Feria VI post Octavam Ascensionis ~ Semiduplex


Ad Matutinum    05-18-2018

Incipit
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Ave María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
Credo in Deum, Patrem omnipoténtem, Creatórem cæli et terræ.
Et in Jesum Christum, Fílium ejus únicum, Dóminum nostrum: qui concéptus est de Spíritu Sancto, natus ex María Vírgine, passus sub Póntio Piláto, crucifíxus, mórtuus, et sepúltus: descéndit ad ínferos; tértia die resurréxit a mórtuis; ascéndit ad cælos; sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis: inde ventúrus est judicáre vivos et mórtuos.
Credo in Spíritum Sanctum, sanctam Ecclésiam cathólicam, Sanctórum communiónem, remissiónem peccatórum, carnis resurrectiónem, vitam ætérnam. Amen.
V. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúja.
Invitatorium {Antiphona ex Commune aut Festo}
Ant. Allelúja, Christum Dóminum ascendéntem in cælum, * Veníte adorémus, allelúja.
Ant. Allelúja, Christum Dóminum ascendéntem in cælum, * Veníte adorémus, allelúja.
Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei.
Ant. Allelúja, Christum Dóminum ascendéntem in cælum, * Veníte adorémus, allelúja.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte adorémus, allelúja.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.
Ant. Allelúja, Christum Dóminum ascendéntem in cælum, * Veníte adorémus, allelúja.
Hódie, si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte adorémus, allelúja.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus jurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Allelúja, Christum Dóminum ascendéntem in cælum, * Veníte adorémus, allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Veníte adorémus, allelúja.
Ant. Allelúja, Christum Dóminum ascendéntem in cælum, * Veníte adorémus, allelúja.
Hymnus {ex Commune aut Festo}
Ætérne Rex altíssime,
Redémptor et fidélium,
Quo mors solúta déperit,
Datur triúmphum grátiæ.

Scandens tribúnal déxteræ
Patris, potéstas ómnium
Colláta Iesu cǽlitus,
Quæ non errat humánitus.

Ut trina rerum máchina,
Cæléstium, terréstrium,
Et inferórum cóndita
Flectat genu iam súbdita.

Tremunt vidéntes Angeli,
Versam vicem mortálium:
Culpat caro, purgat caro,
Regnat Deus, Dei caro.

Tu esto nostrum gáudium,
Manens olýmpo prǽditum:
Mundi regis qui fábricam,
Mundána vincens gáudia.

Hinc te precántes quǽsumus,
Ignósce culpis ómnibus,
Et corda sursum súbleva
Ad te supérna grátia.

Ut, cum repénte cœ́peris
Clarére nube Iúdicis,
Pœnas repéllas débitas,
Reddas corónas pérditas.

Glória tibi Dómine,
Qui scandis super sídera,
Cum Patre, et Sancto Spíritu,
In sempitérna sǽcula.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ et Psalmi ex Proprio de Tempore}
Nocturn I.
Ant. Eleváta est
Psalmus 8 [1]
8:2 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
8:2 Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
8:5 Quid est homo quod memor es ejus? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
8:8 Ómnia subjecísti sub pédibus ejus, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
8:9 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
8:10 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Eleváta est magnificéntia tua super cælos, Deus, allelúja.
Ant. Dóminus in templo
Psalmus 10 [2]
10:2 In Dómino confído: quómodo dícitis ánimæ meæ: * Tránsmigra in montem sicut passer?
10:3 Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, paravérunt sagíttas suas in pháretra, * ut sagíttent in obscúro rectos corde.
10:4 Quóniam quæ perfecísti, destruxérunt: * justus autem quid fecit?
10:5 Dóminus in templo sancto suo, * Dóminus in cælo sedes ejus.
10:5 Óculi ejus in páuperem respíciunt: * pálpebræ ejus intérrogant fílios hóminum.
10:6 Dóminus intérrogat justum et ímpium: * qui autem díligit iniquitátem, odit ánimam suam.
10:7 Pluet super peccatóres láqueos: * ignis, et sulphur, et spíritus procellárum pars cálicis eórum.
10:8 Quóniam justus Dóminus, et justítias diléxit: * æquitátem vidit vultus ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dóminus in templo sancto suo, Dóminus in cælo, allelúja.
Ant. A summo cælo
Psalmus 18 [3]
18:2 Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.
18:3 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
18:4 Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
18:5 In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
18:6 In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
18:6 Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio ejus:
18:7 Et occúrsus ejus usque ad summum ejus: * nec est qui se abscóndat a calóre ejus.
18:8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
18:9 Justítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
18:10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sǽculum sǽculi: * judícia Dómini vera, justificáta in semetípsa.
18:11 Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
18:12 Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
18:13 Delícta quis intéllegit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
18:14 Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
18:15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
18:15 Dómine, adjútor meus, * et redémptor meus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. A summo cælo egréssio ejus, et occúrsus ejus usque ad summum ejus, allelúja.
V. Ascéndit Deus in jubilatióne, allelúja.
R. Et Dóminus in voce tubæ, allelúja.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exáudi, Dómine Jesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum. Amen.

V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus. Amen.

Lectio 1
Incipit Epístola tértia beáti Joánnis Apóstoli
3 Joannes 1:1-4
1 Sénior Gaio caríssimo, quem ego díligo in veritáte.
2 Caríssime, de ómnibus oratiónem fácio próspere te íngredi, et valére sicut próspere agit ánima tua.
3 Gavísus sum valde veniéntibus frátribus, et testimónium perhibéntibus veritáti tuæ, sicut tu in veritáte ámbulas.
4 Maiórem horum non hábeo grátiam, quam ut áudiam fílios meos in veritáte ambuláre.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Post passiónem suam per dies quadragínta appárens eis, et loquens de regno Dei, allelúja:
* Et, vidéntibus illis, elevátus est, allelúja: et nubes suscépit eum ab óculis eórum, allelúja.
V. Et convéscens, præcépit eis, ab Jerosólymis ne discéderent, sed exspectárent promissiónem Patris.
R. Et, vidéntibus illis, elevátus est, allelúja: et nubes suscépit eum ab óculis eórum, allelúja.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adjuváre dignétur. Amen.

Lectio 2
3 Joannes 1:5-10
5 Caríssime, fidéliter facis quidquid operáris in fratres, et hoc in peregrínos,
6 Qui testimónium reddidérunt caritáti tuæ in conspéctu ecclésiæ: quos, benefáciens, dedúces digne Deo.
7 Pro nómine enim eius profécti sunt, nihil accipiéntes a géntibus.
8 Nos ergo debémus suscípere huiúsmodi, ut cooperatóres simus veritátis.
9 Scripsíssem fórsitan ecclésiæ: sed is qui amat primátum gérere in eis, Diótrephes, non récipit nos:
10 Propter hoc si vénero, commonébo eius ópera, quæ facit, verbis malígnis gárriens in nos: et quasi non ei ista suffíciant, neque ipse súscipit fratres: et eos qui suscípiunt, próhibet, et de ecclésia éicit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Omnis pulchritúdo Dómini exaltáta est super sídera:
* Spécies ejus in núbibus cæli, et nomen ejus in ætérnum pérmanet, allelúja.
V. A summo cælo egréssio ejus, et occúrsus ejus usque ad summum ejus.
R. Spécies ejus in núbibus cæli, et nomen ejus in ætérnum pérmanet, allelúja.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
3 Joannes 1:11-14
11 Caríssime, noli imitári malum, sed quod bonum est. Qui benéfacit, ex Deo est: qui maléfacit, non vidit Deum.
12 Demétrio testimónium rédditur ab ómnibus, et ab ipsa veritáte, sed et nos testimónium perhibémus: et nosti quóniam testimónium nostrum verum est.
13 Multa hábui tibi scríbere: sed nólui per atraméntum et cálamum scríbere tibi.
14 Spero autem prótinus te vidére, et os ad os loquémur. Pax tibi. Salútant te amíci. Salúta amícos nominátim.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Exaltáre, Dómine, allelúja,
* In virtúte tua, allelúja.
V. Eleváta est, magnificéntia tua super cælos, Deus.
R. In virtúte tua, allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. In virtúte tua, allelúja.
Nocturn II.
Ant. Exaltáre, Dómine,
Psalmus 20 [4]
20:2 Dómine, in virtúte tua lætábitur rex: * et super salutáre tuum exsultábit veheménter.
20:3 Desidérium cordis ejus tribuísti ei: * et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum.
20:4 Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: * posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
20:5 Vitam pétiit a te: * et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.
20:6 Magna est glória ejus in salutári tuo: * glóriam et magnum decórem impónes super eum.
20:7 Quóniam dabis eum in benedictiónem in sǽculum sǽculi: * lætificábis eum in gáudio cum vultu tuo.
20:8 Quóniam rex sperat in Dómino: * et in misericórdia Altíssimi non commovébitur.
20:9 Inveniátur manus tua ómnibus inimícis tuis: * déxtera tua invéniat omnes, qui te odérunt.
20:10 Pones eos ut clíbanum ignis in témpore vultus tui: * Dóminus in ira sua conturbábit eos, et devorábit eos ignis.
20:11 Fructum eórum de terra perdes: * et semen eórum a fíliis hóminum.
20:12 Quóniam declinavérunt in te mala: * cogitavérunt consília, quæ non potuérunt stabilíre.
20:13 Quóniam pones eos dorsum: * in relíquiis tuis præparábis vultum eórum.
20:14 Exaltáre, Dómine, in virtúte tua: * cantábimus et psallémus virtútes tuas.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exaltáre, Dómine, in virtúte tua: cantábimus et psallémus, allelúja.
Ant. Exaltábo te,
Psalmus 29 [5]
29:2 Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me: * nec delectásti inimícos meos super me.
29:3 Dómine, Deus meus, clamávi ad te, * et sanásti me.
29:4 Dómine, eduxísti ab inférno ánimam meam: * salvásti me a descendéntibus in lacum.
29:5 Psállite Dómino, sancti ejus: * et confitémini memóriæ sanctitátis ejus.
29:6 Quóniam ira in indignatióne ejus: * et vita in voluntáte ejus.
29:6 Ad vésperum demorábitur fletus: * et ad matutínum lætítia.
29:7 Ego autem dixi in abundántia mea: * Non movébor in ætérnum.
29:8 Dómine, in voluntáte tua, * præstitísti decóri meo virtútem.
29:8 Avertísti fáciem tuam a me, * et factus sum conturbátus.
29:9 Ad te, Dómine, clamábo: * et ad Deum meum deprecábor.
29:10 Quæ utílitas in sánguine meo, * dum descéndo in corruptiónem?
29:10 Numquid confitébitur tibi pulvis, * aut annuntiábit veritátem tuam?
29:11 Audívit Dóminus, et misértus est mei: * Dóminus factus est adjútor meus.
29:12 Convertísti planctum meum in gáudium mihi: * conscidísti saccum meum, et circumdedísti me lætítia:
29:13 Ut cantet tibi glória mea, et non compúngar: * Dómine, Deus meus, in ætérnum confitébor tibi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, allelúja.
Ant. Ascéndit Deus
Psalmus 46 [6]
46:2 Omnes gentes, pláudite mánibus: * jubiláte Deo in voce exsultatiónis.
46:3 Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis: * Rex magnus super omnem terram.
46:4 Subjécit pópulos nobis: * et gentes sub pédibus nostris.
46:5 Elégit nobis hereditátem suam: * spéciem Jacob, quam diléxit.
46:6 Ascéndit Deus in júbilo: * et Dóminus in voce tubæ.
46:7 Psállite Deo nostro, psállite: * psállite Regi nostro, psállite.
46:8 Quóniam Rex omnis terræ Deus: * psállite sapiénter.
46:9 Regnábit Deus super gentes: * Deus sedet super sedem sanctam suam.
46:10 Príncipes populórum congregáti sunt cum Deo Ábraham: * quóniam dii fortes terræ veheménter eleváti sunt.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ascéndit Deus in jubilatióne, et Dóminus in voce tubæ, allelúja.
V. Ascéndens Christus in altum, allelúja.
R. Captívam duxit captivitátem, allelúja.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsíus píetas et misericórdia nos ádjuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.

V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens. Amen.

Lectio 4
De sermóne sancti Augustíni Epíscopi
Idem Sermone 176 in fine
Salvátor noster, caríssimi, si non in nostra carne diábolum triumphávit, se exércuit, non nobis vicit. Si non in nostro córpore resurréxit, conditióni nostræ resurgéndo nihil cóntulit. Hæc qui dicit, suscéptæ et assúmptæ carnis non intélligit ratiónem, confúndit órdinem, evácuat utilitátem. Si non in nostra carne perégit medicínam, solam ergo ex hómine nascéndi elégit injúriam. Recédat a sénsibus nostris tam periculósa persuásio. De nostro est quod appéndit, de suo est quod donávit. Meum testor esse quod cécidit, ut meum sit quod resurréxit. Meum testor esse quod jácuit intra túmulum, ut meum sit quod ascéndit in cælum.
In illo ítaque nostri géneris córpore nos Christi mors vivificávit, nos resurréctio eréxit, nos ascénsio consecrávit. In illo nostræ oríginis córpore cæléstibus regnis arrham nostræ conditiónis impósuit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Tempus est, ut revértar ad eum, qui me misit, dicit Dóminus: nolíte contristári, nec turbétur cor vestrum: * Rogo pro vobis Patrem, ut ipse vos custódiat, allelúja, allelúja.
V. Nisi ego abíero, Paráclitus non véniet: cum assúmptus fúero, mittam vobis eum, allelúja.
R. Rogo pro vobis Patrem, ut ipse vos custódiat, allelúja, allelúja.
, allelúja.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ. Amen.

Lectio 5
In illo ítaque nostri géneris córpore nos Christi mors vivificávit, nos resurréctio eréxit, nos ascénsio consecrávit. In illo nostræ oríginis córpore cæléstibus regnis arrham nostræ conditiónis impósuit. Elaborémus ergo, caríssimi, ut quemádmodum Dóminus in hac die nostro cum córpore ad supérna conscéndit, ita nos post illum quómodo póssumus, spe ascendámus, et corde sequámur. Ipso afféctu páriter et proféctu ascendámus post illum: étiam per vítia ac passiónes nostras. Si útique unusquísque nostrum súbdere eas sibi stúdeat, ac super eas stare consuéscat, ex ipsis sibi gradum cónstruit, quo possit ad superióra conscéndere. Elevábunt nos, si fúerint infra nos. De vítiis nostris scalam nobis fácimus, si vítia ipsa calcámus. Nam cum bonitátis auctóre non ascéndit malítia, nec cum Fílio Vírginis libído atque luxúria.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Non turbétur cor vestrum: ego vado ad Patrem; et cum assúmptus fúero a vobis, mittam vobis, allelúja,
* Spíritum veritátis, et gaudébit cor vestrum, allelúja.
V. Ego rogábo Patrem, et álium Paráclitum dabit vobis.
R. Spíritum veritátis, et gaudébit cor vestrum, allelúja.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris. Amen.

Lectio 6
De vítiis nostris scalam nobis fácimus, si vítia ipsa calcámus. Nam cum bonitátis auctóre non ascéndit malítia, nec cum Fílio Vírginis libído atque luxúria. Non, inquam, ascéndunt vítia post virtútum paréntem, peccáta post justum, nec infirmitátes ac morbi possunt ire post médicum. Igitur, si intráre ipsíus médici regnum vólumus, prius vúlnera nostra curémus. Ordinémus et custodiámus in nobis statum utriúsque substántiæ; ne ánimam, nobiliórem útique hóminis portiónem, tártaro pars devólvat inférior: sed secum pótius cælo sanctificátum corpus acquírat natúra gloriósior: ipso adjuvánte, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Ascéndens Christus in altum, captívam duxit captivitátem,
* Dedit dona homínibus, allelúja, allelúja, allelúja.
V. Ascéndit Deus in jubilatióne, et Dóminus in voce tubæ.
R. Dedit dona homínibus, allelúja, allelúja, allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Dedit dona homínibus, allelúja, allelúja, allelúja.
Nocturn III.
Ant. Nimis exaltátus est,
Psalmus 96 [7]
96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes, et calígo in circúitu ejus: * justítia, et judícium corréctio sedis ejus.
96:3 Ignis ante ípsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos ejus.
96:4 Illuxérunt fúlgura ejus orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
96:6 Annuntiavérunt cæli justítiam ejus: * et vidérunt omnes pópuli glóriam ejus.
96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
96:7 Adoráte eum, omnes Ángeli ejus: * audívit, et lætáta est Sion.
96:8 Et exsultavérunt fíliæ Judæ, * propter judícia tua, Dómine:
96:9 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
96:10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
96:11 Lux orta est justo, * et rectis corde lætítia.
96:12 Lætámini, justi, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Nimis exaltátus est, allelúja: super omnes deos, allelúja.
Ant. Dóminus in Sion,
Psalmus 98 [8]
98:1 Dóminus regnávit, irascántur pópuli: * qui sedet super Chérubim, moveátur terra.
98:2 Dóminus in Sion magnus: * et excélsus super omnes pópulos.
98:3 Confiteántur nómini tuo magno: quóniam terríbile, et sanctum est: * et honor regis judícium díligit.
98:4 Tu parásti directiónes: * judícium et justítiam in Jacob tu fecísti.
98:5 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte scabéllum pedum ejus: * quóniam sanctum est.
98:6 Móyses et Aaron in sacerdótibus ejus: * et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen ejus:
98:6 Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos: * in colúmna nubis loquebátur ad eos.
98:7 Custodiébant testimónia ejus, * et præcéptum quod dedit illis.
98:8 Dómine, Deus noster, tu exaudiébas eos: * Deus, tu propítius fuísti eis, et ulcíscens in omnes adinventiónes eórum.
98:9 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte in monte sancto ejus: * quóniam sanctus Dóminus, Deus noster.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dóminus in Sion, allelúja: magnus et excélsus, allelúja.
Ant. Dóminus in cælo,
Psalmus 102 [9]
102:1 Bénedic, ánima mea, Dómino: * et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus.
102:2 Bénedic, ánima mea, Dómino: * et noli oblivísci omnes retributiónes ejus.
102:3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis: * qui sanat omnes infirmitátes tuas.
102:4 Qui rédimit de intéritu vitam tuam: * qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus.
102:5 Qui replet in bonis desidérium tuum: * renovábitur ut áquilæ juvéntus tua:
102:6 Fáciens misericórdias Dóminus: * et judícium ómnibus injúriam patiéntibus.
102:7 Notas fecit vias suas Móysi, * fíliis Israël voluntátes suas.
102:8 Miserátor, et miséricors Dóminus: * longánimis, et multum miséricors.
102:9 Non in perpétuum irascétur: * neque in ætérnum comminábitur.
102:10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis: * neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis.
102:11 Quóniam secúndum altitúdinem cæli a terra: * corroborávit misericórdiam suam super timéntes se.
102:12 Quantum distat ortus ab occidénte: * longe fecit a nobis iniquitátes nostras.
102:13 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se: * quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum.
102:14 Recordátus est quóniam pulvis sumus: * homo, sicut fænum dies ejus, tamquam flos agri sic efflorébit.
102:16 Quóniam spíritus pertransíbit in illo, et non subsístet: * et non cognóscet ámplius locum suum.
102:17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno, * et usque in ætérnum super timéntes eum.
102:17 Et justítia illíus in fílios filiórum, * his qui servant testaméntum ejus:
102:18 Et mémores sunt mandatórum ipsíus, * ad faciéndum ea.
102:19 Dóminus in cælo parávit sedem suam: * et regnum ipsíus ómnibus dominábitur.
102:20 Benedícite Dómino, omnes Ángeli ejus: * poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.
102:21 Benedícite Dómino, omnes virtútes ejus: * minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus.
102:22 Benedícite Dómino, ómnia ópera ejus: * in omni loco dominatiónis ejus, bénedic, ánima mea, Dómino.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dóminus in cælo, allelúja: parávit sedem suam, allelúja.
V. Ascéndo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, allelúja.
R. Deum meum, et Deum vestrum, allelúja.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.

V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. Amen.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 15:26-27; 16:1-4
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum vénerit Paráclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spíritum veritátis, qui a Patre procédit, ille testimónium perhibébit de me. Et réliqua.

Homilía sancti Augustíni Epíscopi
Tract. 92 in Joann., circa medium
Venit die Pentecóstes Spíritus Sanctus in centum vigínti hómines congregátos, in quibus et Apóstoli omnes erant: qui illo adimpléti, cum linguis ómnium géntium loqueréntur, plures ex his, qui áderant, tanto miráculo stupefácti (quandóquidem vidérunt, loquénte Petro, tam magnum atque divínum testimónium perhibéri de Christo, ut ille, qui occísus ab eis inter mórtuos deputabátur resurrexísse et vívere probarétur) compúncti corde convérsi sunt, et tanti sánguinis, tam ímpie atque immániter fusi, indulgéntiam percepérunt, ipso redémpti sánguine quem fudérunt.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Ego rogábo Patrem, et álium Paráclitum dabit vobis,
* Ut máneat vobíscum in ætérnum, Spíritum veritátis, allelúja.
V. Si enim non abíero, Paráclitus non véniet ad vos: si autem abíero, mittam eum ad vos.
R. Ut máneat vobíscum in ætérnum, Spíritum veritátis, allelúja.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Divínum auxílium máneat semper nobíscum. Amen.

Lectio 8
Christi enim sanguis sic in remissiónem peccatórum ómnium fusus est, ut ipsum étiam peccátum posset delére, quo fusus est. Hoc ergo íntuens Dóminus dicébat: Odio habuérunt me gratis: cum autem vénerit Paráclitus, ille testimónium perhibébit de me. Tamquam díceret: Odio me habuérunt, et occidérunt vidéntes: sed tale de me Paráclitus testimónium perhibébit, ut eos fáciat in me crédere non vidéntes. Et vos, inquit, testimónium perhibébitis, quia ab inítio mecum estis. Perhibébit Spíritus Sanctus, perhibébitis et vos. Quia enim ab inítio mecum estis, potéstis prædicáre quod nostis: quod ut modo non faciátis, illíus Spíritus plenitúdo nondum adest vobis.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Si enim non abíero, Paráclitus non véniet ad vos: si autem abíero, mittam eum ad vos. * Cum autem vénerit ille, docébit vos omnem veritátem, allelúja.
V. Non enim loquétur a semetípso: sed quæcúmque áudiet, loquétur: et quæ ventúra sunt, annuntiábit vobis.
R. Cum autem vénerit ille, docébit vos omnem veritátem, allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Cum autem vénerit ille, docébit vos omnem veritátem, allelúja.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. Amen.

Lectio 9
Ille ergo testimónium perhibébit de me, et vos testimónium perhibébitis: dabit enim vobis fidúciam testimónium perhibéndi cáritas Dei diffúsa in córdibus vestris per Spíritum Sanctum, qui dábitur vobis. Quæ útique Petro adhuc défuit, quando mulíeris ancíllæ interrogatióne pertérritus, non pótuit verum testimónium perhibére, sed contra suam pollicitatiónem timóre magno compúlsus est ter negáre. Timor autem iste non est in caritáte: sed perfécta cáritas foras mittit timórem. Dénique ante passiónem Dómini, servílis timor ejus interrogátus est a fémina servitútis; post resurrectiónem vero Dómini, liberális ejus amor ab ipso príncipe libertátis: et ídeo ibi turbabátur, hic tranquillabátur; ibi quem diléxerat, negábat; hic quem negáverat, diligébat. Sed adhuc étiam tunc amor ipse infírmus fúerat et angústus, donec eum roboráret et dilatáret Spíritus Sanctus.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.


Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * majestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ majestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Judex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória munerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Omnípotens sempitérne Deus: fac nos tibi semper et devótam gérere voluntátem; et majestáti tuæ sincéro corde servíre.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Monastic
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Language 2
Latin
Deutsch
English
Espanol
Francais
Italiano
Magyar
Polski
Portugues
Polski-Newer
Votive
hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help