Sabbato Quattuor Temporum Quadragesimæ ~ Simplex


Ad Matutinum    03-16-2019

Incipit
V. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
Invitatorium {Antiphona ex Psalterio secundum tempora}
Ant. Non sit vobis vanum mane súrgere ante lucem: * Quia promísit Dóminus corónam vigilántibus.
Ant. Non sit vobis vanum mane súrgere ante lucem: * Quia promísit Dóminus corónam vigilántibus.
Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei.
Ant. Non sit vobis vanum mane súrgere ante lucem: * Quia promísit Dóminus corónam vigilántibus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Quia promísit Dóminus corónam vigilántibus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.
Ant. Non sit vobis vanum mane súrgere ante lucem: * Quia promísit Dóminus corónam vigilántibus.
Hódie, si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Quia promísit Dóminus corónam vigilántibus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus jurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Non sit vobis vanum mane súrgere ante lucem: * Quia promísit Dóminus corónam vigilántibus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Quia promísit Dóminus corónam vigilántibus.
Ant. Non sit vobis vanum mane súrgere ante lucem: * Quia promísit Dóminus corónam vigilántibus.
Hymnus {ex Psalterio secundum tempora}
Ex more docti mýstico
Servémus hoc jejúnium,
Deno diérum círculo
Ducto quater notíssimo.

Lex et prophétæ prímitus
Hoc prætulérunt, póstmodum
Christus sacrávit, ómnium
Rex atque factor témporum.

Utámur ergo párcius
Verbis, cibis et pótibus,
Somno, jocis, et árctius
Perstémus in custódia.

Vitémus autem nóxia,
Quæ súbruunt mentes vagas:
Nullúmque demus cállidi
Hostis locum tyránnidi.

Flectámus iram víndicem,
Plorémus ante Júdicem,
Clamémus ore súpplici,
Dicámus omnes cérnui:

Nostris malis offéndimus
Tuam, Deus, cleméntiam:
Effúnde nobis désuper,
Remíssor, indulgéntiam.

Meménto quod sumus tui,
Licet cadúci, plásmatis:
Ne des honórem nóminis
Tui, precámur, álteri.

Laxa malum, quod fécimus,
Auge bonum, quod póscimus:
Placére quo tandem tibi
Possímus hic, et pérpetim.

Præsta, beáta Trínitas,
Concéde, simplex Únitas,
Ut fructuósa sint tuis
Jejuniórum múnera.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ ex Psalterio secundum tempora}
Nocturn I
Ant. Memor fuit in sǽculum
Psalmus 104(1-15) [1]
104:1 Confitémini Dómino, et invocáte nomen ejus: * annuntiáte inter gentes ópera ejus.
104:2 Cantáte ei, et psállite ei: * narráte ómnia mirabília ejus.
104:3 Laudámini in nómine sancto ejus: * lætétur cor quæréntium Dóminum.
104:4 Quǽrite Dóminum, et confirmámini: * quǽrite fáciem ejus semper.
104:5 Mementóte mirabílium ejus, quæ fecit: * prodígia ejus, et judícia oris ejus.
104:6 Semen Ábraham, servi ejus: * fílii Jacob, elécti ejus.
104:7 Ipse Dóminus Deus noster: * in univérsa terra judícia ejus.
104:8 Memor fuit in sǽculum testaménti sui: * verbi, quod mandávit in mille generatiónes:
104:9 Quod dispósuit ad Ábraham: * et juraménti sui ad Isaac:
104:10 Et státuit illud Jacob in præcéptum: * et Israël in testaméntum ætérnum:
104:11 Dicens: Tibi dabo terram Chánaan, * funículum hereditátis vestræ.
104:12 Cum essent número brevi, * paucíssimi et íncolæ ejus:
104:13 Et pertransiérunt de gente in gentem, * et de regno ad pópulum álterum.
104:14 Non relíquit hóminem nocére eis: * et corrípuit pro eis reges.
104:15 Nolíte tángere christos meos: * et in prophétis meis nolíte malignári.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Memor fuit in sǽculum testaménti sui Dóminus Deus noster.
Ant. Auxit Dóminus
Psalmus 104(16-27) [2]
104:16 Et vocávit famem super terram: * et omne firmaméntum panis contrívit.
104:17 Misit ante eos virum: * in servum venúmdatus est Joseph.
104:18 Humiliavérunt in compédibus pedes ejus, ferrum pertránsiit ánimam ejus * donec veníret verbum ejus.
104:19 Elóquium Dómini inflammávit eum: * misit rex, et solvit eum; princeps populórum, et dimísit eum.
104:21 Constítuit eum dóminum domus suæ: * et príncipem omnis possessiónis suæ:
104:22 Ut erudíret príncipes ejus sicut semetípsum: * et senes ejus prudéntiam docéret.
104:23 Et intrávit Israël in Ægýptum: * et Jacob áccola fuit in terra Cham.
104:24 Et auxit pópulum suum veheménter: * et firmávit eum super inimícos ejus.
104:25 Convértit cor eórum ut odírent pópulum ejus: * et dolum fácerent in servos ejus.
104:26 Misit Móysen, servum suum: * Aaron, quem elégit ipsum.
104:27 Pósuit in eis verba signórum suórum: * et prodigiórum in terra Cham.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Auxit Dóminus pópulum suum: et firmávit eum super inimícos ejus.
Ant. Edúxit Deus
Psalmus 104(28-45) [3]
104:28 Misit ténebras, et obscurávit: * et non exacerbávit sermónes suos.
104:29 Convértit aquas eórum in sánguinem: * et occídit pisces eórum.
104:30 Édidit terra eórum ranas: * in penetrálibus regum ipsórum.
104:31 Dixit, et venit cœnomyía: * et cínifes in ómnibus fínibus eórum.
104:32 Pósuit plúvias eórum grándinem: * ignem comburéntem in terra ipsórum.
104:33 Et percússit víneas eórum, et ficúlneas eórum: * et contrívit lignum fínium eórum.
104:34 Dixit, et venit locústa, et bruchus, * cujus non erat númerus:
104:35 Et comédit omne fænum in terra eórum: * et comédit omnem fructum terræ eórum.
104:36 Et percússit omne primogénitum in terra eórum: * primítias omnis labóris eórum.
104:37 Et edúxit eos cum argénto et auro: * et non erat in tríbubus eórum infírmus.
104:38 Lætáta est Ægýptus in profectióne eórum: * quia incúbuit timor eórum super eos.
104:39 Expándit nubem in protectiónem eórum: * et ignem ut lucéret eis per noctem.
104:40 Petiérunt, et venit cotúrnix: * et pane cæli saturávit eos.
104:41 Dirúpit petram et fluxérunt aquæ: * abiérunt in sicco flúmina;
104:42 Quóniam memor fuit verbi sancti sui: * quod hábuit ad Ábraham, púerum suum.
104:43 Et edúxit pópulum suum in exsultatióne, * et eléctos suos in lætítia.
104:44 Et dedit illis regiónes géntium: * et labóres populórum possedérunt:
104:45 Ut custódiant justificatiónes ejus, * et legem ejus requírant.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Edúxit Deus pópulum suum in exsultatióne, et eléctos suos in lætítia.
Ant. Salvávit eos Dóminus
Psalmus 105(1-15) [4]
105:1 Confitémini Dómino, quóniam bonus: * quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
105:2 Quis loquétur poténtias Dómini, * audítas fáciet omnes laudes ejus?
105:3 Beáti, qui custódiunt judícium, * et fáciunt justítiam in omni témpore.
105:4 Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui: * vísita nos in salutári tuo:
105:5 Ad vidéndum in bonitáte electórum tuórum, ad lætándum in lætítia gentis tuæ: * ut laudéris cum hereditáte tua.
105:6 Peccávimus cum pátribus nostris: * injúste égimus, iniquitátem fécimus.
105:7 Patres nostri in Ægýpto non intellexérunt mirabília tua: * non fuérunt mémores multitúdinis misericórdiæ tuæ.
105:7 Et irritavérunt ascendéntes in mare, * Mare Rubrum.
105:8 Et salvávit eos propter nomen suum: * ut notam fáceret poténtiam suam.
105:9 Et incrépuit Mare Rubrum, et exsiccátum est, * et dedúxit eos in abýssis sicut in desérto.
105:10 Et salvávit eos de manu odiéntium: * et redémit eos de manu inimíci.
105:11 Et opéruit aqua tribulántes eos: * unus ex eis non remánsit.
105:12 Et credidérunt verbis ejus: * et laudavérunt laudem ejus.
105:13 Cito fecérunt, oblíti sunt óperum ejus: * et non sustinuérunt consílium ejus.
105:14 Et concupiérunt concupiscéntiam in desérto: * et tentavérunt Deum in inaquóso.
105:15 Et dedit eis petitiónem ipsórum: * et misit saturitátem in ánimas eórum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Salvávit eos Dóminus propter nomen suum.
Ant. Oblíti sunt Deum
Psalmus 105(16-31) [5]
105:16 Et irritavérunt Moysen in castris: * Aaron, sanctum Dómini.
105:17 Apérta est terra, et deglutívit Dathan: * et opéruit super congregatiónem Abíron.
105:18 Et exársit ignis in synagóga eórum * flamma combússit peccatóres.
105:19 Et fecérunt vítulum in Horeb * et adoravérunt scúlptile.
105:20 Et mutavérunt glóriam suam * in similitúdinem vítuli comedéntis fænum.
105:21 Oblíti sunt Deum, qui salvávit eos, * qui fecit magnália in Ægýpto, mirabília in terra Cham: terribília in Mari Rubro.
105:23 Et dixit ut dispérderet eos: * si non Móyses, eléctus ejus, stetísset in confractióne in conspéctu ejus:
105:24 Ut avérteret iram ejus ne dispérderet eos: * et pro níhilo habuérunt terram desiderábilem:
105:25 Non credidérunt verbo ejus, et murmuravérunt in tabernáculis suis: * non exaudiérunt vocem Dómini.
105:26 Et elevávit manum suam super eos: * ut prostérneret eos in desérto:
105:27 Et ut deíceret semen eórum in natiónibus: * et dispérgeret eos in regiónibus.
105:28 Et initiáti sunt Beélphegor: * et comedérunt sacrifícia mortuórum.
105:29 Et irritavérunt eum in adinventiónibus suis: * et multiplicáta est in eis ruína.
105:30 Et stetit Phínees, et placávit: * et cessávit quassátio.
105:31 Et reputátum est ei in justítiam: * in generatiónem et generatiónem usque in sempitérnum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Oblíti sunt Deum qui salvávit eos.
Ant. Cum tribularéntur
Psalmus 105(32-48) [6]
105:32 Et irritavérunt eum ad aquas contradictiónis: * et vexátus est Móyses propter eos: quia exacerbavérunt spíritum ejus.
105:33 Et distínxit in lábiis suis: * non disperdidérunt gentes, quas dixit Dóminus illis.
105:35 Et commísti sunt inter gentes, et didicérunt ópera eórum: et serviérunt sculptílibus eórum: * et factum est illis in scándalum.
105:37 Et immolavérunt fílios suos, * et fílias suas dæmóniis.
105:38 Et effudérunt sánguinem innocéntem: * sánguinem filiórum suórum et filiárum suárum, quas sacrificavérunt sculptílibus Chánaan.
105:39 Et infécta est terra in sanguínibus, et contamináta est in opéribus eórum: * et fornicáti sunt in adinventiónibus suis.
105:40 Et irátus est furóre Dóminus in pópulum suum: * et abominátus est hereditátem suam.
105:41 Et trádidit eos in manus géntium: * et domináti sunt eórum qui odérunt eos.
105:42 Et tribulavérunt eos inimíci eórum, et humiliáti sunt sub mánibus eórum: * sæpe liberávit eos.
105:43 Ipsi autem exacerbavérunt eum in consílio suo: * et humiliáti sunt in iniquitátibus suis.
105:44 Et vidit, cum tribularéntur: * et audívit oratiónem eórum.
105:45 Et memor fuit testaménti sui: * et pœnítuit eum secúndum multitúdinem misericórdiæ suæ.
105:46 Et dedit eos in misericórdias * in conspéctu ómnium qui céperant eos.
105:47 Salvos nos fac, Dómine, Deus noster: * et cóngrega nos de natiónibus:
105:47 Ut confiteámur nómini sancto tuo: * et gloriémur in laude tua.
105:48 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, a sǽculo et usque in sǽculum: * et dicet omnis pópulus: Fiat, fiat.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Cum tribularéntur vidit Dóminus: et audívit oratiónem eórum.
Ant. Clamavérunt ad Dóminum
Psalmus 106(1-14) [7]
106:1 Confitémini Dómino quóniam bonus: * quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
106:2 Dicant qui redémpti sunt a Dómino, quos redémit de manu inimíci: * et de regiónibus congregávit eos:
106:3 A solis ortu, et occásu: * ab aquilóne, et mari.
106:4 Erravérunt in solitúdine in inaquóso: * viam civitátis habitáculi non invenérunt.
106:5 Esuriéntes, et sitiéntes: * ánima eórum in ipsis defécit.
106:6 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum erípuit eos.
106:7 Et dedúxit eos in viam rectam: * ut irent in civitátem habitatiónis.
106:8 Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus: * et mirabília ejus fíliis hóminum.
106:9 Quia satiávit ánimam inánem: * et ánimam esuriéntem satiávit bonis.
106:10 Sedéntes in ténebris, et umbra mortis: * vinctos in mendicitáte et ferro.
106:11 Quia exacerbavérunt elóquia Dei: * et consílium Altíssimi irritavérunt.
106:12 Et humiliátum est in labóribus cor eórum: * infirmáti sunt, nec fuit qui adjuváret.
106:13 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum liberávit eos.
106:14 Et edúxit eos de ténebris, et umbra mortis: * et víncula eórum disrúpit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Clamavérunt ad Dóminum et de necessitátibus eórum liberávit eos.
Ant. Ipsi vidérunt
Psalmus 106(15-30) [8]
106:15 Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus: * et mirabília ejus fíliis hóminum.
106:16 Quia contrívit portas ǽreas: * et vectes férreos confrégit.
106:17 Suscépit eos de via iniquitátis eórum: * propter injustítias enim suas humiliáti sunt.
106:18 Omnem escam abomináta est ánima eórum: * et appropinquavérunt usque ad portas mortis.
106:19 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum liberávit eos.
106:20 Misit verbum suum, et sanávit eos: * et erípuit eos de interitiónibus eórum.
106:21 Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus: * et mirabília ejus fíliis hóminum.
106:22 Et sacríficent sacrifícium laudis: * et annúntient ópera ejus in exsultatióne.
106:23 Qui descéndunt mare in návibus, * faciéntes operatiónem in aquis multis.
106:24 Ipsi vidérunt ópera Dómini, * et mirabília ejus in profúndo.
106:25 Dixit, et stetit spíritus procéllæ: * et exaltáti sunt fluctus ejus.
106:26 Ascéndunt usque ad cælos, et descéndunt usque ad abýssos: * ánima eórum in malis tabescébat.
106:27 Turbáti sunt, et moti sunt sicut ébrius: * et omnis sapiéntia eórum devoráta est.
106:28 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum edúxit eos.
106:29 Et státuit procéllam ejus in auram: * et siluérunt fluctus ejus.
106:30 Et lætáti sunt quia siluérunt: * et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília ejus.
Ant. Vidébunt recti
Psalmus 106(31-43) [9]
106:31 Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus: * et mirabília ejus fíliis hóminum.
106:32 Et exáltent eum in ecclésia plebis: * et in cáthedra seniórum laudent eum.
106:33 Pósuit flúmina in desértum: * et éxitus aquárum in sitim.
106:34 Terram fructíferam in salsúginem: * a malítia inhabitántium in ea.
106:35 Pósuit desértum in stagna aquárum: * et terram sine aqua in éxitus aquárum.
106:36 Et collocávit illic esuriéntes: * et constituérunt civitátem habitatiónis.
106:37 Et seminavérunt agros, et plantavérunt víneas: * et fecérunt fructum nativitátis.
106:38 Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis: * et juménta eórum non minorávit.
106:39 Et pauci facti sunt: * et vexáti sunt a tribulatióne malórum, et dolóre.
106:40 Effúsa est contémptio super príncipes: * et erráre fecit eos in ínvio, et non in via.
106:41 Et adjúvit páuperem de inópia: * et pósuit sicut oves famílias.
106:42 Vidébunt recti, et lætabúntur: * et omnis iníquitas oppilábit os suum.
106:43 Quis sápiens et custódiet hæc? * et intélleget misericórdias Dómini.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.
V. Scuto circúmdabit te véritas ejus.
R. Non timébis a timóre noctúrno.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.

V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. Amen.

Lectio 1
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 17:1-9
In illo témpore: Assúmpsit Jesus Petrum, et Jacóbum, et Joánnem fratrem ejus, et duxit illos in montem excélsum seórsum: et transfigurátus est ante eos. Et réliqua.

Homilía sancti Leónis Papæ
Homilia de Transfiguratione Domini
Evangélica lectio, dilectíssimi, quæ per aures córporis interiórem méntium nostrárum pulsávit audítum, ad magni sacraménti nos intellegéntiam vocat: quam, aspiránte grátia Dei, facílius assequémur, si consideratiónem nostram ad ea, quæ paulo supérius sunt narráta, referámus. Salvátor enim humáni géneris Jesus Christus, condens eam fidem, quæ et ímpios ad justítiam, et mórtuos révocat ad vitam, ad hoc discípulos suos doctrínæ mónitis, et óperum miráculis imbuébat, ut idem Christus et Unigénitus Dei, et hóminis Fílius crederétur. Nam unum horum sine áltero non próderat ad salútem: et æquális erat perículi, Dóminum Jesum Christum aut Deum tantúmmodo sine hómine, aut sine Deo solum hóminem credidísse: cum utrúmque esset páriter confiténdum: quia sicut Deo vera humánitas, ita hómini ínerat vera divínitas.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Scíndite corda vestra, et non vestiménta vestra: et convertímini ad Dóminum Deum vestrum:
* Quia benígnus et miséricors est.
V. Derelínquat ímpius viam suam, et vir iníquus cogitatiónes suas, et revertátur ad Dóminum, et miserébitur ejus.
R. Quia benígnus et miséricors est.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Divínum auxílium máneat semper nobíscum. Amen.

Lectio 2
Ad confírmandam ergo hujus fídei salubérrimam cognitiónem interrogáverat discípulos suos Dóminus, inter divérsas aliórum opiniónes quid ipsi de eo créderent, quidve sentírent. Ubi Petrus Apóstolus, per revelatiónem summi Patris corpórea súperans, et humána transcéndens, vidit mentis óculis Fílium Dei vivi, et conféssus est glóriam Deitátis; quia non ad solam respéxit substántiam carnis et sánguinis: tantúmque in hac fídei sublimitáte complácuit, ut beatitúdinis felicitáte donátus, sacram inviolábilis petræ accíperet firmitátem: super quam fundáta Ecclésia, portis ínferi et mortis légibus prævaléret: nec in solvéndis aut ligándis quorumcúmque causis áliud rátum esset in cælis, quam quod Petri sedísset arbítrio.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Frange esuriénti panem tuum, et egénos vagósque induc in domum tuam:
* Tunc erúmpet quasi mane lumen tuum, et anteíbit fáciem tuam justítia tua.
V. Cum víderis nudum, óperi eum, et carnem tuam ne despéxeris.
R. Tunc erúmpet quasi mane lumen tuum, et anteíbit fáciem tuam justítia tua.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. Amen.

Lectio 3
Hæc autem, dilectíssimi, laudátæ intellegéntiæ celsitúdo instruénda erat de inferióris substántiæ sacraménto: ne apostólica fides ad glóriam confiténdæ in Christo Deitátis evécta, infirmitátis nostræ receptiónem indígnam impassíbili Deo atque incóngruam judicáret: et ita jam in Christo humánam créderet glorificátam esse natúram, ut nec supplício posset áffici, nec morte dissólvi. Et ídeo dicénte Dómino, quod oportéret eum ire Jerosólymam, et multa pati a senióribus et scribis, ac princípibus sacerdótum, et occídi, et tértia die resúrgere: cum beátus Petrus, qui supérno illustrátus lúmine, de ardentíssima Fílii Dei confessióne fervébat, contumélias illusiónum et crudelíssimæ mortis oppróbrium religióso, ut putábat, et líbero fastídio respuísset; benígna a Jesu increpatióne corréptus, et ad cupiditátem participándæ cum eo passiónis animátus est.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Abscóndite eleemósynam in sinu páuperum, et ipsa orábit pro vobis ad Dóminum:
* Quia sicut aqua extínguit ignem, ita eleemósyna extínguit peccátum.
V. Date eleemósynam, et ecce ómnia munda sunt vobis.
R. Quia sicut aqua extínguit ignem, ita eleemósyna extínguit peccátum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quia sicut aqua extínguit ignem, ita eleemósyna extínguit peccátum.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Pópulum tuum, quǽsumus, Dómine, propítius réspice: atque ab eo flagélla tuæ iracúndiæ cleménter avérte.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Monastic
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
Ordo Praedicatorum
1960 Newcalendar
Language 2
Latin
Deutsch
English
Espanol
Francais
Italiano
Magyar
Polski
Portugues
Polski-Newer
Votive
hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help