo natus est * in ea, et ipse fundávit eam Altíssimus.
Psalmus 86 [8]
86:1 Fundaménta eius in móntibus sanctis: * díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Iacob.
86:3 Gloriósa dicta sunt de te, * cívitas Dei.
86:4 Memor ero Rahab, et Babylónis * sciéntium me.
86:4 Ecce, alienígenæ, et Tyrus, et pópulus Æthíopum, * hi fuérunt illic.
86:5 Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: * et ipse fundávit eam Altíssimus?
86:6 Dóminus narrábit in scriptúris populórum, et príncipum: * horum, qui fuérunt in ea.
86:7 Sicut lætántium ómnium * habitátio est in te.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Homo natus est in ea, et ipse fundávit eam Altíssimus.
Ant. Adoráte Dóminum, * allelúia: in aula sancta eius, allelúia.
Psalmus 95 [9]
95:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * cantáte Dómino, omnis terra.
95:2 Cantáte Dómino, et benedícite nómini eius: * annuntiáte de die in diem salutáre eius.
95:3 Annuntiáte inter gentes glóriam eius, * in ómnibus pópulis mirabília eius.
95:4 Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * terríbilis est super omnes deos.
95:5 Quóniam omnes dii géntium dæmónia: * Dóminus autem cælos fecit.
95:6 Conféssio, et pulchritúdo in conspéctu eius: * sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne eius.
95:7 Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem: * afférte Dómino glóriam nómini eius.
95:8 Tóllite hóstias, et introíte in átria eius: * adoráte Dóminum in átrio sancto eius.
95:9 Commoveátur a fácie eius univérsa terra: * dícite in géntibus quia Dóminus regnávit.
95:10 Étenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur: * iudicábit pópulos in æquitáte.
95:11 Læténtur cæli, et exsúltet terra: commoveátur mare, et plenitúdo eius: * gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt.
95:12 Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit: * quóniam venit iudicáre terram.
95:13 Iudicábit orbem terræ in æquitáte, * et pópulos in veritáte sua.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Adoráte Dóminum, allelúia: in aula sancta eius, allelúia.
Ant. Adoráte Deum, * allelúia: omnes Angeli eius, allelúia.
Psalmus 96 [10]
96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes, et calígo in circúitu eius: * iustítia, et iudícium corréctio sedis eius.
96:3 Ignis ante ípsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos eius.
96:4 Illuxérunt fúlgura eius orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
96:6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius: * et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
96:7 Adoráte eum, omnes Ángeli eius: * audívit, et lætáta est Sion.
96:8 Et exsultavérunt fíliæ Iudæ, * propter iudícia tua, Dómine:
96:9 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
96:10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
96:11 Lux orta est iusto, * et rectis corde lætítia.
96:12 Lætámini, iusti, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis eius.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Adoráte Deum, allelúia: omnes Angeli eius, allelúia.
Ant. Notum * fecit Dóminus allelúia; † salutáre suum, allelúia.
Psalmus 97 [11]
97:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * quia mirabília fecit.
97:1 Salvávit sibi déxtera eius: * et brácchium sanctum eius.
97:2 Notum fecit Dóminus salutáre suum: * in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.
97:3 Recordátus est misericórdiæ suæ, * et veritátis suæ dómui Israël.
97:3 Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri.
97:4 Iubiláte Deo, omnis terra: * cantáte, et exsultáte, et psállite.
97:5 Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi: * in tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ.
97:6 Iubiláte in conspéctu regis Dómini: * moveátur mare, et plenitúdo eius: orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
97:8 Flúmina plaudent manu, simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini: * quóniam venit iudicáre terram.
97:9 Iudicábit orbem terrárum in iustítia, * et pópulos in æquitáte.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Notum fecit Dóminus allelúia; † salutáre suum, allelúia.
Ant. Tria sunt * múnera quæ obtulérunt Magi Dómino, aurum, thus et myrrham: † Fílio Dei, Regi magno, allelúia.
Psalmus 98 [12]
98:1 Dóminus regnávit, irascántur pópuli: * qui sedet super Chérubim, moveátur terra.
98:2 Dóminus in Sion magnus: * et excélsus super omnes pópulos.
98:3 Confiteántur nómini tuo magno: quóniam terríbile, et sanctum est: * et honor regis iudícium díligit.
98:4 Tu parásti directiónes: * iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti.
98:5 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte scabéllum pedum eius: * quóniam sanctum est.
98:6 Móyses et Aaron in sacerdótibus eius: * et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen eius:
98:6 Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos: * in colúmna nubis loquebátur ad eos.
98:7 Custodiébant testimónia eius, * et præcéptum quod dedit illis.
98:8 Dómine, Deus noster, tu exaudiébas eos: * Deus, tu propítius fuísti eis, et ulcíscens in omnes adinventiónes eórum.
98:9 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte in monte sancto eius: * quóniam sanctus Dóminus, Deus noster.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Tria sunt múnera quæ obtulérunt Magi Dómino, aurum, thus et myrrham: † Fílio Dei, Regi magno, allelúia.
℣. Reges Tharsis et ínsulæ múnera ófferent.
℟. Reges Arabum et Saba dona addúcent.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.

℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens. Amen.

Lectio 5
Sermo sancti Gregórii Nazianzéni
Oratio in sancta Lumina
Non possum cohibére lætítiæ voluptátem, sed mente extóllor, et affícior: et própriæ pusillitátis oblítus, offícium magni Ioánnis, immo pótius famulátum subíre conténdo, ac géstio: et licet non sim præcúrsor, de erémo tamen vénio. Christus ergo illuminátur, immo pótius fulgóre suo nos illúminat: Christus baptizátur, simul et nos descendámus, ut cum ipso páriter ascendámus.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Illumináre, illumináre Ierúsalem, quia venit lux tua:
* Et glória Dómini super te orta est.
℣. Et ambulábunt gentes in lúmine tuo, et reges in splendóre ortus tui.
℟. Et glória Dómini super te orta est.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ. Amen.

Lectio 6
Ioánnes baptízat, et accédit Iesus, sanctíficans quidem et ipsum, qui baptízat, præcípue tamen ut et véterem Adam sepéliat in aquis, et ante ómnia, ut per hæc sanctificéntur aquæ Iordánis: ut sicut erat spíritus et caro, ita et his, qui baptizándi erant, in spíritu et aqua sanctificatiónis succéssio traderétur. Non súscipit Baptísta, conténdit Iesus. Ego, inquit, opus hábeo a te baptizári. Lucérna dicit ad Solem, et vox lóquitur ad Verbum.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Omnes de Saba vénient, aurum et thus deferéntes, et laudem Dómino annuntiántes,
* Allelúia, allelúia, allelúia.
℣. Reges Tharsis et ínsulæ múnera ófferent, reges Arabum et Saba dona addúcent.
℟. Allelúia, allelúia, allelúia.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris. Amen.

Lectio 7
Ascéndit Iesus de aqua, secum quodámmodo demérsum edúcens et élevans mundum: et vidit non dívidi cælum, sed aperíri, quod sibi ac nobis post se aliquándo Adam ille conclúserat; sicut et ígneo gládio paradísus fúerat conclúsus.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Magi véniunt ab Oriénte Ierosólymam, quæréntes, et dicéntes: Ubi est qui natus est, cuius stellam vídimus?
* Et vénimus adoráre Dóminum.
℣. Vídimus stellam eius in Oriénte.
℟. Et vénimus adoráre Dóminum.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. A cunctis vítiis et peccátis absólvat nos virtus sanctæ Trinitátis. Amen.

Lectio 8
Spíritus Sanctus testimónium pérhibet: simília namque sibi ipsa concúrrunt. De cælo testimónium defértur: inde enim erat ille, cui testimónium perhibétur.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Interrogábat Magos Heródes: Quod signum vidístis super natum Regem? † Stellam vidimus fulgéntem, cuius splendor illúminat mundum:
* Et nos cognóvimus et vénimus adoráre Dóminum.
℣. Magi véniunt ab Oriénte inquiréntes fáciem Dómini et dicéntes.
℟. Et nos cognóvimus et vénimus adoráre Dóminum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Et nos cognóvimus et vénimus adoráre Dóminum.
Nocturn III.
Ant. Vénient * ad te qui detrahébant tibi, † et adorábunt vestígia pedum tuórum.
Canticum Isaiæ [13]
Isa 9:2-7
9:2 Pópulus, qui ambulábat in ténebris, * vidit lucem magnam.
9:2 Habitántibus in regióne umbræ mortis, * lux orta est eis.
9:3 Multiplicásti gentem, * et non magnificásti lætítiam.
9:3 Lætabúntur coram te, sicut qui lætántur in messe: * sicut exsúltant victóres capta præda, quando dívidunt spólia.
9:4 Iugum enim óneris eius, et virgam húmeri eius, * et sceptrum exactóris eius superásti sicut in die Mádian.
9:5 Quia omnis violénta prædátio cum tumúltu, * et vestiméntum mistum sánguine, erit in combustiónem, et cibus ignis.
9:6 Párvulus enim natus est nobis, * et fílius datus est nobis,
9:6 Et factus est principátus super húmerum eius: * et vocábitur nomen eius, Admirábilis, Consiliárius,
9:6 Deus, Fortis, Pater futúri sǽculi, * Princeps pacis.
9:7 Multiplicábitur eius impérium, * et pacis non erit finis.
9:7 Super sólium David, et super regnum eius sedébit, * ut confírmet illud et corróboret in iudício et iustítia,
9:7 Ámodo et usque in sempitérnum: * zelus Dómini exercítuum fáciet hoc.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Canticum Isaiæ [14]
Isa 26:1-12
26:1 Urbs fortitúdinis nostræ Sion salvátor, * ponétur in ea murus et antemurále.
26:2 Aperíte portas, et ingrediátur gens iusta, * custódiens veritátem.
26:3 Vetus error ábiit: servábis pacem: * pacem, quia in te sperávimus.
26:4 Sperástis in Dómino in sǽculis ætérnis: * in Dómino Deo forti in perpétuum.
26:5 Quia incurvábit habitántes in excélso: * civitátem sublímem humiliábit.
26:5 Humiliábit eam usque ad terram, * détrahet eam usque ad púlverem.
26:6 Conculcábit eam pes, pedes páuperis, * gressus egenórum.
26:7 Sémita iusti recta est, * rectus callis iusti ad ambulándum.
26:8 Et in sémita iudiciórum tuórum Dómine sustinúimus te: * nomen tuum et memoriále tuum in desidério ánimæ.
26:9 Anima mea desiderávit te in nocte, * sed et spíritu meo in præcórdiis meis de mane vigilábo ad te.
26:9 Cum féceris iudícia tua in terra, * iustítiam discent habitatóres orbis.
26:10 Misereámur ímpio, et non discet iustítiam: * in terra sanctórum iníqua gessit, et non vidébit glóriam Dómini.
26:11 Dómine exaltétur manus tua, et non vídeant: * vídeant, et confundántur zelántes pópuli: et ignis hostes tuos dévoret.
26:12 Dómine dabis pacem nobis: * ómnia enim ópera nostra operátus es nobis.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Canticum Isaiæ [15]
Isa 66:10-16
66:10 Lætámini cum Ierúsalem et exsultáte in ea, * omnes qui dilígitis eam:
66:10 Gaudéte cum ea gáudio, univérsi qui lugétis super eam: * ut sugátis et repleámini ab úbere consolatiónis eius:
66:11 Ut mulgeátis et delíciis affluátis * ab omnímoda glória eius.
66:12 Quia hæc dicit Dóminus: Ecce ego declinábo super eam quasi flúvium pacis, * et quasi torréntem inundántem glóriam géntium,
66:12 Quam sugétis: ad úbera portabímini, * et super génua blandiéntur vobis.
66:13 Quómodo si cui mater blandiátur, ita ego consolábor vos, * et in Ierúsalem consolabímini.
66:14 Vidébitis, et gaudébit cor vestrum, * et ossa vestra quasi herba germinábunt:
66:14 Et cognoscétur manus Dómini servis eius, * et indignábitur inimícis suis.
66:15 Quia ecce Dóminus in igne véniet, et quasi turbo quadrígæ eius, * réddere in indignatióne furórem suum et increpatiónem suam in flamma ignis:
66:16 Quia in igne Dóminus diiudicábit, et in gládio suo ad omnem carnem: * et multiplicabúntur interfécti a Dómino,
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Vénient ad te qui detrahébant tibi, † et adorábunt vestígia pedum tuórum.
℣. Adoráte Dóminum, allelúia.
℟. In aula sancta eius, allelúia.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.

℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. Amen.

Lectio 9
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem
Ioannes 1:29-34
In illo témpore: Vidit Ioánnes Iesum veniéntem ad se, et ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccátum mundi. Et réliqua.

Homilía sancti Augustíni Epíscopi
Tract. 6 in Ioann., ante med.
Antequam veníret Dóminus ut baptizarétur a Ioánne in Iordáne, nóverat eum illis vócibus, ubi ait: Tu ad me venis baptizári? ego a te débeo baptizári. Sed ecce Dóminum nóverat, nóverat Fílium Dei. Unde probámus quod iam nóverat, quia ipse baptizáret in Spíritu Sancto? Antequam veníret ad flúvium, cum multi ad Ioánnem cúrrerent baptizári, ait illis: Ego quidem baptízo vos in aqua: qui autem post me venit, maior me est: cuius non sum dignus corrígiam calceaménti sólvere: ipse vos baptizábit in Spíritu Sancto, et igni. Iam et hoc nóverat.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Stella, quam víderant Magi in Oriénte, antecedébat eos, donec venírent ad locum, ubi puer erat.
* Vidéntes autem eam, gavísi sunt gáudio magno.
℣. Et intrántes domum, invenérunt púerum cum María matre eius, et procidéntes adoravérunt eum.
℟. Vidéntes autem eam, gavísi sunt gáudio magno.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Ille nos benedícat, qui sine fine vivit et regnat. Amen.

Lectio 10
Quid ergo per colúmbam dídicit, ne mendax póstea inveniátur, (quod avértat a nobis Deus opinári) nisi quamdam proprietátem in Christo talem futúram, ut quamvis multi minístri baptizatúri essent, sive iusti, sive iniústi, non tribuerétur sánctitas baptísmi nisi illi, super quem descéndit colúmba, de quo dictum est: Hic est qui baptízat in Spíritu Sancto? Petrus baptízet, hic est qui baptízat: Paulus baptízet, hic est qui baptízat: Iudas baptízet, hic est qui baptízat.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Vidéntes stellam Magi, gavísi sunt gáudio magno:
* Et intrántes domum invenérunt púerum cum María matre eius, et procidéntes adoravérunt eum: * Et apértis thesáuris suis obtulérunt ei múnera, aurum, thus, et myrrham.
℣. Stella, quam víderant Magi in Oriénte, antecedébat eos, usque dum véniens staret supra ubi erat puer.
℟. Et intrántes domum invenérunt púerum cum María matre eius, et procidéntes adoravérunt eum:
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Divínum auxílium máneat semper nobíscum. Amen.

Lectio 11
Nam si pro diversitáte meritórum baptísma sanctum est: quia divérsa sunt mérita, divérsa erunt baptísmata: et tanto quisque áliquid mélius putátur accípere, quanto a melióre vidétur accepísse. Ipsi sancti, (intellégite, fratres) boni pertinéntes ad colúmbam, pertinéntes ad sortem civitátis illíus Ierúsalem, ipsi boni in Ecclésia, de quibus dicit Apóstolus: Novit Dóminus qui sunt eius; diversárum gratiárum sunt, non omnes pária mérita habent.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Venit lumen tuum, Ierúsalem, † et glória Dómini super te orta est :
* Et ambulábunt gentes in lúmine tuo, et reges in splendóre ortus tui.
℣. Fílii tui de longe vénient et fíliæ tuæ de látere surgent.
℟. Et ambulábunt gentes in lúmine tuo, et reges in splendóre ortus tui.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. Amen.

Lectio 12
Sunt álii áliis sanctióres, sunt álii áliis melióres. Quare ergo si unus ab illo, verbi grátia, iusto, sancto baptizétur, álius ab álio inferióris mériti apud Deum, inferióris gradus, inferióris continéntiæ, inferióris vitæ; unum tamen et par et æquále est quod accepérunt, nisi quia hic est, qui baptízat?
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Hic est dies præclárus in quo Salvátor mundi appáruit, † quem prophétæ predixérunt, Angeli annuntiavérunt:
* Cuius stellam Magi vidéntes gavísi sunt, et múnera ei obtulérunt.
℣. Dies sanctificátus illúxit nobis: † veníte gentes et adoráte Dóminum.
℟. Cuius stellam Magi vidéntes gavísi sunt, et múnera ei obtulérunt.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Cuius stellam Magi vidéntes gavísi sunt, et múnera ei obtulérunt.


Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Sequéntia +︎ sancti Evangélii secúndum Ioánnem.
Ioann 1:29-34
℟. Glória tibi, Dómine.
In illo témpore: Vidit Ioánnes Iesum veniéntem ad se, et ait: Ecce Agnus Dei, ecce, qui tollit peccátum mundi. Hic est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est: quia prior me erat. Et ego nesciébam eum, sed ut manifestétur in Israël, proptérea veni ego in aqua baptízans. Et testimónium perhíbuit Ioánnes, dicens: Quia vidi Spíritum descendéntem quasi colúmbam de coelo, et mansit super eum. Et ego nesciébam eum: sed qui misit me baptizáre in aqua, ille mihi dixit: Super quem víderis Spíritum descendéntem, et manéntem super eum, hic est, qui baptízat in Spíritu Sancto. Et ego vidi: et testimónium perhíbui, quia hic est Fílius Dei.
℟. Amen

Te decet laus, te decet hymnus: tibi glória Deo Patri, et Fílio, cum Spíritu Sancto in sǽcula sæculórum. Amen.
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
Orémus.
Deus, cuius Unigénitus in substántia nostræ carnis appáruit: præsta, quǽsumus; ut per eum, quem símilem nobis foris agnóvimus, intus reformári mereámur:
Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
Conclusio
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Benedicámus Dómino.
℟. Deo grátias.
℣. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
℟. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium
Omnes    Plures    Appendix

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine - 1570
Tridentine - 1888
Tridentine - 1906
Divino Afflatu - 1954
Reduced - 1955
Rubrics 1960 - 1960
Rubrics 1960 - 2020 USA
Monastic - 1963
Ordo Praedicatorum - 1962
Language 2
Latin
Dansk
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Apostolorum
Evangelistarum
Unius Martyris
Plurimorum Martyrum
Confessoris Pontificis
Doctorum Pontificium
Confessoris non Pontificis
Doctoris non Pontificis
Unam Virginum
Plures Virgines
Non Virginum Martyrum
Non Virginum non Martyrum
Dedicationis Ecclesiae
Officium defunctorum
Beata Maria in Sabbato
Beatae Mariae Virginis
Officium parvum Beatae Mariae Virginis

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help