Sabbato Quattuor Temporum Quadragesimæ ~ II. classis

Ad Laudes    03-16-2019

Incipit
V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.

Psalmi {Laudes:2 Psalmi et antiphonæ ex Psalterio secundum diem}
Ant. Benígne fac, Dómine, * in bona voluntáte tua Sion.
Psalmus 50 [1]
50:3 Miserére mei, Deus, * secúndum magnam misericórdiam tuam.
50:3 Et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum, * dele iniquitátem meam.
50:4 Ámplius lava me ab iniquitáte mea: * et a peccáto meo munda me.
50:5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco: * et peccátum meum contra me est semper.
50:6 Tibi soli peccávi, et malum coram te feci: * ut iustificéris in sermónibus tuis, et vincas cum iudicáris.
50:7 Ecce enim, in iniquitátibus concéptus sum: * et in peccátis concépit me mater mea.
50:8 Ecce enim, veritátem dilexísti: * incérta et occúlta sapiéntiæ tuæ manifestásti mihi.
50:9 Aspérges me hyssópo, et mundábor: * lavábis me, et super nivem dealbábor.
50:10 Audítui meo dabis gáudium et lætítiam: * et exsultábunt ossa humiliáta.
50:11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis: * et omnes iniquitátes meas dele.
50:12 Cor mundum crea in me, Deus: * et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.
50:13 Ne proícias me a fácie tua: * et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
50:14 Redde mihi lætítiam salutáris tui: * et spíritu principáli confírma me.
50:15 Docébo iníquos vias tuas: * et ímpii ad te converténtur.
50:16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ: * et exsultábit lingua mea iustítiam tuam.
50:17 Dómine, lábia mea apéries: * et os meum annuntiábit laudem tuam.
50:18 Quóniam si voluísses sacrifícium, dedíssem útique: * holocáustis non delectáberis.
50:19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus: * cor contrítum, et humiliátum, Deus, non despícies.
50:20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion: * ut ædificéntur muri Ierúsalem.
50:21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, oblatiónes, et holocáusta: * tunc impónent super altáre tuum vítulos.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion.
Psalmi {Laudes:2 Psalmi et antiphonæ ex Psalterio secundum diem}
Ant. Benígne fac, Dómine, * in bona voluntáte tua Sion.
Psalmus 50 [1]
50:1 Miserére mei, Deus, * secúndum misericórdiam tuam;
50:2 Secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum * dele iniquitátem meam.
50:3 Pénitus lava me a culpa mea, * et a peccáto meo munda me.
50:4 Nam iniquitátem meam ego agnósco, * et peccátum meum coram me est semper.
50:5 Tibi soli peccávi et, quod malum est coram te, feci, * ut manifestéris iustus in senténtia tua, rectus in iudício tuo.
50:6 Ecce, in culpa natus sum, * et in peccáto concépit me mater mea.
50:7 Ecce, sinceritáte cordis delectáris, * et in præcórdiis sapiéntiam me doces.
50:8 Aspérge me hyssópo, et mundábor; * lava me, et super nivem dealbábor.
50:9 Fac me audíre gáudium et lætítiam, * exsúltent ossa quæ contrivísti.
50:10 Avérte fáciem tuam a peccátis meis, * et omnes culpas meas dele.
50:11 Cor mundum crea mihi, Deus, * et spíritum firmum rénova in me.
50:12 Ne proiéceris me a fácie tua, * et spíritum sanctum tuum ne abstúleris a me.
50:13 Redde mihi lætítiam salútis tuæ, * et spíritu generóso confírma me.
50:14 Docébo iníquos vias tuas, * et peccatóres ad te converténtur.
50:15 Líbera me a pœna sánguinis, Deus, Deus salvátor meus: * exsúltet lingua mea de iustítia tua.
50:16 Dómine, lábia mea apéries, * et os meum annuntiábit laudem tuam.
50:17 Neque enim sacrifício delectáris; * et holocáustum, si darem, non acceptáres.
50:18 Sacrifícium meum, Deus, spíritus contrítus, * cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.
50:19 Benígne fac, Dómine, pro bonitáte tua, erga Sion, * ut reædífices muros Ierúsalem.
50:20 Tunc acceptábis sacrifícia legítima, oblatiónes et holocáusta, * tunc ófferent super altáre tuum vítulos.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion.
Ant. Rectus Dóminus, * Deus noster, et non est iníquitas in eo.
Psalmus 91 [2]
91:2 Bonum est confitéri Dómino: * et psállere nómini tuo, Altíssime.
91:3 Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam: * et veritátem tuam per noctem.
91:4 In decachórdo, psaltério: * cum cántico, in cíthara.
91:5 Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua: * et in opéribus mánuum tuárum exsultábo.
91:6 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine! * nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
91:7 Vir insípiens non cognóscet: * et stultus non intélleget hæc.
91:8 Cum exórti fúerint peccatóres sicut fænum: * et apparúerint omnes, qui operántur iniquitátem:
91:9 Ut intéreant in sǽculum sǽculi: * tu autem Altíssimus in ætérnum, Dómine.
91:10 Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, quóniam ecce inimíci tui períbunt: * et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.
91:11 Et exaltábitur sicut unicórnis cornu meum: * et senéctus mea in misericórdia úberi.
91:12 Et despéxit óculus meus inimícos meos: * et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea.
91:13 Iustus, ut palma florébit: * sicut cedrus Líbani multiplicábitur.
91:14 Plantáti in domo Dómini, * in átriis domus Dei nostri florébunt.
91:15 Adhuc multiplicabúntur in senécta úberi: * et bene patiéntes erunt, ut annúntient:
91:16 Quóniam rectus Dóminus, Deus noster: * et non est iníquitas in eo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Rectus Dóminus, Deus noster, et non est iníquitas in eo.
Ant. Rectus Dóminus, * Deus noster, et non est iníquitas in eo.
Psalmus 91 [2]
91:1 Bonum est celebráre Dóminum, * et psállere nómini tuo, Altíssime:
91:2 Annuntiáre mane misericórdiam tuam * et fidelitátem tuam per noctes
91:3 Psaltério decachórdo et lyra, * cum cántico ad cítharam.
91:4 Nam deléctas me, Dómine, factis tuis, * de opéribus mánuum tuárum exsúlto.
91:5 Quam magnífica sunt ópera tua, Dómine, * quam profúndæ cogitatiónes tuæ!
91:6 Vir insípiens non cognóscit, * et stultus non intéllegit hæc.
91:7 Etsi ímpii flóreant ut herba, * et spléndeant omnes male agéntes,
91:8 Excídio destinántur sempitérno: * tu autem in ætérnum excélsus es, Dómine.
91:9 Nam ecce inimíci tui, Dómine; nam ecce inimíci tui períbunt: * dispergéntur omnes male agéntes.
91:10 Extulísti sicut cornu búbali cornu meum; * perfudísti me óleo puríssimo.
91:11 Et óculus meus despéxit inimícos meos, * et de insurgéntibus contra me malígnis læta audiérunt aures meæ.
91:12 Iustus ut palma florébit, * sicut cedrus Líbani crescet.
91:13 Plantáti in domo Dómini, * in átriis Dei nostri florébunt.
91:14 Fructum ferent étiam in senectúte, * sucósi et végeti erunt,
91:15 Ut annúntient, quam rectus sit Dóminus, * petra mea, neque iniquitátem esse in eo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Rectus Dóminus, Deus noster, et non est iníquitas in eo.
Ant. A timóre inimíci * éripe, Dómine, ánimam meam.
Psalmus 63 [3]
63:2 Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: * a timóre inimíci éripe ánimam meam.
63:3 Protexísti me a convéntu malignántium: * a multitúdine operántium iniquitátem.
63:4 Quia exacuérunt ut gládium linguas suas: * intendérunt arcum rem amáram, ut sagíttent in occúltis immaculátum.
63:6 Súbito sagittábunt eum, et non timébunt: * firmavérunt sibi sermónem nequam.
63:6 Narravérunt ut abscónderent láqueos: * dixérunt: Quis vidébit eos?
63:7 Scrutáti sunt iniquitátes: * defecérunt scrutántes scrutínio.
63:7 Accédet homo ad cor altum: * et exaltábitur Deus.
63:8 Sagíttæ parvulórum factæ sunt plagæ eórum: * et infirmátæ sunt contra eos linguæ eórum.
63:9 Conturbáti sunt omnes qui vidébant eos: * et tímuit omnis homo.
63:10 Et annuntiavérunt ópera Dei, * et facta eius intellexérunt.
63:11 Lætábitur iustus in Dómino, et sperábit in eo, * et laudabúntur omnes recti corde.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. A timóre inimíci éripe, Dómine, ánimam meam.
Ant. A timóre inimíci * éripe, Dómine, ánimam meam.
Psalmus 63 [3]
63:1 Audi, Deus, vocem meam, dum queror; * a timóre inimíci custódi vitam meam.
63:2 Prótege me a concílio malignórum, * a tumúltu agéntium iníqua.
63:3 Qui ácuunt ut gládium linguas suas, * dírigunt ut sagíttas verba venenáta,
63:4 Ut fériant ex látebris innocéntem, * de improvíso fériant eum nihil timéntes.
63:5 Fírmiter propónunt sibi rem malam, conspírant de láqueis tendéndis occúlte, * dicunt: Quis nos vidébit?
63:6 Excógitant nefária, * occúltant cogitatiónes excogitátas,
63:7 Et mens cuiúsque * et cor sunt profúnda.
63:8 Sed Deus ferit eos sagíttis, * de improvíso percutiúntur vulnéribus,
63:9 Et ruínam parat eis lingua ipsórum: * cápita movent omnes qui vident eos.
63:10 Et omnes timent et prǽdicant opus Dei, * et perpéndunt acta eius.
63:11 Lætátur iustus in Dómino et cónfugit ad eum, * et gloriántur omnes recti corde.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. A timóre inimíci éripe, Dómine, ánimam meam.
Ant. In servis suis * miserébitur Dóminus et propítius erit terræ pópuli sui.
Canticum Moysis [4]
(Canticum Moysis * Deut 32:1-27)
32:1 Audíte, cæli, quæ loquor: * áudiat terra verba oris mei.
32:2 Concréscat ut plúvia doctrína mea, * fluat ut ros elóquium meum.
32:3 Quasi imber super herbam, et quasi stillæ super grámina. * Quia nomen Dómini invocábo.
32:4 Date magnificéntiam Deo nostro. * Dei perfécta sunt ópera, et omnes viæ eius iudícia:
32:5 Deus fidélis, et absque ulla iniquitáte, iustus et rectus. * Peccavérunt ei, et non fílii eius in sórdibus:
32:6 Generátio prava atque pervérsa. * Hǽccine reddis Dómino, pópule stulte et insípiens?
32:7 Numquid non ipse est pater tuus, * qui possédit te, et fecit, et creávit te?
32:8 Meménto diérum antiquórum, * cógita generatiónes síngulas:
32:9 Intérroga patrem tuum, et annuntiábit tibi: * maióres tuos, et dicent tibi.
32:10 Quando dividébat Altíssimus gentes: * quando separábat fílios Adam.
32:11 Constítuit términos populórum * iuxta númerum filiórum Israël.
32:12 Pars autem Dómini, pópulus eius: * Iacob funículus hereditátis eius.
32:13 Invénit eum in terra desérta, * in loco horróris et vastæ solitúdinis:
32:14 Circumdúxit eum, et dócuit: * et custodívit quasi pupíllam óculi sui.
32:15 Sicut áquila próvocans ad volándum pullos suos, * et super eos vólitans,
32:16 Expándit alas suas, et assúmpsit eum, * atque portávit in húmeris suis.
32:17 Dóminus solus dux eius fuit: * et non erat cum eo deus aliénus.
32:18 Constítuit eum super excélsam terram: * ut coméderet fructus agrórum,
32:19 Ut súgeret mel de petra, * oleúmque de saxo duríssimo.
32:20 Butýrum de arménto, et lac de óvibus * cum ádipe agnórum, et aríetum filiórum Basan:
32:21 Et hircos cum medúlla trítici, * et sánguinem uvæ bíberet meracíssimum.
32:22 Incrassátus est diléctus, et recalcitrávit: * incrassátus, impinguátus, dilatátus,
32:23 Derelíquit Deum, factórem suum, * et recéssit a Deo, salutári suo.
32:24 Provocavérunt eum in diis aliénis, * et in abominatiónibus ad iracúndiam concitavérunt.
32:25 Immolavérunt dæmóniis, et non Deo, * diis, quos ignorábant:
32:26 Novi recentésque venérunt, * quos non coluérunt patres eórum.
32:27 Deum qui te génuit dereliquísti, * et oblítus es Dómini, creatóris tui.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. In servis suis miserébitur Dóminus et propítius erit terræ pópuli sui.
Ant. In servis suis * miserébitur Dóminus et propítius erit terræ pópuli sui.
Canticum Moysis [4]
(Canticum Moysis * Deut 32:1-27)
32:1 Auscultáte, cæli, et loquar; * et terra áudiat verba oris mei.
32:2 Descéndat ut plúvia doctrína mea; * stillet ut ros elóquium meum,
32:3 Sicut imber super herbam * et sicut plúvia super gramen.
32:3 Etenim nomen Dómini prædicábo: * tribúite glóriam Deo nostro.
32:4 Petra est: perfécta sunt ópera eius; * nam omnes viæ eius sunt iustæ.
32:5 Deus fidélis est et absque iniquitáte: * iustus et rectus.
32:6 Male egérunt in eum fílii degéneres, * generátio prava atque pervérsa.
32:6 Hǽccine retribúitis Dómino, * pópule stulte et insípiens?
32:7 Nonne ipse est pater tuus, qui creávit te, * nonne ipse te fecit et cóndidit?
32:8 Meménto diérum antiquórum; * perpéndite annos ómnium generatiónum:
32:9 Intérroga patrem tuum et indicábit tibi, * senes tuos: et dicent tibi:
32:10 Quando Altíssimus géntibus assignávit terras, * quando divísit fílios Adam,
32:11 Státuit términos pópulis * secúndum númerum filiórum Israël;
32:12 Pars enim Dómini est pópulus eius, * Iacob sors hereditária eius.
32:13 Invénit eum in terra desérta, * in loco incúlto, in ululátu solitúdinis.
32:14 Fovit eum et atténdit ad eum, * custodívit eum ut pupíllam óculi sui.
32:15 Sicut áquila éxcitat nidum suum, * vólitat super pullos suos,
32:16 Ita expándit alas suas et tulit eum, * portávit eum super pennas suas.
32:17 Dóminus solus duxit eum, * neque ullus erat cum eo deus aliénus.
32:18 Vexit eum super excélsa terræ,* cibávit eum provéntu agrórum.
32:19 Sugéndum dedit ei mel de petra, * oleúmque de saxo duríssimo;
32:20 Butýrum arménti et lac óvium * cum ádipe agnórum et aríetum,
32:21 Tauros Basan et hircos cum ádipe opímo fruménti, * et sánguinem uvæ bibísti, vinum generósum.
32:22 Manducávit Iacob et satiátus est, pinguis factus est diléctus et recalcitrávit: * pinguis factus est, saginátus, obésus.
32:23 Derelíquit Deum, factórem suum, * et despéxit petram salútis suæ.
32:24 Provocavérunt eum diis aliénis, * abominatiónibus irritavérunt eum.
32:25 Immolavérunt dæmóniis, qui non sunt dii, * diis quos ignoráverant,
32:26 Novis, qui recens venérunt, * quos non colúerant patres vestri.
32:27 Petram, quæ génuit te, neglexísti, * et oblítus es Dei factóris tui.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. In servis suis miserébitur Dóminus et propítius erit terræ pópuli sui.
Ant. Laudáte * Dóminum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius.
Psalmus 150 [5]
150:1 Laudáte Dóminum in sanctis eius: * laudáte eum in firmaménto virtútis eius.
150:2 Laudáte eum in virtútibus eius: * laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius.
150:3 Laudáte eum in sono tubæ: * laudáte eum in psaltério, et cíthara.
150:4 Laudáte eum in týmpano, et choro: * laudáte eum in chordis, et órgano.
150:5 Laudáte eum in cýmbalis benesonántibus: laudáte eum in cýmbalis iubilatiónis: * omnis spíritus laudet Dóminum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Laudáte Dóminum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius.
Ant. Laudáte * Dóminum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius.
Psalmus 150 [5]
150:1 Laudáte Dóminum in sanctuário eius, * laudáte eum in augústo firmaménto eius.
150:2 Laudáte eum propter grándia ópera eius, * laudáte eum propter summam maiestátem eius.
150:3 Laudáte eum clangóre tubæ, * laudáte eum psaltério et cíthara.
150:4 Laudáte eum týmpano et choro, * laudáte eum chordis et órgano.
150:5 Laudáte eum cýmbalis sonóris, laudáte eum cýmbalis crepitántibus: * omne quod spirat, laudet Dóminum!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Laudáte Dóminum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius.
Capitulum Hymnus Versus {ex Psalterio secundum diem}
Isa 58:1
Clama, ne cesses, quasi tuba exálta vocem tuam, et annúntia pópulo meo scélera eórum, et dómui Iacob peccáta eórum.
R. Deo grátias.

Hymnus
O sol salútis, íntimis,
Iesu, refúlge méntibus,
Dum, nocte pulsa, grátior
Orbi dies renáscitur.

Dans tempus acceptábile,
Da lacrimárum rívulis
Laváre cordis víctimam,
Quam læta adúrat cáritas.

Quo fonte manávit nefas,
Fluent perénnes lácrimæ,
Si virga pœniténtiæ
Cordis rigórem cónterat.

Dies venit, dies tua,
In qua reflórent ómnia:
Lætémur et nos in viam
Tua redúcti déxtera.

Te prona mundi máchina,
Clemens, adóret, Trínitas,
Et nos novi per grátiam
Novum canámus cánticum.
Amen.

V. Ángelis suis Deus mandávit de te.
R. Ut custódiant te in ómnibus viis tuis.

Canticum: Benedictus {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. Assúmpsit Iesus * discípulos suos, et ascéndit in montem, et transfigurátus est ante eos.
(Canticum Zachariæ: Luc. 1:68-79)
1:68 Benedíctus Dóminus, Deus Israël: * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
1:69 Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David, púeri sui.
1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum eius:
1:71 Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos.
1:72 Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.
1:73 Iusiurándum, quod iurávit ad Ábraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:
1:74 Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.
1:75 In sanctitáte, et iustítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.
1:76 Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias eius:
1:77 Ad dandam sciéntiam salútis plebi eius: * in remissiónem peccatórum eórum:
1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
1:79 Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Assúmpsit Iesus discípulos suos, et ascéndit in montem, et transfigurátus est ante eos.
Canticum: Benedictus {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. Assúmpsit Iesus * discípulos suos, et ascéndit in montem, et transfigurátus est ante eos.
(Canticum Zachariæ: Luc. 1:68-79)
1:68 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * quia visitávit et redémit pópulum suum,
1:69 Et eréxit cornu salútis nobis * in domo David servi sui,
1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui olim fuérunt, prophetárum suórum:
1:71 Ut liberáret nos ab inimícis nostris, * et e manu ómnium qui odérunt nos,
1:72 Ut fáceret misericórdiam cum pátribus nostris, * et recordarétur fœ́deris sui sancti:
1:73 Iurisiurándi, quod iurávit Abrahæ, patri nostro, * datúrum se nobis,
1:74 Ut sine timóre e manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi,
1:75 In sanctitáte et iustítia coram ipso * ómnibus diébus nostris.
1:76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini ad parándas vias eius,
1:77 Ad dandam pópulo eius sciéntiam salútis * in remissióne peccatórum eórum,
1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri, * qua visitábit nos Oriens ex alto,
1:79 Ut illúminet eos, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, * ut dírigat pedes nostros in viam pacis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Assúmpsit Iesus discípulos suos, et ascéndit in montem, et transfigurátus est ante eos.
Preces Feriales {habentur}
Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
V. Ego dixi: Dómine, miserére mei.
R. Sana ánimam meam quia peccávi tibi.
V. Convértere, Dómine, úsquequo?
R. Et deprecábilis esto super servos tuos.
V. Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos.
R. Quemádmodum sperávimus in te.
V. Sacerdótes tui induántur iustítiam.
R. Et sancti tui exsúltent.
V. Orémus pro beatíssimo Papa nostro N.
R. Dóminus consérvet eum, et vivíficet eum, et beátum fáciat eum in terra, et non tradat eum in ánimam inimicórum eius.
V. Orémus et pro Antístite nostro N.
R. Stet et pascat in fortitúdine tua, Dómine, in sublimitáte nóminis tui.
Romæ præcedens Versus cum suo Responsorio omittitur; alibi vero ad litteram N. ab omnibus nomen diœcesani Episcopi exprimatur, Vacante Apostolica vel Episcopali Sede, alteruter vel uterque respectivus Versus cum suo Responsorio præteritur.

V. Dómine, salvum fac regem.
R. Et exáudi nos in die, qua invocavérimus te.
V. Salvum fac pópulum tuum, Dómine, et bénedic hereditáti tuæ.
R. Et rege eos, et extólle illos usque in ætérnum.
V. Meménto Congregatiónis tuæ.
R. Quam possedísti ab inítio.
V. Fiat pax in virtúte tua.
R. Et abundántia in túrribus tuis.
V. Orémus pro benefactóribus nostris.
R. Retribúere dignáre, Dómine, ómnibus, nobis bona faciéntibus propter nomen tuum, vitam ætérnam. Amen.
V. Orémus pro fidélibus defúnctis.
R. Réquiem ætérnam dona eis, Dómine, et lux perpétua lúceat eis.
V. Requiéscant in pace.
R. Amen.
V. Pro frátribus nostris abséntibus.
R. Salvos fac servos tuos, Deus meus, sperántes in te.
V. Pro afflíctis et captívis.
R. Líbera eos, Deus Israël, ex ómnibus tribulatiónibus suis.
V. Mitte eis, Dómine, auxílium de sancto.
R. Et de Sion tuére eos.
V. Dómine, Deus virtútum, convérte nos.
R. Et osténde fáciem tuam, et salvi érimus.
V. Exsúrge, Christe, ádiuva nos.
R. Et líbera nos propter nomen tuum.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

Oratio {ex Proprio de Tempore}
secunda 'Domine, exaudi' omittitur
Orémus.
Pópulum tuum, quǽsumus, Dómine, propítius réspice: atque ab eo flagélla tuæ iracúndiæ cleménter avérte.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Monastic
Ordo Praedicatorum
Language 2
Latin
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help