Officium Defunctorum

Divinum Officium Tridentine - 1906

09-25-2021

Appendix - Ordo Commendationis Animae

Primum dicuntur Litaniæ breves in hunc modum.
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.
Sancta Maria, ora pro eo (ea).
Omnes sancti Angeli et Archangeli, orate pro eo (ea).
Sancte Abel, ora pro eo (ea).
Omnis chorus Justorum, ora pro eo (ea).
Sancte Abraham, ora pro eo (ea).
Sancte Joannes Baptista, ora pro eo (ea).
Sancte Joseph, ora pro eo (ea).
Omnes sancti Patriarchæ et Prophetæ, orate pro eo (ea).
Sancte Petre, ora pro eo (ea).
Sancte Paule, ora pro eo (ea).
Sancte Andrea, ora pro eo (ea).
Sancte Joannes, ora pro eo (ea).
Omnes sancti Apostoli et Evangelistæ, orate pro eo (ea).
Omnes sancti Discipuli Domini, orate pro eo (ea).
Omnes sancti Innocentes, orate pro eo (ea).
Sancte Stephane, ora pro eo (ea).
Sancte Laurenti, ora pro eo (ea).
Omnes sancti Martyres, orate pro eo (ea).
Sancte Silvester, ora pro eo (ea).
Sancte Gregori, ora pro eo (ea).
Sancte Augustine, ora pro eo (ea).
Omnes sancti Pontifices et Confessores, orate pro eo (ea).
Sancte Benedicte, ora pro eo (ea).
Sancte Francisce, ora pro eo (ea).
Sancte Camille, ora pro eo (ea).
Sancte Joannes de Deo, ora pro eo (ea).
Omnes sancti Monachi et Eremitæ, orate pro eo (ea).
Sancta Maria Magdalena, ora pro eo (ea).
Sancta Lucia, ora pro eo (ea).
Omnes sanctæ Virgines et Viduæ, orate pro eo (ea).
Omnes Sancti et Sanctæ Dei, intercedite pro eo (ea).
Propitius esto, parce ei Domine.
Propitius esto, libera eum (eam) Domine.
Propitius esto, libera eum (eam) Domine.
Ab ira tua, libera eum (eam) Domine.
A periculo mortis, libera eum (eam) Domine.
A mala morte, libera eum (eam) Domine.
A pœnis inferni, libera eum (eam) Domine.
Ab omni malo, libera eum (eam) Domine.
A potestate diaboli, libera eum (eam) Domine.
Per nativitatem tuam, libera eum (eam) Domine.
Per crucem et passionem tuam, libera eum (eam) Domine.
Per mortem et sepulturam tuam, libera eum (eam) Domine.
Per gloriosam resurrectionem tuam, libera eum (eam) Domine.
Per admirabilem ascensionem tuam, libera eum (eam) Domine.
Per gratiam Spiritus sancti Paracliti, libera eum (eam) Domine.
In die judicii, libera eum (eam) Domine.
Peccatores, te rogamus audi nos.
Ut ei parcas, te rogamus.
Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.
Deinde, cum in agone sui exitus anima anxiatur, dicuntur sequentes Orationes.
Oratio.
Proficiscere anima christiana de hoc mundo, in nomine Dei Patris omnipotentis, qui te creavit: in nomine Jesu Christi Filii Dei vivi, qui pro te passus est: in nomine Spiritus sancti, qui in te effusus est: in nomine Angelorum et Archangelorum: in nomine Thronorum et Dominationum: in nomine Principatuum et Potestatum: in nomine Cherubim et Seraphim: in nomine Patriarcharum et Prophetarum: in nomine sanctorum Apostolorum et Evangelistarum: in nomine sanctorum Martyrum et Confessorum: in nomine sanctorum Monachorum et Eremitorum: in nomine sanctarum Virginum, et omnium Sanctorum et Sanctarum Dei: hodie sit in pace locus tuus, et habitatio tua in sancta Sion. Per eumdem Christum Dominum nostrum.
℟. Amen.
Oratio.
Deus misericors, Deus clemens, Deus, qui secundum multitudinem miserationum tuorum peccata pœnitontium deles, et præteritorum criminum culpas venia remissionis evacuas: respice propitius super hunc famulum tuum N., (hanc famulam tuam N.) et remissionem omnium peccatorum suorum tota cordis confessione poscentem deprecatus exaudi. Renova in eo (ea), piissime Pater, quidquid terrena fragilitate corruptum, vel quidquid diabolica fraude violatum est: et unitati corporis Ecclesiæ membrum redemptionis annecte. Miserere Domine gemituum, miserere lacrimarum ejus: et non habentem fiduciam, nisi in tua misericordia, ad tuæ sacramentum reconciliationis admitte. Per Christum Dominum nostrum.
℟. Amen.
Oratio.
Commendo te omnipotenti Deo, carissime frater (carissima soror), et ei cujus es creatura committo: ut, cum humanitatis debitum morte interveniente persolveris, ad auctorem tuum, qui te de limo terræ formaverat, revertaris. Egredienti itaque animæ tuæ de corpore splendidus Angelorum cœtus occurrat: judex Apostolorum tibi senatus adveniat: candidatorum tibi Martyrum triumphator exercitus obviet: liliata rutilantium te Confessorum turma circumdet: jubilantium te Virginum chorus excipiat: et beatæ quietis in sinu Patriarcharum te complexus astringat: mitis atque festivus Christi Jesu tibi aspectus appareat, qui te inter assistentes sibi jugiter interesse decernat. Ignores omne quod horret in tenebris, quod stridet in flammis, quod cruciat in tormentis. Cedat tibi teterrimus satanas cum satellitibus suis: in adventu tuo te comitantibus Angelis contremiscat, atque in æternæ noctis chaos immane diffugiat Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus: et fugiant, qui oderunt eum, a facie ejus. Sicut deficit fumus, deficiant: sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei: et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei. Confundantur igitur et erubescant omnes tartareæ legiones, et ministri satange iter tuum impedire non audeant. Liberet te a cruciatu Christus, qui pro te crucifixus est. Liberet te ab æterna morte Christus, qui pro te mori dignatus est. Constituat te Christus Filius Dei vivi intra paradisi sui semper amœna virentia, et inter oves suas te verus ille Pastor agnoscat. Ille ab omnibus peccatis tuis te absolvat, atque ad dexteram suam in electorum suorum te sorte constituat. Redemptorem tuum facie ad faciem videas, et præsens semper assistens, manifestissimam beatis oculis aspicias veritatem. Constitutus (-a) igitur inter agmina Beatorum, contemplationis divinæ dulcedine potiaris in ssecula sæculorum.
℟. Amen.
Oratio.
Suscipe Domine servum tuum (ancilliam tuam) in locum sperandæ sibi salvationis a misericordia tua.
℟. Amen.
Libera Domine animam servi tui (ancillæ tuæ) ex omnibus periculis inferni, et de laqueis pœnarum, et ex omnibus tribulationibus.
℟. Amen.
Libera Domine animam servi tui (ancillæ tuæ), sicut liberasti Henoch et Eliam de communi morte mundi.
℟. Amen.
Libera Domine animam servi tui (ancillæ tuæ), sicut liberasti Noe de diluvio.
℟. Amen.
Libera Domine animam servi tui (ancillæ tuæ), sicut liberasti Abraham de Ur Chaldæorum.
℟. Amen.
Libera Domine animam servi tui (ancillæ tuæ), sicut liberasti Job de passidnibus suis.
℟. Amen.
Libera Domine animam servi tui (ancillæ tuæ), sicut liberasti Isaac de hostia et de manu patris sui Abrahæ.
℟. Amen.
Libera Domine animam servi tui (ancillæ tuæ), sicut liberasti Lot de Sodomis, et de flamma ignis.
℟. Amen.
Libera Domine animam servi tui (ancillæ tuæ), sicut liberasti Moysen de manu Pharaonis regis ægyptiorum.
℟. Amen.
Libera Domine animam servi tui (ancillæ tuæ), sicut liberasti Danielem de lacu leonum.
℟. Amen.
Libera Domine animam servi tui (ancillæ tuæ), sicut liberasti tres pueros de camino ignis ardentis, et de manu regis iniqui.
℟. Amen.
Libera Domine animam servi tui (ancillæ tuæ), sicut liberasti Susannam de falso crimine.
℟. Amen.
Libera Domine animam servi tui (ancillæ tuæ), sicut liberasti David de manu regis Saul, et de manu Goliæ.
℟. Amen.
Libera Domine animam servi tui (ancillæ tuæ), sicut liberasti Petrum et Paulum de carceribus.
℟. Amen.
Et sicut beatissimam Theclam Virginem et Martyrem tuam de tribus atrocissimis tormentis liberasti, sic liberare digneris animam hujus servi tui (ancillæ tuæ), et tecum facias in bonis congaudere cœlestibus.
℟. Amen.
Oratio.
Commendamus tibi Domine animam famuli tui N. (famulæ tuæ) precamurque te Domine Jesu Christe Salvator mundi: ut propter quam ad terram misericorditer descendisti, Patriarcharum tuorum sinibus insinuare non renuas. Agnosce Domine creaturam tuam, non a diis alienis creatam, sed a te solo Deo vivo et vero: quia non est alius Deus præter te, et non est secundum opera tua. Lætifica Domine animam ejus in conspectu tuo, et ne memineris iniquitatum ejus antiquarum, et ebrietatum, quas suscitavit furor sive fervor mali desiderii. Licet enim peccaverit, tamen Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum non negavit, sed credidit, et zelum Dei in se habuit, et Deum, qui fecit omnia, fideliter adoravit.
Oratio.
Delicta juventutis, et ignorantias ejus, quæsumus, ne memineris Domine; sed secundum magnam misericordiam tuam memor esto illius in gloria claritatis tuæ. Aperiantur ei cœli, collætentur illi Angeli. In regnum tuum Domine servum tuum (ancillam tuam) suscipe. Suscipiat eum (eam) sanctus Michæl Archangelus Dei, qui militiæ cœlestis meruit principatum. Veniant illi obviam sancti Angeli Dei, et perducant eum (eam) in civitatem cœlestem Jerusalem. Suscipiat eum (eam) beatus Petrus Apostolus, cui a Deo claves regni cœlestis traditæ sunt. Adjuvet eum (eam) sanctus Paulus Apostolus, qui dignus fuit esse vas electionis. Intercedat pro eo (ea) sanctus Joannes, electus Dei Apostolus, cui revelata sunt secreta cœlestia. Orent pro eo (ea) omnes sancti Apostoli, quibus a Domino data est potestas ligandi atque solvendi. Intercedant pro eo (ea) omnes Sancti et Electi Dei, qui pro Christi nomine tormenta in hoc sæculo sustinuerunt: ut vinculis carnis exutus (-a) pervenire mereatur ad gloriam regni cœlestis, præstante Domino nostro Jesu Christo: Qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in sæcula sæculorum.
℟. Amen.
Oratio
Clementissima Virgo Dei Genitrix Maria, mærentium piissima consolatrix, famuli (famulæ) N. spiritum Filio suo commandet : ut, hoc materno interventu, terrores mortis non timeat; sed desideratam cælestis patriæ mansionem, ea comite, lætus (-a) adeat.
℟. Arnen.
Oratio
Ad te confugio,sancte Joseph, Patrone morientium, tibi que, in cujus beato transitu vigiles astiterunt Jesus et Maria, per hoc utrumque carissimum pignus,animam hujus famuli N. (famulæ N.) in extremo agone laborantem enixe commendo, ut ab insidiis diaboli, et a morte perpetua, te protegente, liberetur, et ad gaudia æterna pervenire mereatur. Per eumdem Christum Dominum nostrum.
℟. Amen.
Si anxiatur adhuc anima, dicuntur hi Psalmi, videlicet Confitemini. et totus Ps. Beati immaculati.
Egressa autem anima, dic. hoc
℟. Subvenite Sancti Dei, occurrite Angeli Domini: * Suscipientes animam ejus:
* Offerentes eam in conspectu Altissimi.
℣. Suscipiat te Christus, qui vocavit te, et in sinum Abrahæ Angeli deducant te.
℟. Suscipientes animam ejus, * Offerentes eam in conspectu Altissimi.
℣. Requiem æternam dona ei Domine, et lux perpetua luceat ei.
℟. Offerentes eam in conspectu Altissimi.
Deinde
Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.
℣. A porta ínferi.
℟. Erue, Dómine, ánimas eórum.
℣. Requiéscant in pace.
℟. Amen.
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
secunda 'Domine, exaudi' omittitur
Orémus.
Tibi Domine commendamus animam famuli tui N., (famulæ tuæ N.) ut defunctus sæculo tibi vivat: et quæ per fragilitatem humanæ conversationis peccata commisit, tu venia misericordissimæ pietatis absterge. Per Christum Dominum nostrum.
℟. Amen.
FORMULA
ad impertiendam Indulgentiam plenariam in articulo mortis ab his, qui facultatem habent a sede Apostolica delegatam.

℣. Adjutorium nostrum in nomine Domini.
℟. Qui fecit cœlum et terram.
Ant. Ne reminiscaris Domine delicta famuli tui (vel ancillæ tuæ), neque vindictam sumas de peccatis ejus.
Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
℣. Salvum fac servum tuum (vel ancillam tuam).
℟. Deus meus sperantem in te.
℣. Domine exaudi orationem meam.
℟. Et clamor meus ad te veniat.
℣. Dominus vobiscum.
℟. Et cum spiritu tuo.
Orémus.
Clementissime Deus, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui neminem vis perire in te credentem atque sperantem: secundum multitudinem miserationum tuarum respice propitius famulum tuum N. quem (vel famulam tuam N. quam) tibi vera fides et spes christiana commendant. Visita eum (vel eam) in salutari tuo, et per Unigeniti tui passionem et mortem, omnium ei delictorum suorum remissionem et veniam clementer indulge, ut ejus anima in hora exitus sui te judicem propitiatum inveniat, et in sanguine ejusdem Filii tui ab omni macula abluta, transire ad vitam mereatur perpetuam. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.
Tunc dicto ab uno e Clericis adstantibus, Confiteor, Sacerdos dicat misereatur, ac deinde:
Dominus noster Jesus Christus, Filius Dei vivi, qui beato Petro Apostolo suo dedit potestatem ligandi atque solvendi, per suam piissimam misericordiam recipiat confessionem tuam, et restituat tibi stolam primam, quam in baptismate recepisti: et ego, facultate mihi ab apostolica sede tributa, indulgentiam plenariam et remissionem omnium peccatorum tibi concedo. In nomine Patris +︎, et Filii, et Spiritus sancti. Amen.
Per sacrosancta humanæ reparationis mysteria, remittat tibi omnipotens Deus omnes præsentis et futuræ vitæ pœnas, paradisi portas aperiat, et ad gaudia sempiterna perducat. Amen.
Benedicat te omnipotens Deus Pater +︎, et Filius, et Spiritus sanctus. Amen.
Si vero Infirmus sit adeo morti proximus, ut neque confessionis generalis faciendse, neque præmissarum precum recitandarum suppetat tempus, statim sacerdos benedictionem ei impertiatur, dicendo: Dominus noster, etc. Et si mors proxime urgeat, dicat:
Indulgentiam plenariam et remissionem omnium peccatorum tibi concedo, in nomine Patris +︎, et Filii, et Spiritus sancti. Amen.

Matutinum    Laudes    Vesperae
Omnes    Plures    Appendix

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine - 1570
Tridentine - 1888
Tridentine - 1906
Divino Afflatu - 1954
Reduced - 1955
Rubrics 1960 - 1960
Rubrics 1960 - 2020 USA
Monastic - 1617
Monastic - 1930
Monastic - 1963
Ordo Praedicatorum - 1962
Language 2
Latin
Dansk
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Apostolorum
Evangelistarum
Unius Martyris
Plurimorum Martyrum
Confessoris Pontificis
Doctorum Pontificium
Confessoris non Pontificis
Doctoris non Pontificis
Unam Virginum
Plures Virgines
Non Virginum Martyrum
Non Virginum non Martyrum
Dedicationis Ecclesiae
Officium defunctorum
Beata Maria in Sabbato
Beatae Mariae Virginis
Officium parvum Beatae Mariae Virginis

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help