Commemoratio officii parvi B.M.V.
℣. Ave María, grátia plena; Dóminus tecum:
℟. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.
Ant. Quando natus es * ineffabíliter ex Vírgine, tunc implétæ sunt Scriptúræ: sicut plúvia in vellus descendísti, ut salvum fáceres genus humánum: te laudámus, Deus noster.
℣. Ora pro nobis sancta Dei Génitrix.
℟. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.
Orémus.
Deus, qui de beátæ Maríæ Vírginis útero Verbum tuum, Angelo nuntiánte, carnem suscípere voluísti: præsta supplícibus tuis; ut, qui vere eam Genitrícem Dei crédimus, ejus apud te intercessiónibus adjuvémur. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum.
℟. Amen.
℣. Dulce nomen Dómini nostri Jesu Christi, et beatíssimæ Matris ejus, sit benedíctum in sæcula sæculórum.
℟. Amen.
|

Incipit
Finita Commemoratione officii parvi B.M.V., facimus signum Crucis ✠ atque ad signum Superioris inclinamus Altari.
Deinde alta voce et graviter dicitur Versus:
℣. Deus in adjutórium meum inténde.
℟. Dómine, ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Hymnus {Doxology: PaschT}
Jam lucis orto sídere,
Deum precémur súpplices,
Ut in diúrnis áctibus
Nos servet a nocéntibus.
Linguam refrénans témperet,
Ne litis horror ínsonet:
Visum fovéndo cóntegat,
Ne vanitátes háuriat.
Sint pura cordis íntima,
Absístat et vecórdia;
Carnis terat supérbiam
Potus cibíque párcitas.
Ut, cum dies abscésserit,
Noctémque sors redúxerit,
Mundi per abstinéntiam
Ipsi canámus glóriam.
Glória tibi Dómine,
Qui surrexísti a mórtuis,
Cum Patre et Sancto Spíritu,
In sempitérna sǽcula.
Amen.
|
Hymnus {Doxology: PaschT}
Jam lucis orto sídere,
Deum precémur súpplices,
Ut in diúrnis áctibus
Nos servet a nocéntibus.
Linguam refrénans témperet,
Ne litis horror ínsonet:
Visum fovéndo cóntegat,
Ne vanitátes háuriat.
Sint pura cordis íntima,
Absístat et vecórdia;
Carnis terat supérbiam
Potus cibíque párcitas.
Ut, cum dies abscésserit,
Noctémque sors redúxerit,
Mundi per abstinéntiam
Ipsi canámus glóriam.
Glória tibi Dómine,
Qui surrexísti a mórtuis,
Cum Patre et Sancto Spíritu,
In sempitérna sǽcula.
Amen.
|
Psalmi {Votiva}
Ant. Allelúia. inchoatur in officio quod cum cantu celebratur tantum
Psalmus 118(1-8) [1]
118:1 (Aleph) Beáti immaculáti in via: * qui ámbulant in lege Dómini.
118:2 Beáti, qui scrutántur testimónia ejus: * in toto corde exquírunt eum.
118:3 Non enim qui operántur iniquitátem, * in viis ejus ambulavérunt.
118:4 Tu mandásti * mandáta tua custodíri nimis.
118:5 Útinam dirigántur viæ meæ, * ad custodiéndas justificatiónes tuas!
118:6 Tunc non confúndar, * cum perspéxero in ómnibus mandátis tuis.
118:7 Confitébor tibi in directióne cordis: * in eo quod dídici judícia justítiæ tuæ.
118:8 Justificatiónes tuas custódiam: * non me derelínquas usquequáque.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmi {Votiva}
Ant. Allelúia. inchoatur in officio quod cum cantu celebratur tantum
Psalmus 118(1-8) — Præconium legis divinæ [1]
118:1 (Aleph—Beati qui observant legem Dei.) Beáti quorum immaculáta est via, * qui ámbulant in lege Dómini.
118:2 Beáti qui obsérvant præscrípta ejus, * toto corde quærunt eum,
118:3 Qui non fáciunt iniquitátem, * sed ámbulant in viis ejus.
118:4 Tu dedísti præcépta tua, * ut custodiántur valde.
118:5 Utinam firmæ sint viæ meæ * ad custodiénda statúta tua!
118:6 Tunc non confúndar, * cum inténdero ad ómnia mandáta tua.
118:7 Celebrábo te in rectitúdine cordis, cum didícero decréta justítiæ tuæ.
118:8 Statúta tua custódiam: ne derelíqueris me omníno.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 118(9-16) [2]
118:9 (Beth) In quo córrigit adolescéntior viam suam? * In custodiéndo sermónes tuos.
118:10 In toto corde meo exquisívi te: * ne repéllas me a mandátis tuis.
118:11 In corde meo abscóndi elóquia tua: * ut non peccem tibi.
118:12 Benedíctus es, Dómine: * doce me justificatiónes tuas.
118:13 In lábiis meis, * pronuntiávi ómnia judícia oris tui.
118:14 In via testimoniórum tuórum delectátus sum, * sicut in ómnibus divítiis.
118:15 In mandátis tuis exercébor: * et considerábo vias tuas.
118:16 In justificatiónibus tuis meditábor: * non oblivíscar sermónes tuos.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 118(9-16) [2]
118:9 (Beth—Legem tuam lætus observabo.) Quómodo puram servábit aduléscens viam suam? * Custodiéndo verba tua.
118:10 Toto corde meo quæro te; * ne síveris me aberráre a mandátis tuis.
118:11 In corde meo recóndo elóquium tuum, * ne peccem contra te.
118:12 Benedíctus es, Dómine; * doce me statúta tua.
118:13 Lábiis meis enárro * ómnia decréta oris tui.
118:14 De via præscriptórum tuórum lætor, * sicut de ómnibus divítiis.
118:15 De præcéptis tuis meditábor, * et considerábo vias tuas.
118:16 Statútis tuis delectábor. * non oblivíscar verba tua.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 118(17-24) [3]
118:17 (Ghimel) Retríbue servo tuo, vivífica me: * et custódiam sermónes tuos:
118:18 Revéla óculos meos: * et considerábo mirabília de lege tua.
118:19 Íncola ego sum in terra: * non abscóndas a me mandáta tua.
118:20 Concupívit ánima mea desideráre justificatiónes tuas, * in omni témpore.
118:21 Increpásti supérbos: * maledícti qui declínant a mandátis tuis.
118:22 Aufer a me oppróbrium, et contémptum: * quia testimónia tua exquisívi.
118:23 Étenim sedérunt príncipes, et advérsum me loquebántur: * servus autem tuus exercebátur in justificatiónibus tuis.
118:24 Nam et testimónia tua meditátio mea est: * et consílium meum justificatiónes tuæ.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 118(17-24) [3]
118:17 (Ghimel—Da mihi gratiam legem etiam inter persecutiones servandi.) Bene fac servo tuo, ut vivam * et custódiam verba tua.
118:18 Aperi óculos meos, * ut consíderem mirabília legis tuæ.
118:19 Hospes ego sum in terra, * noli a me abscóndere mandáta tua.
118:20 Déficit ánima mea, * desíderans decréta tua omni témpore.
118:21 Increpásti supérbos; * maledícti qui declínant a mandátis tuis.
118:22 Aufer a me oppróbrium et contémptum, * quia præscrípta tua obsérvo.
118:23 Etsi consídunt príncipes et contra me loquúntur, * servus tuus meditátur de statútis tuis.
118:24 Nam præscrípta tua sunt delíciæ meæ, * consiliárii mei statúta tua.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 118(25-32) [4]
118:25 (Daleth) Adhǽsit paviménto ánima mea: * vivífica me secúndum verbum tuum.
118:26 Vias meas enuntiávi, et exaudísti me: * doce me justificatiónes tuas.
118:27 Viam justificatiónum tuárum ínstrue me: * et exercébor in mirabílibus tuis.
118:28 Dormitávit ánima mea præ tǽdio: * confírma me in verbis tuis.
118:29 Viam iniquitátis ámove a me: * et de lege tua miserére mei.
118:30 Viam veritátis elégi: * judícia tua non sum oblítus.
118:31 Adhǽsi testimóniis tuis, Dómine: * noli me confúndere.
118:32 Viam mandatórum tuórum cucúrri, * cum dilatásti cor meum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Allelúia, allelúia, allelúia, allelúia, allelúia, allelúia, allelúia.
|
Psalmus 118(25-32) [4]
118:25 (Daleth—Mærore oppressus rogo, ut me doceas et consoleris.) Prostráta est in púlvere ánima mea: * redde mihi vitam secúndum verbum tuum.
118:26 Vias meas expósui et exaudísti me: * doce me statúta tua.
118:27 Via præceptórum tuórum instítue me, * et meditábor mirabília tua.
118:28 Stillat lácrimas ánima mea ex mæróre: * érige me secúndum verbum tuum.
118:29 A via erróris arce me, * et legem tuam largíre mihi.
118:30 Viam veritátis elégi, * decréta tua propósui mihi.
118:31 Adhǽreo præscríptis tuis: * dómine, noli me confúndere.
118:32 Viam mandatórum tuórum curram, * cum dilatáveris cor meum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Allelúia, allelúia, allelúia, allelúia, allelúia, allelúia, allelúia.
|
Capitulum Versus {Votiva}
1 Tim. 1:17
Regi sæculórum immortáli et invisíbili, soli Deo honor et glória in sǽcula sæculórum. Amen.
℟. Deo grátias.
℣. Exsúrge, Christe, ádjuva nos, allelúia.
℟. Et líbera nos propter nomen tuum, allelúia.

Oratio
Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:
Pater noster, qui es in cœlis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Dómine Deus omnípotens, qui ad princípium hujus diéi nos perveníre fecísti: tua nos hódie salva virtúte; ut in hac die ad nullum declinémus peccátum, sed semper ad tuam justítiam faciéndam nostra procédant elóquia, dirigántur cogitatiónes et ópera.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Benedicámus Dómino.
℟. Deo grátias.
℣. Divínum auxílium máneat semper nobíscum.
℟. Et cum frátribus nostris abséntibus.
℣. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
℟. Amen.
Hic expletur Prima. Deinde legitur Martyrologium in Capitulo sine benedictione. Extra Conventum non legitur Martyrologium, sed immediate incipitur Pretiósa. ut infra.

Martyrologium {anticip.}
Sextodécimo Kaléndas Maji Luna prima Anno Dómini 2018
Corínthi natális sanctórum Mártyrum Callísti et Charísii, cum áliis septem, qui omnes, post ália toleráta supplícia, in mare demérsi sunt.
Cæsaraugústæ, in Hispánia, item natális sanctórum decem et octo Mártyrum, scílicet Optáti, Lupérci, Succéssi, Martiális, Urbáni, Júliæ, Quinctiliáni, Públii, Frontónis, Felícis, Cæciliáni, Evéntii, Primitívi, Apodémii, et aliórum quátuor qui Saturníni vocáti esse referúntur. Hi omnes sub Daciáno, Hispaniárum Prǽside, simul pœnis affécti atque interémpti sunt; quorum illústre martýrium Prudéntius vérsibus exornávit.
In eádem civitáte sanctórum Caji et Creméntii, qui, secúndo conféssi et in Christi fide perseverántes, martýrii cálicem gustavérunt.
Ibídem sancti Lambérti Mártyris.
Item Cæsaraugústæ sanctæ Encrátidis, Vírginis et Mártyris, quæ, laniáto córpore, mamílla abscíssa et jécore avúlso, adhuc supérstes in cárcere inclúsa et reténta est, donec ulcerátum ipsíus corpus putrésceret.
Paléntiæ sancti Turíbii, Epíscopi Asturicénsis, qui, ope sancti Leónis Papæ, Priscilliáni hǽresim ex Hispánia pénitus profligávit, clarúsque miráculis quiévit in pace.
Brácari, in Lusitánia, sancti Fructuósi Epíscopi.
Sescíaci, in Constantiénsi Gálliæ território, tránsitus sancti Patérni, Epíscopi Abrincénsis et Confessóris.
Romæ natális sancti Benedícti-Joséphi Labre Confessóris, qui contémptu sui et extrémæ voluntáriæ paupertátis laude éxstitit insígnis.
Apud Valencénas, in Gállia, sancti Drogónis Confessóris.
Nivérnis, in Gállia, sanctæ Maríæ-Bernárdæ Soubirous, Vírginis, e Congregatióne Sorórum a Charitáte et Institutióne Christiána, Lapúrdi, adhuc juvénculæ, iterátis apparitiónibus Immaculátæ Dei Genitrícis Maríæ recreátæ, quam Pius Papa Undécimus inter sanctas Vírgines adscrípsit.
Senis, in Túscia, beáti Jóachim, ex Ordine Servórum beátæ Maríæ Vírginis.
℣. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

℣. Pretiósa in conspéctu Dómini.
℟. Mors Sanctórum ejus.
Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adjuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

Deinde ter dicitur
℣. Deus in adjutórium meum inténde.
℟. Dómine, ad adjuvándum me festína.
Ultimo additur:
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:
Pater noster, qui es in cœlis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
℣. Réspice in servos tuos, Dómine, et in ópera tua, et dírige fílios eórum.
℟. Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, et ópera mánuum nostrárum dírige super nos, et opus mánuum nostrárum dírige.

Et sine Orémus prosequitur Hebdomadarius.
Dirígere et sanctificáre, régere et gubernáre dignáre, Dómine Deus, Rex cœli et terræ, hódie corda et córpora nostra, sensus, sermónes et actus nostros in lege tua, et in opéribus mandatórum tuórum: ut hic et in ætérnum, te auxiliánte, salvi et líberi esse mereámur, Salvátor mundi: Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

Regula (vel Lectio brevis)
℣. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
℟. Qui fecit cœlum et terram.
℣. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Dies et actus nostros in sua pace dispónat Dóminus omnípotens.
℟. Amen.
In Capitulo legitur unum caput, vel pars capitis ex Regula S. Benedicti.
Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 61: De mónachis peregrínis quáliter suscipiántur
Si quis mónachus peregrínus de longínquis provínciis supervénerit, si pro hóspite volúerit habitáre in monastério et conténtus fúerit consuetúdinem loci quam invénerit, et non forte superfluitáte sua pertúrbat monastérium, sed simplíciter conténtus est quod invénerit, suscipiátur quanto témpore cupit. Si qua sane rationabíliter et cum humilitáte charitátis reprehéndit aut osténdit, tractet abbas prudénter ne forte pro hoc ipsud eum Dóminus diréxerit. Si vero póstea volúerit stabilitátem suam firmáre, non renuátur talis volúntas, et máxime quia témpore hospitalitátis pótuit ejus vita dinósci.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.
Cum vero recitatur privatim, hæc erit brevis Lectio per totum annum.
2 Thess 3:5
Dóminus autem dírigat corda et córpora nostra in charitáte Dei et patiéntia Christi.

Commemoratio defunctorum
Deinde dicit Lector: Commemorátio ómnium fratrum, familiárium et benefactórum defunctórum Ordinis nostri.
Die 15. mensis aprilis pie in Domino obdormierunt:
A.R.P. Vitus, professus et sacerdos Altovadensis.
Anno 1663 R.D. Hugo Nazarius, professus Plagensis.
Anno 1728 A.R.P. Franciscus Camillus, professus et sacerdos Aulæ-Regiæ, præfectus culinæ.
Anno 1758 A.R. et Ven. P. Paulus Liehre, professus et sacerdos Neo-Cellæ, senior.
Anno 1774 Reverendus Fr. Candidus Šecko, professus Wellehradensis.
Anno 1785 A.R.P. Nivardus Pfeffer, professus et sacerdos Montis Pomarii, quondam prior et præfectus in Aula Bernardina.
Anno 1803 A.R.P. Hieronymus Brixi, professus et sacerdos Plassensis.
Anno 1828 A.R.P. Albericus Ledl, professus et sacerdos Altovadensis, provisor emeritus, professus iubilatus.
℣. Quorum ánimæ piis ádmodum reverendórum patrum ac religiosórum fratrum suffrágiis commendántur!
Superior:
℣. Requiéscant in pace.
℟. Amen.
Psalmus 129 [5]
129:1 De profúndis clamávi ad te, Dómine: * Dómine, exáudi vocem meam:
129:2 Fiant aures tuæ intendéntes, * in vocem deprecatiónis meæ.
129:3 Si iniquitátes observáveris, Dómine: * Dómine, quis sustinébit?
129:4 Quia apud te propitiátio est: * et propter legem tuam sustínui te, Dómine.
129:5 Sustínuit ánima mea in verbo ejus: * sperávit ánima mea in Dómino.
129:6 A custódia matutína usque ad noctem: * speret Israël in Dómino.
129:7 Quia apud Dóminum misericórdia: * et copiósa apud eum redémptio.
129:8 Et ipse rédimet Israël, * ex ómnibus iniquitátibus ejus.
℣. Réquiem ætérnam dona eis Dómine, * et lux perpétua lúceat eis.
℣. A porta ínferi.
℟. Erue, Dómine, ánimas eórum.
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus véniæ largítor et humánæ salútis amátor: quǽsumus cleméntiam tuam: ut nostræ congregatiónis fratres, propínquos et benefactóres, qui ex hoc sǽculo transiérunt, beáta María semper vírgine intercedénte cum ómnibus sanctis tuis ad perpétuæ beatitúdinis consórtium perveníre concédas. Per Christum Dóminum nostrum.
℟. Amen.
℣. Requiéscant in pace.
℟. Amen.
|
Commemoratio defunctorum
Deinde dicit Lector: Commemorátio ómnium fratrum, familiárium et benefactórum defunctórum Ordinis nostri.
Die 15. mensis aprilis pie in Domino obdormierunt:
A.R.P. Vitus, professus et sacerdos Altovadensis.
Anno 1663 R.D. Hugo Nazarius, professus Plagensis.
Anno 1728 A.R.P. Franciscus Camillus, professus et sacerdos Aulæ-Regiæ, præfectus culinæ.
Anno 1758 A.R. et Ven. P. Paulus Liehre, professus et sacerdos Neo-Cellæ, senior.
Anno 1774 Reverendus Fr. Candidus Šecko, professus Wellehradensis.
Anno 1785 A.R.P. Nivardus Pfeffer, professus et sacerdos Montis Pomarii, quondam prior et præfectus in Aula Bernardina.
Anno 1803 A.R.P. Hieronymus Brixi, professus et sacerdos Plassensis.
Anno 1828 A.R.P. Albericus Ledl, professus et sacerdos Altovadensis, provisor emeritus, professus iubilatus.
℣. Quorum ánimæ piis ádmodum reverendórum patrum ac religiosórum fratrum suffrágiis commendántur!
Superior:
℣. Requiéscant in pace.
℟. Amen.
Psalmus 129 [5]
129:1 De profúndis clamo ad te, Dómine, * Dómine, audi vocem meam!
129:2 Fiant aures tuæ inténtæ * ad vocem obsecratiónis meæ.
129:3 Si delictórum memóriam serváveris, Dómine, * Dómine, quis sustinébit?
129:4 Sed penes te est peccatórum vénia, * ut cum reveréntia serviátur tibi.
129:5 Spero in Dóminum, sperat ánima mea in verbum ejus; * exspéctat ánima mea Dóminum,
129:6 Magis quam custódes auróram, * exspéctet Israël Dóminum,
129:7 Qui penes Dóminum misericórdia * et copiósa penes eum redémptio:
129:8 Et ipse rédimet Israël * ex ómnibus iniquitátibus ejus.