Feria Tertia Hebdomadæ Sanctæ ~ Feria privilegiata

Ad Vesperas    04-16-2019

Incipit
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.

Psalmi {Psalmi et antiphonæ ex Psalterio secundum diem}
Ant. Qui hábitas in cælis,
Psalmus 122 [1]
122:1 Ad te levávi óculos meos, * qui hábitas in cælis.
122:2 Ecce, sicut óculi servórum * in mánibus dominórum suórum,
122:2 Sicut óculi ancíllæ in mánibus dóminæ suæ: * ita óculi nostri ad Dóminum, Deum nostrum, donec misereátur nostri.
122:3 Miserére nostri, Dómine, miserére nostri: * quia multum repléti sumus despectióne:
122:4 Quia multum repléta est ánima nostra: * oppróbrium abundántibus, et despéctio supérbis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Qui hábitas in cælis, miserére nobis.
Psalmi {Psalmi et antiphonæ ex Psalterio secundum diem}
Ant. Qui hábitas in cælis,
Psalmus 122 [1]
122:1 Ad te attóllo óculos meos, * qui hábitas in cælis.
122:2 Ecce, sicut óculi servórum * ad manus dominórum suórum,
122:3 Sicut óculi ancíllæ manus dóminæ suæ: * Ita óculi nostri ad Dóminum Deum nostrum, donec misereátur nostri.
122:4 Miserére nostri, Dómine, miserére nostri, * quia multum satiáti sumus despectióne;
122:5 Multum satiáta est ánima nostra * irrisióne abundántium, despectióne superbórum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Qui hábitas in cælis, miserére nobis.
Ant. Adjutórium nostrum
Psalmus 123 [2]
123:1 Nisi quia Dóminus erat in nobis, dicat nunc Israël: * nisi quia Dóminus erat in nobis,
123:2 Cum exsúrgerent hómines in nos, * forte vivos deglutíssent nos:
123:3 Cum irascerétur furor eórum in nos, * fórsitan aqua absorbuísset nos.
123:5 Torréntem pertransívit ánima nostra: * fórsitan pertransísset ánima nostra aquam intolerábilem.
123:6 Benedíctus Dóminus * qui non dedit nos in captiónem déntibus eórum.
123:7 Ánima nostra sicut passer erépta est * de láqueo venántium:
123:7 Láqueus contrítus est, * et nos liberáti sumus.
123:8 Adjutórium nostrum in nómine Dómini, * qui fecit cælum et terram.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
Ant. Adjutórium nostrum
Psalmus 123 [2]
123:1 Nisi Dóminus fuísset pro nobis, dicat jam Israël, * nisi Dóminus fuísset pro nobis:
123:2 Cum insúrgerent hómines in nos, * tunc vivos deglutíssent nos.
123:3 Cum excandésceret furor eórum in nos, * tunc aqua submersísset nos;
123:4 Torrens transísset super nos; * tunc transíssent super nos aquæ tuméntes.
123:5 Benedíctus Dóminus, qui non dedit nos * in prædam déntibus eórum.
123:6 Anima nostra sicut avis erépta est * de láqueo venántium:
123:7 Láqueus contrítus est, * et nos liberáti sumus.
123:8 Adjutórium nostrum in nómine Dómini, * qui fecit cælum et terram.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
Ant. In circúitu pópuli sui
Psalmus 124 [3]
124:1 Qui confídunt in Dómino, sicut mons Sion: * non commovébitur in ætérnum, qui hábitat in Jerúsalem.
124:2 Montes in circúitu ejus: * et Dóminus in circúitu pópuli sui, ex hoc nunc et usque in sǽculum.
124:3 Quia non relínquet Dóminus virgam peccatórum super sortem justórum: * ut non exténdant justi ad iniquitátem manus suas.
124:4 Bénefac, Dómine, bonis, * et rectis corde.
124:5 Declinántes autem in obligatiónes addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem: * pax super Israël.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. In circúitu pópuli sui Dóminus, ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Ant. In circúitu pópuli sui
Psalmus 124 [3]
124:1 Qui confídunt in Dómino, sunt sicut mons Sion, * qui non commovétur, qui manet in ætérnum.
124:2 Jerúsalem circúmdant montes: * ita Dóminus circúmdat pópulum suum, et nunc et in ætérnum.
124:3 Neque enim manébit sceptrum impiórum super sortem justórum, * ne exténdant justi ad iniquitátem manus suas.
124:4 Bénefac, Dómine, bonis * et rectis corde.
124:5 Qui autem declínant in vias suas oblíquas, ábigat eos Dóminus cum male agéntibus: * pax super Israël!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. In circúitu pópuli sui Dóminus, ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Ant. Magnificávit Dóminus
Psalmus 125 [4]
125:1 In converténdo Dóminus captivitátem Sion: * facti sumus sicut consoláti:
125:2 Tunc replétum est gáudio os nostrum: * et lingua nostra exsultatióne.
125:2 Tunc dicent inter gentes: * Magnificávit Dóminus fácere cum eis.
125:3 Magnificávit Dóminus fácere nobíscum: * facti sumus lætántes.
125:4 Convérte, Dómine, captivitátem nostram, * sicut torrens in Austro.
125:5 Qui séminant in lácrimis, * in exsultatióne metent.
125:6 Eúntes ibant et flebant, * mitténtes sémina sua.
125:6 Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, * portántes manípulos suos.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Magnificávit Dóminus fácere nobíscum: facti sumus lætántes.
Ant. Magnificávit Dóminus
Psalmus 125 [4]
125:1 Cum redúceret Dóminus captívos Sion, * fúimus sicut somniántes.
125:2 Tunc replétum est risu os nostrum, * et lingua nostra exsultatióne.
125:3 Tunc dixérunt inter gentes: * magnífice fecit Dóminus cum eis.
125:4 Magnífice fecit Dóminus nobíscum: * facti sumus lætántes!
125:5 Verte, Dómine, sortem nostram, * sicut torréntes in terra austráli.
125:6 Qui séminant in lácrimis, * in exsultatióne metent.
125:7 Eúntes eunt et plorant, * semen spargéndum portántes:
125:8 Veniéntes vénient cum exsultatióne, * portántes manípulos suos.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Magnificávit Dóminus fácere nobíscum: facti sumus lætántes.
Ant. Dóminus ædíficet
Psalmus 126 [5]
126:1 Nisi Dóminus ædificáverit domum, * in vanum laboravérunt qui ædíficant eam.
126:1 Nisi Dóminus custodíerit civitátem, * frustra vígilat qui custódit eam.
126:2 Vanum est vobis ante lucem súrgere: * súrgite postquam sedéritis, qui manducátis panem dolóris.
126:3 Cum déderit diléctis suis somnum: * ecce heréditas Dómini fílii: merces, fructus ventris.
126:4 Sicut sagíttæ in manu poténtis: * ita fílii excussórum.
126:5 Beátus vir, qui implévit desidérium suum ex ipsis: * non confundétur cum loquétur inimícis suis in porta.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dóminus ædíficet nobis domum, et custódiat civitátem.
Ant. Dóminus ædíficet
Psalmus 126 [5]
126:1 Nisi Dóminus ædificáverit domum, * in vanum labórant qui ædíficant eam.
126:2 Nisi Dóminus custodíerit civitátem, * in vanum vígilat custos.
126:3 Vanum est vobis súrgere ante lucem, * sedére in multam noctem, qui manducátis panem duri labóris:
126:4 Quóniam largítur diléctis suis in somno. * Ecce donum Dómini sunt fílii, merces est fructus ventris.
126:5 Sicut sagíttæ in manu bellatóris, * ita fílii juventútis.
126:6 Beátus vir qui eis implévit pháretram suam: * non confundéntur, cum conténderint cum inimícis in porta.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dóminus ædíficet nobis domum, et custódiat civitátem.
Capitulum Hymnus Versus {ex Psalterio secundum diem}
Jer 11:20
Tu autem, Dómine Sábaoth, qui júdicas juste, et probas renes et corda, vídeam ultiónem tuam ex eis: tibi enim revelávi causam meam, Dómine, Deus meus.
R. Deo grátias.

Hymnus
Vexílla Regis pródeunt;
Fulget Crucis mystérium,
Qua Vita mortem pértulit,
Et morte vitam prótulit.

Quæ, vulneráta lánceæ
Mucróne diro, críminum
Ut nos laváret sórdibus,
Manávit unda et sánguine.

Impléta sunt quæ cóncinit
David fidéli cármine,
Dicéndo natiónibus:
Regnávit a ligno Deus.

Arbor decóra et fúlgida,
Ornáta Régis púrpura,
Elécta digno stípite
Tam sancta membra tángere.

Beáta, cujus brácchiis
Prétium pepéndit sǽculi,
Statéra facta córporis,
Tulítque prædam tártari.

Sequens stropha dicitur flexis genibus.

O Crux, ave, spes única,
Hoc Passiónis témpore
Piis adáuge grátiam,
Reísque dele crímina.

Te, fons salútis, Trínitas,
Colláudet omnis spíritus:
Quibus Crucis victóriam
Largíris, adde prǽmium.
Amen.

V. Éripe me, Dómine, ab hómine malo.
R. A viro iníquo éripe me.

Canticum: Magnificat {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. Potestátem hábeo
(Canticum B. Mariæ Virginis * Luc. 1:46-55)
1:46 Magníficat * ánima mea Dóminum.
1:47 Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
1:49 Quia fecit mihi magna qui potens est: * et sanctum nomen ejus.
1:50 Et misericórdia ejus, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
1:51 Fecit poténtiam in brácchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
1:52 Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
1:53 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
1:54 Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
1:55 Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini ejus in sǽcula.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Potestátem hábeo ponéndi ánimam meam, et íterum suméndi eam.
Canticum: Magnificat {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. Potestátem hábeo
(Canticum B. Mariæ Virginis * Luc. 1:46-55)
1:46 Magníficat * ánima mea Dóminum;
1:47 Et exsultávit spíritus meus * in Deo salvatóre meo,
1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
1:49 Quia fecit mihi magna qui potens est, * et sanctum nomen ejus,
1:50 Et misericórdia ejus a progénie in progénies * timéntibus eum.
1:51 Fecit poténtiam brácchio suo; * dispérsit supérbos mente cordis sui.
1:52 Depósuit poténtes de sede, * et exaltávit húmiles.
1:53 Esuriéntes implévit bonis, * et dívites dimísit inánes.
1:54 Suscépit Israël, servum suum, recordátus * misericórdiæ suæ,
1:55 Sicut locútus est ad patres nostros, * erga Abraham et semen ejus in sǽcula.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Potestátem hábeo ponéndi ánimam meam, et íterum suméndi eam.
Preces Feriales{omittitur}
Preces Feriales{omittitur}
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Tua nos misericórdia, Deus, et ab omni subreptióne vetustátis expúrget: et capáces sanctæ novitátis effíciat.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Monastic
Ordo Praedicatorum
Language 2
Latin
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help