S. Laurentii Martyris ~ Duplex II. classis
Commemoratio: S. Joannis Mariæ Vianney Confessoris

Ad Vesperas    08-09-2018

Incipit
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúja.

Psalmi {Psalmi, antiphonæ ex Proprio Sanctorum}
Ant. Lauréntius * ingréssus est Martyr, et conféssus est nomen Dómini Jesu Christi.
Psalmus 109 [1]
109:1 Dixit Dóminus Dómino meo: * Sede a dextris meis:
109:1 Donec ponam inimícos tuos, * scabéllum pedum tuórum.
109:2 Virgam virtútis tuæ emíttet Dóminus ex Sion: * domináre in médio inimicórum tuórum.
109:3 Tecum princípium in die virtútis tuæ in splendóribus sanctórum: * ex útero ante lucíferum génui te.
109:4 Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: * Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech.
109:5 Dóminus a dextris tuis, * confrégit in die iræ suæ reges.
109:6 Judicábit in natiónibus, implébit ruínas: * conquassábit cápita in terra multórum.
109:7 De torrénte in via bibet: * proptérea exaltábit caput.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Lauréntius ingréssus est Martyr, et conféssus est nomen Dómini Jesu Christi.
Psalmi {Psalmi, antiphonæ ex Proprio Sanctorum}
Ant. Lauréntius * ingréssus est Martyr, et conféssus est nomen Dómini Jesu Christi.
Psalmus 109 [1]
109:1 Dixit Dóminus Dómino meo: « Sede a dextris meis, * donec ponam inimícos tuos scabéllum pedum tuórum ».
109:2 Sceptrum poténtiæ tuæ proténdet Dóminus ex Sion: * « Domináre in médio inimicórum tuórum!
109:3 Tecum principátus die ortus tui in splendóre sanctitátis: * ante lucíferum, tamquam rorem, génui te ». —
109:4 Jurávit Dóminus et non pænitébit eum: * « Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech ». —
109:5 Dóminus a dextris tuis: * cónteret die iræ suæ reges.
109:6 Judicábit natiónes, acervábit cadávera; * cónteret cápita late per terram.
109:7 De torrénte in via bibet, * proptérea extóllet caput.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Lauréntius ingréssus est Martyr, et conféssus est nomen Dómini Jesu Christi.
Ant. Lauréntius * bonum opus operátus est, qui per signum crucis cæcos illuminávit.
Psalmus 110 [2]
110:1 Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo: * in consílio justórum, et congregatióne.
110:2 Magna ópera Dómini: * exquisíta in omnes voluntátes ejus.
110:3 Conféssio et magnificéntia opus ejus: * et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
110:4 Memóriam fecit mirabílium suórum, miséricors et miserátor Dóminus: * escam dedit timéntibus se.
110:5 Memor erit in sǽculum testaménti sui: * virtútem óperum suórum annuntiábit pópulo suo:
110:7 Ut det illis hereditátem géntium: * ópera mánuum ejus véritas, et judícium.
110:8 Fidélia ómnia mandáta ejus: confirmáta in sǽculum sǽculi, * facta in veritáte et æquitáte.
110:9 Redemptiónem misit pópulo suo: * mandávit in ætérnum testaméntum suum.
110:9 (fit reverentia) Sanctum, et terríbile nomen ejus: * inítium sapiéntiæ timor Dómini.
110:10 Intelléctus bonus ómnibus faciéntibus eum: * laudátio ejus manet in sǽculum sǽculi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Lauréntius bonum opus operátus est, qui per signum crucis cæcos illuminávit.
Ant. Lauréntius * bonum opus operátus est, qui per signum crucis cæcos illuminávit.
Psalmus 110 [2]
110:1 Celebrábo Dóminum toto corde, * in cœtu justórum et congregatióne.
110:2 Magna sunt ópera Dómini, * scrutánda ómnibus qui díligunt ea.
110:3 Majéstas et magnificéntia opus ejus; * et justítia ejus manet in ætérnum.
110:4 Memoránda fecit mirabília sua; * miséricors et clemens est Dóminus.
110:5 Escam dedit timéntibus se; * memor erit in ætérnum fœ́deris sui.
110:6 Poténtiam óperum suórum manifestávit pópulo suo, * ut daret eis possessiónem géntium.
110:7 Opera mánuum ejus sunt fidélia et justa; * firma sunt ómnia præcépta ejus,
110:8 Stabilíta in sǽcula, in ætérnum, * facta cum firmitáte et æquitáte.
110:9 Redemptiónem misit pópulo suo, státuit in ætérnum fœdus suum; * sanctum et venerábile est nomen ejus.
110:10 Inítium sapiéntiæ timor Dómini: prudénter agunt omnes, qui colunt eum; * laus ejus manet in ætérnum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Lauréntius bonum opus operátus est, qui per signum crucis cæcos illuminávit.
Ant. Adhǽsit * ánima mea post te, quia caro mea igne cremáta est pro te, Deus meus.
Psalmus 111 [3]
111:1 Beátus vir, qui timet Dóminum: * in mandátis ejus volet nimis.
111:2 Potens in terra erit semen ejus: * generátio rectórum benedicétur.
111:3 Glória, et divítiæ in domo ejus: * et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
111:4 Exórtum est in ténebris lumen rectis: * miséricors, et miserátor, et justus.
111:5 Jucúndus homo qui miserétur et cómmodat, dispónet sermónes suos in judício: * quia in ætérnum non commovébitur.
111:7 In memória ætérna erit justus: * ab auditióne mala non timébit.
111:8 Parátum cor ejus speráre in Dómino, confirmátum est cor ejus: * non commovébitur donec despíciat inimícos suos.
111:9 Dispérsit, dedit paupéribus: justítia ejus manet in sǽculum sǽculi, * cornu ejus exaltábitur in glória.
111:10 Peccátor vidébit, et irascétur, déntibus suis fremet et tabéscet: * desidérium peccatórum períbit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Adhǽsit ánima mea post te, quia caro mea igne cremáta est pro te, Deus meus.
Ant. Adhǽsit * ánima mea post te, quia caro mea igne cremáta est pro te, Deus meus.
Psalmus 111 [3]
111:1 Beátus vir qui timet Dóminum, * qui mandátis ejus delectátur multum.
111:2 Potens in terra erit semen ejus; * generatióni rectórum benedicétur.
111:3 Opes et divítiæ erunt in domo ejus, * et munificéntia ejus manébit semper.
111:4 Orítur in ténebris ut lumen rectis, * clemens et miséricors et justus.
111:5 Bene est viro qui miserétur et cómmodat, * qui dispónit res suas cum justítia.
111:6 In ætérnum non vacillábit; * in memória ætérna erit justus.
111:7 A núntio tristi non timébit; * firmum est cor ejus, sperans in Dómino.
111:8 Constans est cor ejus, non timébit, * donec confúsos vídeat adversários suos.
111:9 Distríbuit, donat paupéribus, munificéntia ejus manébit semper; * cornu ejus extollétur cum glória.
111:10 Peccátor vidébit et indignábitur, déntibus suis frendet et tabéscet; * desidérium peccatórum períbit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Adhǽsit ánima mea post te, quia caro mea igne cremáta est pro te, Deus meus.
Ant. Misit Dóminus * Angelum suum, et liberávit me de médio ignis, et non sum æstuátus.
Psalmus 112 [4]
112:1 Laudáte, púeri, Dóminum: * laudáte nomen Dómini.
112:2 (fit reverentia) Sit nomen Dómini benedíctum, * ex hoc nunc, et usque in sǽculum.
112:3 A solis ortu usque ad occásum, * laudábile nomen Dómini.
112:4 Excélsus super omnes gentes Dóminus, * et super cælos glória ejus.
112:5 Quis sicut Dóminus, Deus noster, qui in altis hábitat, * et humília réspicit in cælo et in terra?
112:7 Súscitans a terra ínopem, * et de stércore érigens páuperem:
112:8 Ut cóllocet eum cum princípibus, * cum princípibus pópuli sui.
112:9 Qui habitáre facit stérilem in domo, * matrem filiórum lætántem.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Misit Dóminus Angelum suum, et liberávit me de médio ignis, et non sum æstuátus.
Ant. Misit Dóminus * Angelum suum, et liberávit me de médio ignis, et non sum æstuátus.
Psalmus 112 [4]
112:1 Laudáte, servi Dómini, * laudáte nomen Dómini.
112:2 Sit nomen Dómini benedíctum * et nunc et usque in ætérnum.
112:3 A solis ortu usque ad occásum ejus * laudétur nomen Dómini. —
112:4 Excélsus super omnes gentes Dóminus, * super cælos glória ejus.
112:5 Quis sicut Dóminus, Deus noster, qui sedet in alto * et óculos demíttit in cælum et in terram? —
112:6 Súblevat e púlvere ínopem, * e stércore érigit páuperem,
112:7 Ut cóllocet eum cum princípibus, * cum princípibus pópuli sui.
112:8 Habitáre facit eam, quæ stérilis erat in domo, * matrem filiórum lætántem.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Misit Dóminus Angelum suum, et liberávit me de médio ignis, et non sum æstuátus.
Ant. Beátus Lauréntius * orábat, dicens: Grátias tibi ago, Dómine, quia jánuas tuas íngredi mérui.
Psalmus 116 [5]
116:1 Laudáte Dóminum, omnes gentes: * laudáte eum, omnes pópuli:
116:2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus: * et véritas Dómini manet in ætérnum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Beátus Lauréntius orábat, dicens: Grátias tibi ago, Dómine, quia jánuas tuas íngredi mérui.
Ant. Beátus Lauréntius * orábat, dicens: Grátias tibi ago, Dómine, quia jánuas tuas íngredi mérui.
Psalmus 116 [5]
116:1 Laudáte Dóminum, omnes gentes, * prædicáte eum, omnes pópuli,
116:2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus, * et fidélitas Dómini manet in ætérnum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Beátus Lauréntius orábat, dicens: Grátias tibi ago, Dómine, quia jánuas tuas íngredi mérui.
Capitulum Hymnus Versus {ex Proprio Sanctorum}
2 Cor 9:6
Fratres: Qui parce séminat, parce et metet; et qui séminat in benedictiónibus, de benedictiónibus et metet.
R. Deo grátias.

Hymnus
Deus tuórum mílitum
Sors, et córona, prǽmium,
Laudes canéntes Mártyris
Absólve nexu críminis.

Hic nempe mundi gáudia,
Et blanda fraudum pábula
Imbúta felle députans,
Pervénit ad cæléstia.

Pœnas cucúrrit fórtiter,
Et sústulit viríliter,
Fundénsque pro te sánguinem,
Ætérna dona póssidet.

Ob hoc precátu súpplici
Te póscimus, piíssime;
In hoc triúmpho Mártyris
Dimítte noxam sérvulis.

* Laus et perénnis glória
Patri sit, atque Fílio,
Sancto simul Paráclito,
In sempitérna sǽcula.
Amen.

V. Glória et honóre coronásti eum, Dómine.
R. Et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.

Canticum: Magnificat {Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant. Levíta Lauréntius * bonum opus operátus est, qui per signum crucis cæcos illuminávit, et thesáuros Ecclésiæ dedit paupéribus.
(Canticum B. Mariæ Virginis * Luc. 1:46-55)
1:46 Magníficat * ánima mea Dóminum.
1:47 Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
1:49 Quia fecit mihi magna qui potens est: * et sanctum nomen ejus.
1:50 Et misericórdia ejus, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
1:51 Fecit poténtiam in brácchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
1:52 Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
1:53 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
1:54 Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
1:55 Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini ejus in sǽcula.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Levíta Lauréntius bonum opus operátus est, qui per signum crucis cæcos illuminávit, et thesáuros Ecclésiæ dedit paupéribus.
Canticum: Magnificat {Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant. Levíta Lauréntius * bonum opus operátus est, qui per signum crucis cæcos illuminávit, et thesáuros Ecclésiæ dedit paupéribus.
(Canticum B. Mariæ Virginis * Luc. 1:46-55)
1:46 Magníficat * ánima mea Dóminum;
1:47 Et exsultávit spíritus meus * in Deo salvatóre meo,
1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
1:49 Quia fecit mihi magna qui potens est, * et sanctum nomen ejus,
1:50 Et misericórdia ejus a progénie in progénies * timéntibus eum.
1:51 Fecit poténtiam brácchio suo; * dispérsit supérbos mente cordis sui.
1:52 Depósuit poténtes de sede, * et exaltávit húmiles.
1:53 Esuriéntes implévit bonis, * et dívites dimísit inánes.
1:54 Suscépit Israël, servum suum, recordátus * misericórdiæ suæ,
1:55 Sicut locútus est ad patres nostros, * erga Abraham et semen ejus in sǽcula.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Levíta Lauréntius bonum opus operátus est, qui per signum crucis cæcos illuminávit, et thesáuros Ecclésiæ dedit paupéribus.
Preces Feriales{omittitur}
Preces Feriales{omittitur}
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Da nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: vitiórum nostrórum flammas exstínguere; qui beáto Lauréntio tribuísti tormentórum suórum incéndia superáre.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Commemoratio S. Joannis Mariæ Vianney Confessoris
Ant. Hic vir despíciens mundum et terréna, triúmphans, divítias cælo cóndidit ore, manu.

V. Justum dedúxit Dóminus per vias rectas.
R. Et osténdit illi regnum Dei.

Orémus.
Omnípotens et miséricors Deus, qui sanctum Joánnem Maríam pastoráli stúdio et jugi oratiónis ac pœniténtiæ ardóre mirábilem effecísti: da, quǽsumus; ut, ejus exémplo et intercessióne, ánimas fratrum lucrári Christo, et cum eis ætérnam glóriam cónsequi valeámus.
Per eúndem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Monastic
Ordo Praedicatorum
Language 2
Latin
Latin-Bea
Deutsch
English
Espanol
Francais
Italiano
Magyar
Polski
Portugues
Polski-Newer
Votive
hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help