Officium parvum Beatae Mariae Virginis Tempora Paschalis ~ Commemoratio

Divinum Officium  Monastic

04-19-2018

Ad Laudes

Incipit {specialis}
V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.

Psalmus 66 [0]
66:2 Deus misereátur nostri, et benedícat nobis: * illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri.
66:3 Ut cognoscámus in terra viam tuam, * in ómnibus géntibus salutáre tuum.
66:4 Confiteántur tibi pópuli, Deus: * confiteántur tibi pópuli omnes.
66:5 Læténtur et exsúltent gentes: * quóniam iúdicas pópulos in æquitáte, et gentes in terra dírigis.
66:6 Confiteántur tibi pópuli, Deus, confiteántur tibi pópuli omnes: * terra dedit fructum suum.
66:7 Benedícat nos Deus, Deus noster, benedícat nos Deus: * et métuant eum omnes fines terræ.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 66 [0]
66:1 Deus misereátur nostri, et benedícat nobis; * serénum prǽbeat nobis vultum suum,
66:2 Ut cognóscant in terra viam eius, * in ómnibus géntibus salútem eius.
66:3 Célebrent te pópuli, Deus, * célebrent te pópuli omnes.
66:4 Læténtur et exsúltent natiónes, * quod regis pópulos cum æquitáte, et natiónes in terra gubérnas.
66:5 Célebrent te pópuli, Deus, célebrent te pópuli omnes. * Terra dedit fructum suum:
66:6 Benedíxit nobis Deus, Deus noster. Benedícat nobis Deus, * et tímeant eum omnes fines terræ!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmi {Psalmi, antiphonæ Votiva}
Ant. Allelúia, * allelúia, allelúia.
Psalmus 92 [1]
92:1 Dóminus regnávit, decórem indútus est: * indútus est Dóminus fortitúdinem, et præcínxit se.
92:1 Étenim firmávit orbem terræ, * qui non commovébitur.
92:2 Paráta sedes tua ex tunc: * a sǽculo tu es.
92:3 Elevavérunt flúmina, Dómine: * elevavérunt flúmina vocem suam.
92:3 Elevavérunt flúmina fluctus suos, * a vócibus aquárum multárum.
92:4 Mirábiles elatiónes maris: * mirábilis in altis Dóminus.
92:5 Testimónia tua credibília facta sunt nimis: * domum tuam decet sanctitúdo, Dómine, in longitúdinem diérum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmi {Psalmi, antiphonæ Votiva}
Ant. Allelúia, * allelúia, allelúia.
Psalmus 92 [1]
92:1 Dóminus regnat, maiestátem indútus est, * indútus est Dóminus poténtiam, præcínxit se,
92:2 Et firmávit orbem terrárum, * qui non commovébitur.
92:3 Firma est sedes tua ab ævo, * ab ætérno tu es.
92:4 Extóllunt flúmina, Dómine, extóllunt flúmina vocem suam, * extóllunt flúmina fragórem suum.
92:5 Poténtior voce aquárum multárum, poténtior ǽstibus maris: * potens in excélsis est Dóminus.
92:6 Testimónia tua fide digna sunt valde; * domum tuam decet sánctitas, Dómine, in longitúdinem diérum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 99 [2]
99:2 Iubiláte Deo, omnis terra: * servíte Dómino in lætítia.
99:2 Introíte in conspéctu eius, * in exsultatióne.
99:3 Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus: * ipse fecit nos, et non ipsi nos.
99:4 Pópulus eius, et oves páscuæ eius: * introíte portas eius in confessióne, átria eius in hymnis: confitémini illi.
99:5 Laudáte nomen eius: quóniam suávis est Dóminus, in ætérnum misericórdia eius, * et usque in generatiónem et generatiónem véritas eius.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 99 [2]
99:1 Exsultáte Dómino, omnes terræ; * servíte Dómino cum lætítia;
99:2 Introíte in conspéctum eius * cum exsultatióne.
99:3 Scitóte Dóminum esse Deum: ipse fecit nos et ipsíus sumus, * pópulus eius et oves páscuæ eius.
99:4 Introíte portas eius cum laude, átria eius cum hymno; * celebráte eum, benedícite nómini eius.
99:5 Nam bonus est Dóminus, in ætérnum misericórdia eius, * et in generatiónem et generatiónem fidélitas eius.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 62 [3]
62:2 Deus, Deus meus, * ad te de luce vígilo.
62:2 Sitívit in te ánima mea, * quam multiplíciter tibi caro mea.
62:3 In terra desérta, et ínvia, et inaquósa: * sic in sancto appárui tibi, ut vidérem virtútem tuam, et glóriam tuam.
62:4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas: * lábia mea laudábunt te.
62:5 Sic benedícam te in vita mea: * et in nómine tuo levábo manus meas.
62:6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea: * et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.
62:7 Si memor fui tui super stratum meum, in matutínis meditábor in te: * quia fuísti adiútor meus.
62:8 Et in velaménto alárum tuárum exsultábo, adhǽsit ánima mea post te: * me suscépit déxtera tua.
62:10 Ipsi vero in vanum quæsiérunt ánimam meam, introíbunt in inferióra terræ: * tradéntur in manus gládii, partes vúlpium erunt.
62:12 Rex vero lætábitur in Deo, laudabúntur omnes qui iurant in eo: * quia obstrúctum est os loquéntium iníqua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.
Psalmus 62 [3]
62:1 Deus, Deus meus es: * sollícite te quæro;
62:2 Te sitit ánima mea, desíderat te caro mea, * ut terra árida et sítiens, sine aqua.
62:3 Sic in sanctuário contémplor te, * ut vídeam poténtiam tuam et glóriam tuam.
62:4 Quia mélior est grátia tua quam vita, * lábia mea prædicábunt te.
62:5 Sic benedícam tibi in vita mea: * in nómine tuo attóllam manus meas.
62:6 Sicut ádipe et pinguédine satiábitur ánima mea, * et lábiis exsultántibus laudábit os meum,
62:7 Cum memor ero tui super stratum meum, * in vigíliis meditábor de te.
62:8 Etenim factus es adiútor meus, * et in umbra alárum tuárum exsúlto:
62:8 Adhǽret ánima mea tibi, * me susténtat déxtera tua.
62:9 Qui autem pérdere quærunt ánimam meam, * introíbunt in profúnda terræ.
62:9 Tradéntur in manus gládii, * pórtio vúlpium erunt.
62:10 Rex vero lætábitur in Deo, gloriábitur omnis qui iurat per eum, * quia obstruétur os loquéntium iníqua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.
Ant. Iam hiems tránsiit, * imber ábiit et recéssit: surge, amíca mea, et veni, allelúia.
Canticum Trium Puerorum [4]
(Canticum Trium Puerorum * Dan 3:57-88,56)
3:57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino: * laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
3:58 Benedícite, Ángeli Dómini, Dómino: * benedícite, cæli, Dómino.
3:59 Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino: * benedícite, omnes virtútes Dómini, Dómino.
3:60 Benedícite, sol et luna, Dómino: * benedícite, stellæ cæli, Dómino.
3:61 Benedícite, omnis imber et ros, Dómino: * benedícite, omnes spíritus Dei, Dómino.
3:62 Benedícite, ignis et æstus, Dómino: * benedícite, frigus et æstus, Dómino.
3:63 Benedícite, rores et pruína, Dómino: * benedícite, gelu et frigus, Dómino.
3:64 Benedícite, glácies et nives, Dómino: * benedícite, noctes et dies, Dómino.
3:65 Benedícite, lux et ténebræ, Dómino: * benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
3:66 Benedícat terra Dóminum: * laudet et superexáltet eum in sǽcula.
3:67 Benedícite, montes et colles, Dómino: * benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
3:68 Benedícite, fontes, Dómino: * benedícite, mária et flúmina, Dómino.
3:69 Benedícite, cete, et ómnia, quæ movéntur in aquis, Dómino: * benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
3:70 Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino: * benedícite, fílii hóminum, Dómino.
3:71 Benedícat Israël Dóminum: * laudet et superexáltet eum in sǽcula.
3:72 Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino: * benedícite, servi Dómini, Dómino.
3:73 Benedícite, spíritus, et ánimæ iustórum, Dómino: * benedícite, sancti, et húmiles corde, Dómino.
3:74 Benedícite, Ananía, Azaría, Mísaël, Dómino: * laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
3:75 (Fit reverentia:) Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu: * laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.
3:56 Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli: * et laudábilis, et gloriósus, et superexaltátus in sǽcula.

Ant. Iam hiems tránsiit, imber ábiit et recéssit: surge, amíca mea, et veni, allelúia.
Ant. Iam hiems tránsiit, * imber ábiit et recéssit: surge, amíca mea, et veni, allelúia.
Canticum Trium Puerorum [4]
(Canticum Trium Puerorum * Dan 3:57-88,56)
3:57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino; * laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
3:58 Benedícite, Angeli Dómini, Dómino; * benedícite, cæli, Dómino.
3:59 Benedícite, aquæ omnes quæ super cælos sunt, Dómino; * benedícite, omnes exércitus Dómini, Dómino.
3:60 Benedícite, sol et luna, Dómino; * benedícite, stellæ cæli, Dómino.
3:61 Benedícite, omnis imber et ros, Dómino; * benedícite, omnes venti, Dómino.
3:62 Benedícite, ignis et æstus, Dómino; * benedícite, frigus et algor, Dómino.
3:63 Benedícite, rores et plúviæ, Dómino; * benedícite, glácies et gelu, Dómino.
3:64 Benedícite, pruínæ et nives, Dómino; * benedícite, noctes et dies, Dómino.
3:65 Benedícite, lux et ténebræ, Dómino; * benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
3:66 Benedícat terra Dómino, * laudet et superexáltet eum in sǽcula.
3:67 Benedícite, montes et colles, Dómino; * benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
3:68 Benedícite, fontes, Dómino; * benedícite, mária et flúmina, Dómino.
3:69 Benedícite, cete, et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino; * benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
3:70 Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino; * laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
3:71 Benedícite, fílii hóminum, Dómino; * benedícite, Israël, Dómino.
3:72 Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino; * benedícite, servi Dómini, Dómino.
3:73 Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino; * benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
3:74 Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino; * laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
3:75 (Fit reverentia:) Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu: * laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.
3:56 Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli; * et laudábilis, et superexaltátus in sǽcula.

Ant. Iam hiems tránsiit, imber ábiit et recéssit: surge, amíca mea, et veni, allelúia.
Ant. Allelúia, * allelúia, allelúia.
Psalmus 148 [5]
148:1 Laudáte Dóminum de cælis: * laudáte eum in excélsis.
148:2 Laudáte eum, omnes Ángeli eius: * laudáte eum, omnes virtútes eius.
148:3 Laudáte eum, sol et luna: * laudáte eum, omnes stellæ et lumen.
148:4 Laudáte eum, cæli cælórum: * et aquæ omnes, quæ super cælos sunt, laudent nomen Dómini.
148:5 Quia ipse dixit, et facta sunt: * ipse mandávit, et creáta sunt.
148:6 Státuit ea in ætérnum, et in sǽculum sǽculi: * præcéptum pósuit, et non præteríbit.
148:7 Laudáte Dóminum de terra, * dracónes, et omnes abýssi.
148:8 Ignis, grando, nix, glácies, spíritus procellárum: * quæ fáciunt verbum eius:
148:9 Montes, et omnes colles: * ligna fructífera, et omnes cedri.
148:10 Béstiæ, et univérsa pécora: * serpéntes, et vólucres pennátæ:
148:11 Reges terræ, et omnes pópuli: * príncipes, et omnes iúdices terræ.
148:12 Iúvenes, et vírgines: senes cum iunióribus laudent nomen Dómini: * quia exaltátum est nomen eius solíus.
148:13 Conféssio eius super cælum et terram: * et exaltávit cornu pópuli sui.
148:14 Hymnus ómnibus sanctis eius: * fíliis Israël, pópulo appropinquánti sibi.

Psalmus 149 [6]
149:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * laus eius in ecclésia sanctórum.
149:2 Lætétur Israël in eo, qui fecit eum: * et fílii Sion exsúltent in rege suo.
149:3 Laudent nomen eius in choro: * in týmpano, et psaltério psallant ei:
149:4 Quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo: * et exaltábit mansuétos in salútem.
149:5 Exsultábunt sancti in glória: * lætabúntur in cubílibus suis.
149:6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum: * et gládii ancípites in mánibus eórum.
149:7 Ad faciéndam vindíctam in natiónibus: * increpatiónes in pópulis.
149:8 Ad alligándos reges eórum in compédibus: * et nóbiles eórum in mánicis férreis.
149:9 Ut fáciant in eis iudícium conscríptum: * glória hæc est ómnibus sanctis eius.

Psalmus 150 [7]
150:1 Laudáte Dóminum in sanctis eius: * laudáte eum in firmaménto virtútis eius.
150:2 Laudáte eum in virtútibus eius: * laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius.
150:3 Laudáte eum in sono tubæ: * laudáte eum in psaltério, et cíthara.
150:4 Laudáte eum in týmpano, et choro: * laudáte eum in chordis, et órgano.
150:5 Laudáte eum in cýmbalis benesonántibus: laudáte eum in cýmbalis iubilatiónis: * omnis spíritus laudet Dóminum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.
Ant. Allelúia, * allelúia, allelúia.
Psalmus 148 [5]
148:1 Laudáte Dómino de cælis, * laudáte eum in excélsis.
148:2 Laudáte eum, omnes Angeli eius, * laudáte eum, omnes exércitus eius.
148:3 Laudáte eum, sol et luna, * laudáte eum, omnes stellæ lucéntes.
148:4 Laudáte eum, cæli cælórum, * et aquæ quæ super cælos sunt:
148:5 Laudent nomen Dómini, * nam ipse iussit et creáta sunt,
148:6 Et státuit ea in ætérnum, in sǽculum: * præcéptum dedit, quod non transíbit.
148:7 Laudáte Dóminum de terra, * cete et ómnia profúnda maris,
148:8 Ignis et grando, nix et nébula, * ventus procéllæ, qui facit verbum eius,
148:9 Montes et omnes colles, * árbores frugíferæ et omnes cedri,
148:10 Feræ et ómnia iuménta, * reptília et vólucres pennátæ,
148:11 Reges terræ et omnes pópuli, * príncipes et omnes iúdices terræ,
148:12 Iúvenes et étiam vírgines, senes, una cum púeris: laudent nomen Dómini, * quia excélsum est nomen eius solíus;
148:13 Maiéstas eius súperat terram et cælum, * et altum tríbuit cornu pópulo suo.
148:14 Laus est ómnibus sanctis eius, * fíliis Israël, pópulo qui propínquus est ei.

Psalmus 149 [6]
149:1 Cantáte Dómino cánticum novum; * laus eius sonet in cœtu sanctórum.
149:2 Lætétur Israël de factóre suo, * fílii Sion exsúltent de rege suo.
149:3 Laudent nomen eius choro, * týmpano et cíthara psallant ei,
149:4 Quia Dóminus díligit pópulum suum, * et húmiles victória ornat.
149:5 Exsúltent sancti de glória, * læténtur in cubílibus suis.
149:6 Præcónia Dei sint in gútture eórum, * et gládii ancípites in mánibus eórum:
149:7 Ut fáciant vindíctam in géntibus, * castigatiónes in pópulis;
149:8 Ut álligent reges eórum compédibus, * et nóbiles eórum mánicis férreis;
149:9 Ut fáciant de eis iudícium præstitútum: * glória hæc est ómnibus sanctis eius.

Psalmus 150 [7]
150:1 Laudáte Dóminum in sanctuário eius, * laudáte eum in augústo firmaménto eius.
150:2 Laudáte eum propter grándia ópera eius, * laudáte eum propter summam maiestátem eius.
150:3 Laudáte eum clangóre tubæ, * laudáte eum psaltério et cíthara.
150:4 Laudáte eum týmpano et choro, * laudáte eum chordis et órgano.
150:5 Laudáte eum cýmbalis sonóris, laudáte eum cýmbalis crepitántibus: * omne quod spirat, laudet Dóminum!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.
Capitulum Responsorium Hymnus Versus {Votiva}
Sir 24:14
Ab inítio et ante sǽcula creáta sum, et usque ad futúrum sǽculum non désinam, et in habitatióne sancta coram ipso ministrávi.
R. Deo grátias.

R.br. Ave María, grátia plena, dóminus tecum, * Allelúia, allelúia.
R. Ave María, grátia plena, dóminus tecum, * Allelúia, allelúia.
V. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ave María, grátia plena, dóminus tecum, * Allelúia, allelúia.

Hymnus
O gloriósa Dómina,
Excélsa super sídera:
Qui te creávit, próvide
Lactásti sacro úbere.

Quod Heva tristis ábstulit,
Tu reddis almo gérmine:
Intrent ut astra flébiles,
Cæli fenéstra facta es.

Tu Regis alti iánua,
Et porta lucis fúlgida:
Vitam datam per Vírginem,
Gentes redémptæ, pláudite.

Glória tibi Dómine,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patr[e] et Sancto Spíritu,
In sempitérna sǽcula. Amen.

V. Diffúsa est grátia in lábiis tuis, allelúia.
R. Proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, allelúia.

Canticum Benedictus {Antiphona Votiva}
Ant. Regína cæli,* lætáre, allelúia; quia quem meruísti portáre, allelúia; resurréxit, sicut dixit, allelúia: ora pro nobis Deum, allelúia.
(Canticum Zachariæ: Luc. 1:68-79)
1:68 Benedíctus Dóminus, Deus Israël: * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
1:69 Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David, púeri sui.
1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum eius:
1:71 Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos.
1:72 Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.
1:73 Iusiurándum, quod iurávit ad Ábraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:
1:74 Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.
1:75 In sanctitáte, et iustítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.
1:76 Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias eius:
1:77 Ad dandam sciéntiam salútis plebi eius: * in remissiónem peccatórum eórum:
1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
1:79 Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Regína cæli, lætáre, allelúia; quia quem meruísti portáre, allelúia; resurréxit, sicut dixit, allelúia: ora pro nobis Deum, allelúia.

Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Canticum Benedictus {Antiphona Votiva}
Ant. Regína cæli,* lætáre, allelúia; quia quem meruísti portáre, allelúia; resurréxit, sicut dixit, allelúia: ora pro nobis Deum, allelúia.
(Canticum Zachariæ: Luc. 1:68-79)
1:68 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * quia visitávit et redémit pópulum suum,
1:69 Et eréxit cornu salútis nobis * in domo David servi sui,
1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui olim fuérunt, prophetárum suórum:
1:71 Ut liberáret nos ab inimícis nostris, * et e manu ómnium qui odérunt nos,
1:72 Ut fáceret misericórdiam cum pátribus nostris, * et recordarétur fœ́deris sui sancti:
1:73 Iurisiurándi, quod iurávit Abrahæ, patri nostro, * datúrum se nobis,
1:74 Ut sine timóre e manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi,
1:75 In sanctitáte et iustítia coram ipso * ómnibus diébus nostris.
1:76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini ad parándas vias eius,
1:77 Ad dandam pópulo eius sciéntiam salútis * in remissióne peccatórum eórum,
1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri, * qua visitábit nos Oriens ex alto,
1:79 Ut illúminet eos, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, * ut dírigat pedes nostros in viam pacis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Regína cæli, lætáre, allelúia; quia quem meruísti portáre, allelúia; resurréxit, sicut dixit, allelúia: ora pro nobis Deum, allelúia.

Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Oratio {Votiva}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Concéde nos fámulos tuos, quǽsumus, Dómine Deus, perpétua mentis et córporis sanitáte gaudére: et, gloriósa beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, a præsénti liberári tristítia, et ætérna pérfrui lætítia.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Si descendendum sit a choro, concluditur dicendo.
V. Divínum auxílium máneat semper nobíscum.
R. Et cum frátribus nostris abséntibus. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium
Omnia    Plures

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Monastic
Ordo Praedicatorum
Language 2
Latin
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help