S. Barnabæ Apostoli ~ III. classis
Tempora: Feria secunda infra Hebdomadam III post Octavam Pentecostes

Divinum Officium Rubrics 1960 - 2020 USA

06-11-2018

Ad Laudes

Incipit
℣. Deus in adiutórium meum inténde.
℟. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.

Psalmi {Psalmi & antiphonæ ex Psalterio secundum diem}
Ant. Iubiláte * Deo in voce exsultatiónis.
Psalmus 46 [1]
46:2 Omnes gentes, pláudite mánibus: * iubiláte Deo in voce exsultatiónis.
46:3 Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis: * Rex magnus super omnem terram.
46:4 Subiécit pópulos nobis: * et gentes sub pédibus nostris.
46:5 Elégit nobis hereditátem suam: * spéciem Iacob, quam diléxit.
46:6 Ascéndit Deus in iúbilo: * et Dóminus in voce tubæ.
46:7 Psállite Deo nostro, psállite: * psállite Regi nostro, psállite.
46:8 Quóniam Rex omnis terræ Deus: * psállite sapiénter.
46:9 Regnábit Deus super gentes: * Deus sedet super sedem sanctam suam.
46:10 Príncipes populórum congregáti sunt cum Deo Ábraham: * quóniam dii fortes terræ veheménter eleváti sunt.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Iubiláte Deo in voce exsultatiónis.
Psalmi {Psalmi & antiphonæ ex Psalterio secundum diem}
Ant. Iubiláte * Deo in voce exsultatiónis.
Psalmus 46 [1]
46:1 Omnes pópuli, pláudite mánibus, * exsultáte Deo voce lætítiæ,
46:2 Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis, * Rex magnus super omnem terram.
46:3 Súbicit pópulos nobis, * et natiónes pédibus nostris.
46:4 Eligit nobis hereditátem nostram, * glóriam Iacob, quem díligit.
46:5 Ascéndit Deus cum exsultatióne, * dóminus cum voce tubæ.
46:6 Psállite Deo, psállite; * psállite regi nostro, psállite.
46:7 Quóniam rex omnis terræ est Deus, * psállite hymnum.
46:8 Deus regnat super natiónes, * deus sedet super sólium sanctum suum.
46:9 Príncipes populórum congregáti sunt cum pópulo Dei Abraham. * Nam Dei sunt próceres terræ: excélsus est valde.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Iubiláte Deo in voce exsultatiónis.
Ant. Inténde * voci oratiónis meæ, Rex meus et Deus meus.
Psalmus 5 [2]
5:2 Verba mea áuribus pércipe, Dómine, * intéllege clamórem meum.
5:3 Inténde voci oratiónis meæ, * Rex meus et Deus meus.
5:4 Quóniam ad te orábo: * Dómine, mane exáudies vocem meam.
5:5 Mane astábo tibi et vidébo: * quóniam non Deus volens iniquitátem tu es.
5:6 Neque habitábit iuxta te malígnus: * neque permanébunt iniústi ante óculos tuos.
5:7 Odísti omnes, qui operántur iniquitátem: * perdes omnes, qui loquúntur mendácium.
5:7 Virum sánguinum et dolósum abominábitur Dóminus: * ego autem in multitúdine misericórdiæ tuæ.
5:8 Introíbo in domum tuam: * adorábo ad templum sanctum tuum in timóre tuo.
5:9 Dómine, deduc me in iustítia tua: * propter inimícos meos dírige in conspéctu tuo viam meam.
5:10 Quóniam non est in ore eórum véritas: * cor eórum vanum est.
5:11 Sepúlcrum patens est guttur eórum, linguis suis dolóse agébant, * iúdica illos, Deus.
5:11 Décidant a cogitatiónibus suis, secúndum multitúdinem impietátum eórum expélle eos, * quóniam irritavérunt te, Dómine.
5:12 Et læténtur omnes, qui sperant in te, * in ætérnum exsultábunt: et habitábis in eis.
5:12 Et gloriabúntur in te omnes, qui díligunt nomen tuum, * quóniam tu benedíces iusto.
5:13 Dómine, ut scuto bonæ voluntátis tuæ * coronásti nos.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Inténde voci oratiónis meæ, Rex meus et Deus meus.
Ant. Inténde * voci oratiónis meæ, Rex meus et Deus meus.
Psalmus 5 [2]
5:1 Verba mea áuribus pércipe, Dómine, * atténde gémitum meum,
5:2 Advérte voci oratiónis meæ, * rex meus et Deus meus!
5:3 Te enim déprecor, Dómine; mane audis vocem meam; * mane propóno tibi preces meas et exspécto.
5:4 Tu enim non es Deus cui pláceat iníquitas, * malígnus apud te non commorátur, * neque ímpii consístunt coram te.
5:6 Odísti omnes qui patrant iníqua, * perdis omnes qui loquúntur mendácium;
5:7 Virum cruéntum et dolósum * abominátur Dóminus.
5:8 Ego autem, pro multitúdine grátiæ tuæ, * ingrédiar domum tuam,
5:9 Prostérnar ad templum sanctum tuum * in timóre tuo, Dómine.
5:10 Deduc me in iustítia tua propter inimícos meos; * complána viam tuam coram me.
5:11 Nam in ore istórum non est sincéritas; * cor eórum insídias molítur;
5:12 Sepúlcrum patens est guttur eórum; * linguis suis blandiúntur.
5:12 Castíga eos, Deus, * éxcidant consíliis suis;
5:13 Propter crímina eórum multa expélle eos, * nam contra te rebélles sunt.
5:13 Læténtur autem omnes qui confúgiunt ad te, * in perpétuum exsúltent.
5:14 Et prótegas eos et læténtur de te, * qui díligunt nomen tuum.
5:15 Nam tu benedíces iusto, Dómine: * benevoléntia, velut scuto, circúmdabis eum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Inténde voci oratiónis meæ, Rex meus et Deus meus.
Ant. Deus maiestátis * intónuit: afférte glóriam nómini eius.
Psalmus 28 [3]
28:1 Afférte Dómino, fílii Dei: * afférte Dómino fílios aríetum.
28:2 Afférte Dómino glóriam et honórem, afférte Dómino glóriam nómini eius: * adoráte Dóminum in átrio sancto eius.
28:3 Vox Dómini super aquas, Deus maiestátis intónuit: * Dóminus super aquas multas.
28:4 Vox Dómini in virtúte: * vox Dómini in magnificéntia.
28:5 Vox Dómini confringéntis cedros: * et confrínget Dóminus cedros Líbani:
28:6 Et commínuet eas tamquam vítulum Líbani: * et diléctus quemádmodum fílius unicórnium.
28:7 Vox Dómini intercidéntis flammam ignis: * vox Dómini concutiéntis desértum: et commovébit Dóminus desértum Cades.
28:9 Vox Dómini præparántis cervos, et revelábit condénsa: * et in templo eius omnes dicent glóriam.
28:10 Dóminus dilúvium inhabitáre facit: * et sedébit Dóminus Rex in ætérnum.
28:11 Dóminus virtútem pópulo suo dabit: * Dóminus benedícet pópulo suo in pace.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Deus maiestátis intónuit: afférte glóriam nómini eius.
Ant. Deus maiestátis * intónuit: afférte glóriam nómini eius.
Psalmus 28 [3]
28:1 Tribúite Dómino, fílii Dei, * tribúite Dómino glóriam et poténtiam!
28:2 Tribúite Dómino glóriam nóminis eius, * adoráte Dóminum in ornátu sacro.
28:3 Vox Dómini super aquas! Deus maiestátis intónuit: * Dóminus super aquas multas!
28:4 Vox Dómini cum poténtia! * Vox Dómini cum magnificéntia!
28:5 Vox Dómini confríngit cedros, * Dóminus confríngit cedros Líbani.
28:6 Facit subsilíre, ut vítulum, Líbanum, * Et Šarionem, ut pullum bubalórum.
28:7 Vox Dómini élicit flammas ignis, * Vox Dómini cóncutit desértum, Dóminus cóncutit desértum Cadeši.
28:8 Vox Dómini contórquet quercus et decórticat silvas: * Et in templo eius omnes dicunt: Glória!
28:9 Dóminus super dilúvium sedit, * et Dóminus sedébit rex in ætérnum.
28:10 Dóminus fortitúdinem pópulo suo dabit, * Dóminus benedícet pópulo suo cum pace.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Deus maiestátis intónuit: afférte glóriam nómini eius.
Ant. Laudámus nomen tuum * ínclitum, Deus noster.
Canticum David [4]
1 Par. 29:10-13
29:10 Benedíctus es, Dómine, Deus Israël patris nostri, * ab ætérno in ætérnum.
29:11 Tua est, Dómine, magnificéntia, et poténtia, * et glória, atque victória:
29:11 Et tibi laus: * cuncta enim quæ in cælo sunt, et in terra, tua sunt:
29:11 Tuum, Dómine, regnum, * et tu es super omnes príncipes.
29:12 Tuæ divítiæ, et tua est glória: * tu domináris ómnium,
29:12 In manu tua virtus et poténtia: * in manu tua magnitúdo, et impérium ómnium.
29:13 Nunc ígitur, Deus noster, confitémur tibi, * et laudámus nomen tuum ínclitum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Laudámus nomen tuum ínclitum, Deus noster.
Ant. Laudámus nomen tuum * ínclitum, Deus noster.
Canticum David [4]
1 Par. 29:10-13
29:10 Benedíctus es, Dómine, Deus Israël patris nostri, * ab ætérno in ætérnum.
29:11 Tibi est, Dómine, magnificéntia, et poténtia, * et splendor et glória et maiéstas.
29:12 Cuncta enim quæ in cælo sunt, et in terra, tua sunt: * tuum, Dómine, regnum et princips qui éminet super omnes.
29:13 Divítiæ et honor sunt a te, * et tuo império ómnia regis.
29:14 Et in manu tua robur et poténtia, et in manu tua magnificáre et firmáre ómnia.
29:15 Nunc ígitur, Deus noster, celebrámus te * et laudámus nomen tuum ínclitum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Laudámus nomen tuum ínclitum, Deus noster.
Ant. Laudáte * Dóminum omnes gentes.
Psalmus 116 [5]
116:1 Laudáte Dóminum, omnes gentes: * laudáte eum, omnes pópuli:
116:2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius: * et véritas Dómini manet in ætérnum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Laudáte Dóminum omnes gentes.
Ant. Laudáte * Dóminum omnes gentes.
Psalmus 116 [5]
116:1 Laudáte Dóminum, omnes gentes, * prædicáte eum, omnes pópuli,
116:2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius, * et fidélitas Dómini manet in ætérnum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Laudáte Dóminum omnes gentes.
Capitulum Hymnus Versus {ex Commune aut Festo}
Eph. 2:19-20
Fratres: Iam non estis hóspites, et ádvenæ: sed estis cives Sanctórum, et doméstici Dei: superædificáti super fundaméntum Apostolórum et Prophetárum, ipso summo angulári lápide Christo Iesu.
℟. Deo grátias.

Hymnus
Exsúltet orbis gáudiis:
Cælum resúltet láudibus:
Apostolórum glóriam
Tellus et astra cóncinunt.

Vos sæculórum iúdices,
Et vera mundi lúmina:
Votis precámur córdium,
Audíte voces súpplicum.

Qui templa cæli cláuditis,
Serásque verbo sólvitis,
Nos a reátu nóxios
Solvi iubéte, quǽsumus.

Præcépta quorum prótinus
Languor salúsque séntiunt:
Sanáte mentes lánguidas:
Augéte nos virtútibus.

Ut, cum redíbit árbiter
In fine Christus sǽculi,
Nos sempitérni gáudii
Concédat esse cómpotes.

Patri, simúlque Fílio,
Tibíque Sancte Spíritus,
Sicut fuit, sit iúgiter
Sæclum per omne glória.
Amen.

℣. Annuntiavérunt ópera Dei.
℟. Et facta eius intellexérunt.

Canticum: Benedictus {Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant. Vos qui reliquístis * ómnia, et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis.
Canticum Zachariæ
Luc. 1:68-79
1:68 Benedíctus Dóminus, Deus Israël: * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
1:69 Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David, púeri sui.
1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum eius:
1:71 Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos.
1:72 Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.
1:73 Iusiurándum, quod iurávit ad Ábraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:
1:74 Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.
1:75 In sanctitáte, et iustítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.
1:76 Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias eius:
1:77 Ad dandam sciéntiam salútis plebi eius: * in remissiónem peccatórum eórum:
1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
1:79 Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Vos qui reliquístis ómnia, et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis.
Canticum: Benedictus {Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant. Vos qui reliquístis * ómnia, et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis.
Canticum Zachariæ
Luc. 1:68-79
1:68 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * quia visitávit et redémit pópulum suum,
1:69 Et eréxit cornu salútis nobis * in domo David servi sui,
1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui olim fuérunt, prophetárum suórum:
1:71 Ut liberáret nos ab inimícis nostris, * et e manu ómnium qui odérunt nos,
1:72 Ut fáceret misericórdiam cum pátribus nostris, * et recordarétur fœ́deris sui sancti:
1:73 Iurisiurándi, quod iurávit Abrahæ, patri nostro, * datúrum se nobis,
1:74 Ut sine timóre e manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi,
1:75 In sanctitáte et iustítia coram ipso * ómnibus diébus nostris.
1:76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini ad parándas vias eius,
1:77 Ad dandam pópulo eius sciéntiam salútis * in remissióne peccatórum eórum,
1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri, * qua visitábit nos Oriens ex alto,
1:79 Ut illúminet eos, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, * ut dírigat pedes nostros in viam pacis.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Vos qui reliquístis ómnia, et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis.
Preces Feriales{omittitur}
Preces Feriales{omittitur}
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, qui nos beáti Bárnabæ Apóstoli tui méritis et intercessióne lætíficas: concéde propítius; ut, qui tua per eum benefícia póscimus, dono tuæ grátiæ consequámur.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.

Conclusio
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Benedicámus Dómino.
℟. Deo grátias.
℣. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
℟. Amen.
Conclusio
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Benedicámus Dómino.
℟. Deo grátias.
℣. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
℟. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium
Omnes    Plures    Appendix

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine - 1570
Tridentine - 1888
Tridentine - 1906
Divino Afflatu - 1954
Reduced - 1955
Rubrics 1960 - 1960
Rubrics 1960 - 2020 USA
Monastic - 1617
Monastic - 1930
Monastic - 1963
Ordo Praedicatorum - 1962
Language 2
Latin
Dansk
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Apostolorum
Evangelistarum
Unius Martyris
Plurimorum Martyrum
Confessoris Pontificis
Doctorum Pontificium
Confessoris non Pontificis
Doctoris non Pontificis
Unam Virginum
Plures Virgines
Non Virginum Martyrum
Non Virginum non Martyrum
Dedicationis Ecclesiae
Officium defunctorum
Beata Maria in Sabbato
Beatae Mariae Virginis
Officium parvum Beatae Mariae Virginis

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help