S. Gregorii Papæ Confessoris et Ecclesiæ Doctoris ~ II. classis
Tempora: Feria Tertia infra Hebdomadam I in Quadragesima

Divinum Officium Monastic - 1963

03-12-2019

Ad Matutinum

Incipit
℣. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
℣. Dómine, lábia mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
℣. Dómine, lábia mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.

Psalmus 3 [0]
3:2 Dómine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
3:3 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo eius.
3:4 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
3:5 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
3:6 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
3:7 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
3:8 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
3:9 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Incipit
℣. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
℣. Dómine, lábia mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
℣. Dómine, lábia mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.

Psalmus 3 [0]
3:1 Dómine, quam multi sunt qui tríbulant me, * multi insúrgunt advérsum me!
3:2 Multi sunt qui de me dicunt: * «non est salus ei in Deo».
3:3 Tu autem, Dómine, clípeus meus es, * glória mea, qui érigis caput meum.
3:4 Voce mea ad Dóminum clamávi, * et exaudívit me de monte sancto suo.
3:5 Ego decúbui et obdormívi: * exsurréxi, quia Dóminus susténtat me.
3:6 Non timébo mília pópuli, * quæ in circúitu contra me consístunt.
3:6 Exsúrge, Dómine! * Salvum me fac, Deus meus!
3:7 Nam maxíllam percussísti ómnium adversántium mihi, * dentes peccatórum confregísti.
3:8 Penes Dóminum est salus: * super pópulum tuum sit benedíctio tua!
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Invitatorium {Antiphona ex Commune aut Festo}
Ant. Regem Confessórum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.

Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte, adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.

Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte, adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.

Hymnus {ex Proprio Sanctorum}
Anglórum iam Apóstolus,
Nunc Angelórum sócius,
Ut tunc, Gregóri, Géntibus,
Succúrre iam credéntibus.

Tu largas opum cópias,
Omnémque mundi glóriam
Spernis, ut inops ínopem
Iesum sequáris príncipem.

Vidétur egens náufragus,
Dum stipem petit Ángelus:
Tu munus iam post géminum
Prǽbes et vas argénteum.

Ex hoc te Christus témpore
Suæ præfert Ecclésiæ:
Sic Petri gradum pércipis,
Cuius et normam séqueris.

O Póntifex egrégie,
Lux et decus Ecclésiæ,
Non sinas in perículis,
Quos tot mandátis ínstruis.

Sit Patri laus ingénito,
Sit decus Unigénito,
Sit utriúsque párili
Maiéstas summa Flámini.
Amen.
Hymnus {ex Proprio Sanctorum}
Anglórum iam Apóstolus,
Nunc Angelórum sócius,
Ut tunc, Gregóri, Géntibus,
Succúrre iam credéntibus.

Tu largas opum cópias,
Omnémque mundi glóriam
Spernis, ut inops ínopem
Iesum sequáris príncipem.

Vidétur egens náufragus,
Dum stipem petit Ángelus:
Tu munus iam post géminum
Prǽbes et vas argénteum.

Ex hoc te Christus témpore
Suæ præfert Ecclésiæ:
Sic Petri gradum pércipis,
Cuius et normam séqueris.

O Póntifex egrégie,
Lux et decus Ecclésiæ,
Non sinas in perículis,
Quos tot mandátis ínstruis.

Sit Patri laus ingénito,
Sit decus Unigénito,
Sit utriúsque párili
Maiéstas summa Flámini.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ et Psalmi ex Proprio Sanctorum}
Nocturn I.
Ant. Beátus vir, * qui in lege Dómini meditátur: volúntas eius pérmanet die ac nocte, et ómnia quæcúmque fáciet, semper prosperabúntur.
Psalmus 1 [1]
1:1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit:
1:2 Sed in lege Dómini volúntas eius, * et in lege eius meditábitur die ac nocte.
1:3 Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
1:3 Et fólium eius non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
1:4 Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem proícit ventus a fácie terræ.
1:5 Ídeo non resúrgent ímpii in iudício: * neque peccatóres in concílio iustórum.
1:6 Quóniam novit Dóminus viam iustórum: * et iter impiórum períbit.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Beátus vir, qui in lege Dómini meditátur: volúntas eius pérmanet die ac nocte, et ómnia quæcúmque fáciet, semper prosperabúntur.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ et Psalmi ex Proprio Sanctorum}
Nocturn I.
Ant. Beátus vir, * qui in lege Dómini meditátur: volúntas eius pérmanet die ac nocte, et ómnia quæcúmque fáciet, semper prosperabúntur.
Psalmus 1 [1]
1:1 Beátus vir, qui non séquitur * consílium impiórum,
1:1 Et viam peccatórum non ingréditur, * et in convéntu protervórum non sedet;
1:2 Sed in lege Dómini volúptas eius est, * et de lege eius meditátur die ac nocte.
1:3 Et est tamquam arbor * plantáta iuxta rivos aquárum,
1:3 Quæ fructum præbet témpore suo, cuiúsque fólia non marcéscunt, * et quæcúmque facit, próspere procédunt.
1:5 Non sic ímpii, non sic; * sed tamquam pálea, quam díssipat ventus.
1:6 Ideo non consístent ímpii in iudício, * neque peccatóres in concílio iustórum.
1:7 Quóniam Dóminus curat viam iustórum, * et via impiórum períbit.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Beátus vir, qui in lege Dómini meditátur: volúntas eius pérmanet die ac nocte, et ómnia quæcúmque fáciet, semper prosperabúntur.
Ant. Beátus iste Sanctus, * qui confísus est in Dómino, prædicávit præcéptum Dómini, constitútus est in monte sancto eius.
Psalmus 2 [2]
2:1 Quare fremuérunt gentes: * et pópuli meditáti sunt inánia?
2:2 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum, et advérsus Christum eius.
2:3 Dirumpámus víncula eórum: * et proiciámus a nobis iugum ipsórum.
2:4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos.
2:5 Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos.
2:6 Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum eius, * prǽdicans præcéptum eius.
2:7 Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
2:8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ.
2:9 Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos.
2:10 Et nunc, reges, intellégite: * erudímini, qui iudicátis terram.
2:11 Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
2:12 Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via iusta.
2:13 Cum exárserit in brevi ira eius: * beáti omnes qui confídunt in eo.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Beátus iste Sanctus, qui confísus est in Dómino, prædicávit præcéptum Dómini, constitútus est in monte sancto eius.
Ant. Beátus iste Sanctus, * qui confísus est in Dómino, prædicávit præcéptum Dómini, constitútus est in monte sancto eius.
Psalmus 2 [2]
2:1 Quare tumultuántur gentes * et pópuli meditántur inánia?
2:2 Consúrgunt reges terræ et príncipes conspírant simul * advérsus Dóminum et advérsus Christum eius:
2:3 «Dirumpámus víncula eórum * et proiciámus a nobis láqueos eórum!»
2:4 Qui hábitat in cælis, ridet, * Dóminus illúdit eis.
2:5 Tum lóquitur ad eos in ira sua, * et in furóre suo contúrbat eos:
2:6 «At ego constítui regem meum * Super Sion, montem sanctum meum!»
2:7 Promulgábo decrétum Dómini: Dóminus dixit ad me: * «Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
2:8 Póstula a me et dabo tibi gentes in hereditátem * et in possessiónem tuam términos terræ.
2:9 Reges eas virga férrea, * tamquam vas fíguli confrínges eas.»
2:10 Et nunc, reges, intellégite; * erudímini, qui gubernátis terram.
2:11 Servíte Dómino in timóre et exsultáte ei; * cum tremóre præstáte obséquium illi,
2:13 Ne irascátur et pereátis de via, cum cito exárserit ira eius: * Beáti omnes qui confúgiunt ad eum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Beátus iste Sanctus, qui confísus est in Dómino, prædicávit præcéptum Dómini, constitútus est in monte sancto eius.
Ant. Invocántem * exaudívit Dóminus Sanctum suum; Dóminus exaudívit eum, et constítuit eum in pace.
Psalmus 4 [3]
4:2 Cum invocárem exaudívit me Deus iustítiæ meæ: * in tribulatióne dilatásti mihi.
4:2 Miserére mei, * et exáudi oratiónem meam.
4:3 Fílii hóminum, úsquequo gravi corde? * ut quid dilígitis vanitátem, et quǽritis mendácium?
4:4 Et scitóte quóniam mirificávit Dóminus sanctum suum: * Dóminus exáudiet me cum clamávero ad eum.
4:5 Irascímini, et nolíte peccáre: * quæ dícitis in córdibus vestris, in cubílibus vestris compungímini.
4:6 Sacrificáte sacrifícium iustítiæ, et speráte in Dómino. * Multi dicunt: Quis osténdit nobis bona?
4:7 Signátum est super nos lumen vultus tui, Dómine: * dedísti lætítiam in corde meo.
4:8 A fructu fruménti, vini, et ólei sui * multiplicáti sunt.
4:9 In pace in idípsum * dórmiam, et requiéscam;
4:10 Quóniam tu, Dómine, singuláriter in spe * constituísti me.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Invocántem exaudívit Dóminus Sanctum suum; Dóminus exaudívit eum, et constítuit eum in pace.
Ant. Invocántem * exaudívit Dóminus Sanctum suum; Dóminus exaudívit eum, et constítuit eum in pace.
Psalmus 4 [3]
4:1 Cum invocávero, exáudi me, Deus iustítiæ meæ, qui in tribulatióne me sublevásti; * miserére mei et exáudi oratiónem meam.
4:2 Viri, quoúsque estis graves corde? * Quare dilígitis vanitátem et quǽritis mendácium?
4:3 Scitóte: mirábilem facit Dóminus sanctum suum; * Dóminus exáudiet me, cum invocávero eum.
4:4 Contremíscite et nolíte peccáre, * Recogitáte in córdibus vestris, in cubílibus vestris, et obmutéscite.
4:6 Sacrificáte sacrifícia iusta, * et speráte in Dómino.
4:7 Multi dicunt: «Quis osténdet nobis bona?» * Extólle super nos lumen vultus tui, Dómine!
4:8 Dedísti lætítiam in cor meum * maiórem, quam cum abúndant trítico et vino.
4:10 In pace, simul ac decúbui, obdormísco, * quóniam tu solus, Dómine, * in securitáte me constítuis.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Invocántem exaudívit Dóminus Sanctum suum; Dóminus exaudívit eum, et constítuit eum in pace.
Ant. Læténtur omnes * qui sperant in te, Dómine; quóniam tu benedixísti iusto, scuto bonæ voluntátis tuæ coronásti eum.
Psalmus 5 [4]
5:2 Verba mea áuribus pércipe, Dómine, * intéllege clamórem meum.
5:3 Inténde voci oratiónis meæ, * Rex meus et Deus meus.
5:4 Quóniam ad te orábo: * Dómine, mane exáudies vocem meam.
5:5 Mane astábo tibi et vidébo: * quóniam non Deus volens iniquitátem tu es.
5:6 Neque habitábit iuxta te malígnus: * neque permanébunt iniústi ante óculos tuos.
5:7 Odísti omnes, qui operántur iniquitátem: * perdes omnes, qui loquúntur mendácium.
5:7 Virum sánguinum et dolósum abominábitur Dóminus: * ego autem in multitúdine misericórdiæ tuæ.
5:8 Introíbo in domum tuam: * adorábo ad templum sanctum tuum in timóre tuo.
5:9 Dómine, deduc me in iustítia tua: * propter inimícos meos dírige in conspéctu tuo viam meam.
5:10 Quóniam non est in ore eórum véritas: * cor eórum vanum est.
5:11 Sepúlcrum patens est guttur eórum, linguis suis dolóse agébant, * iúdica illos, Deus.
5:11 Décidant a cogitatiónibus suis, secúndum multitúdinem impietátum eórum expélle eos, * quóniam irritavérunt te, Dómine.
5:12 Et læténtur omnes, qui sperant in te, * in ætérnum exsultábunt: et habitábis in eis.
5:12 Et gloriabúntur in te omnes, qui díligunt nomen tuum, * quóniam tu benedíces iusto.
5:13 Dómine, ut scuto bonæ voluntátis tuæ * coronásti nos.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Læténtur omnes qui sperant in te, Dómine; quóniam tu benedixísti iusto, scuto bonæ voluntátis tuæ coronásti eum.
Ant. Læténtur omnes * qui sperant in te, Dómine; quóniam tu benedixísti iusto, scuto bonæ voluntátis tuæ coronásti eum.
Psalmus 5 [4]
5:1 Verba mea áuribus pércipe, Dómine, * atténde gémitum meum,
5:2 Advérte voci oratiónis meæ, * rex meus et Deus meus!
5:3 Te enim déprecor, Dómine; mane audis vocem meam; * mane propóno tibi preces meas et exspécto.
5:4 Tu enim non es Deus cui pláceat iníquitas, * malígnus apud te non commorátur, * neque ímpii consístunt coram te.
5:6 Odísti omnes qui patrant iníqua, * perdis omnes qui loquúntur mendácium;
5:7 Virum cruéntum et dolósum * abominátur Dóminus.
5:8 Ego autem, pro multitúdine grátiæ tuæ, * ingrédiar domum tuam,
5:9 Prostérnar ad templum sanctum tuum * in timóre tuo, Dómine.
5:10 Deduc me in iustítia tua propter inimícos meos; * complána viam tuam coram me.
5:11 Nam in ore istórum non est sincéritas; * cor eórum insídias molítur;
5:12 Sepúlcrum patens est guttur eórum; * linguis suis blandiúntur.
5:12 Castíga eos, Deus, * éxcidant consíliis suis;
5:13 Propter crímina eórum multa expélle eos, * nam contra te rebélles sunt.
5:13 Læténtur autem omnes qui confúgiunt ad te, * in perpétuum exsúltent.
5:14 Et prótegas eos et læténtur de te, * qui díligunt nomen tuum.
5:15 Nam tu benedíces iusto, Dómine: * benevoléntia, velut scuto, circúmdabis eum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Læténtur omnes qui sperant in te, Dómine; quóniam tu benedixísti iusto, scuto bonæ voluntátis tuæ coronásti eum.
Ant. Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra! quia glória et honóre coronásti Sanctum tuum, et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
Psalmus 8 [5]
8:2 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
8:2 Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
8:5 Quid est homo quod memor es eius? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
8:8 Ómnia subiecísti sub pédibus eius, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
8:9 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
8:10 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra! quia glória et honóre coronásti Sanctum tuum, et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
Ant. Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra! quia glória et honóre coronásti Sanctum tuum, et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
Psalmus 8 [5]
8:2 Dómine, Dómine noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra, * qui extulísti maiestátem tuam super cælos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium parásti laudem contra adversários tuos, * ut compéscas inimícum et hostem.
8:4 Cum vídeo cælos tuos, opus digitórum tuórum, * lunam et stellas quæ tu fundásti:
8:5 Quid est homo, quod memor es eius? * aut fílius hóminis, quod curas de eo?
8:6 Et fecísti eum paulo minórem Angelis, * glória et honóre coronásti eum;
8:6 Dedísti ei potestátem super ópera mánuum tuárum, * ómnia subiecísti pédibus eius:
8:7 Oves et boves univérsos, * ínsuper et pécora campi,
8:8 Vólucres cæli et pisces maris: * quidquid perámbulat sémitas márium.
8:9 Dómine, Dómine noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra! quia glória et honóre coronásti Sanctum tuum, et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
Ant. Iustus Dóminus * et iustítiam diléxit: æquitátem vidit vultus eius.
Psalmus 10 [6]
10:2 In Dómino confído: quómodo dícitis ánimæ meæ: * Tránsmigra in montem sicut passer?
10:3 Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, paravérunt sagíttas suas in pháretra, * ut sagíttent in obscúro rectos corde.
10:4 Quóniam quæ perfecísti, destruxérunt: * iustus autem quid fecit?
10:5 Dóminus in templo sancto suo, * Dóminus in cælo sedes eius.
10:5 Óculi eius in páuperem respíciunt: * pálpebræ eius intérrogant fílios hóminum.
10:6 Dóminus intérrogat iustum et ímpium: * qui autem díligit iniquitátem, odit ánimam suam.
10:7 Pluet super peccatóres láqueos: * ignis, et sulphur, et spíritus procellárum pars cálicis eórum.
10:8 Quóniam iustus Dóminus, et iustítias diléxit: * æquitátem vidit vultus eius.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Iustus Dóminus et iustítiam diléxit: æquitátem vidit vultus eius.
Ant. Iustus Dóminus * et iustítiam diléxit: æquitátem vidit vultus eius.
Psalmus 10 [6]
10:1 Ad Dóminum confúgio; quómodo dícitis ánimæ meæ: * «Tránsvola in montem sicut avis!
10:2 Ecce enim peccatóres tendunt arcum, ponunt sagíttam suam super nervum, * ut sagíttent in obscúro rectos corde.
10:3 Quando fundaménta evertúntur, * iustus quid fácere valet?»
10:4 Dóminus in templo sancto suo; * Dóminus — in cælo sedes eius.
10:5 Oculi eius respíciunt, * pálpebræ eius scrutántur fílios hóminum.
10:6 Dóminus scrutátur iustum et ímpium; * qui díligit iniquitátem, hunc odit ánima eius.
10:7 Pluet super peccatóres carbónes ignítos et sulphur; * ventus ǽstuans pars cálicis eórum.
10:8 Nam iustus est Dóminus, iustítiam díligit; * recti vidébunt fáciem eius.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Iustus Dóminus et iustítiam diléxit: æquitátem vidit vultus eius.
℣. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum.
℟. Stolam glóriæ índuit eum.
℣. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum.
℟. Stolam glóriæ índuit eum.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum. Amen.

℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus. Amen.

Lectio 1
De libro Ecclesiástici
Sir 39:1-4
1 Sapiéntiam ómnium antiquórum exquíret sápiens, et in prophétis vacábit.
2 Narratiónem virórum nominatórum conservábit, et in versútias parabolárum simul introíbit.
3 Occúlta proverbiórum exquíret, et in abscónditis parabolárum conversábitur.
4 In médio magnatórum ministrábit, et in conspéctu prǽsidis apparébit.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Euge, serve bone et fidélis, quia in pauca fuísti fidélis, supra multa te constítuam:
* Intra in gáudium Dómini tui.
℣. Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce ália quinque superlucrátus sum.
℟. Intra in gáudium Dómini tui.

Benedictio. Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adiuváre dignétur. Amen.

Lectio 2
De libro Ecclesiástici
Sir 39:4-7
5 In terram alienigenárum géntium pertránsiet; bona enim et mala in homínibus tentábit.
6 Cor suum tradet ad vigilándum dilúculo ad Dóminum, qui fecit illum, et in conspéctu Altíssimi deprecábitur.
7 Apériet os suum in oratióne, et pro delíctis suis deprecábitur.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo:
* Ideo iureiurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam.
℣. Benedictiónem ómnium géntium dedit illi, et testaméntum suum confirmávit super caput eius.
℟. Ideo iureiurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam.

Benedictio. Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
Sir 39:8-10
8 Si enim Dóminus magnus volúerit, spíritu intellegéntiæ replébit illum:
9 Et ipse tamquam imbres mittet elóquia sapiéntiæ suæ, et in oratióne confitébitur Dómino:
10 Et ipse díriget consílium eius, et disciplínam, et in abscónditis suis consiliábitur.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Iurávit Dóminus, et non pœnitébit eum:
* Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech.
℣. Dixit Dóminus Dómino meo, Sede a dextris meis.
℟. Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech.

Benedictio. In unitáte Sancti Spíritus, benedícat nos Pater et Fílius. Amen.

Lectio 4
Sir 39:11-14
11 Ipse palam fáciet disciplínam doctrínæ suæ, et in lege testaménti Dómini gloriábitur.
12 Collaudábunt multi sapiéntiam eius, et usque in sǽculum non delébitur.
13 Non recédet memória eius, et nomen eius requirétur a generatióne in generatiónem.
14 Sapiéntiam eius enarrábunt gentes, et laudem eius enuntiábit Ecclésia.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Ecce vere Isrælíta, in quo dolus non est invéntus: † qui probátus repértus est sacérdos magnus
* Iuxta órdinem Melchísedech.
℣. Státuit ei Dóminus testaméntum sempitérnum, † et dedit illi sacerdótium magnum.
℟. Iuxta órdinem Melchísedech.

Nocturn II.
Ant. Dómine, * iste Sanctus habitábit in tabernáculo tuo, operátus est iustítiam, requiéscet in monte sancto tuo.
Psalmus 14 [7]
14:1 Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? * aut quis requiéscet in monte sancto tuo?
14:2 Qui ingréditur sine mácula, * et operátur iustítiam:
14:3 Qui lóquitur veritátem in corde suo, * qui non egit dolum in lingua sua:
14:3 Nec fecit próximo suo malum, * et oppróbrium non accépit advérsus próximos suos.
14:4 Ad níhilum dedúctus est in conspéctu eius malígnus: * timéntes autem Dóminum gloríficat:
14:5 Qui iurat próximo suo, et non décipit, * qui pecúniam suam non dedit ad usúram, et múnera super innocéntem non accépit.
14:5 Qui facit hæc: * non movébitur in ætérnum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dómine, iste Sanctus habitábit in tabernáculo tuo, operátus est iustítiam, requiéscet in monte sancto tuo.
Nocturn II.
Ant. Dómine, * iste Sanctus habitábit in tabernáculo tuo, operátus est iustítiam, requiéscet in monte sancto tuo.
Psalmus 14 [7]
14:1 Dómine, quis commorábitur in tabernáculo tuo, * quis habitábit in monte sancto tuo?
14:2 Qui ámbulat sine mácula et facit iustítiam et cógitat recta in corde suo, * nec calumniátur lingua sua;
14:3 Qui non facit próximo suo malum, * neque oppróbrium infert vicíno suo;
14:4 Qui contemptíbilem ǽstimat ímprobum, * timéntes vero Dóminum honórat;
14:5 Qui, etsi iurávit cum damno suo, non mutat, pecúniam suam non dat ad usúram * neque áccipit múnera contra innocéntem.
14:7 Qui facit hæc, * non movébitur in ætérnum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dómine, iste Sanctus habitábit in tabernáculo tuo, operátus est iustítiam, requiéscet in monte sancto tuo.
Ant. Vitam pétiit * a te, et tribuísti ei, Dómine: glóriam et magnum decórem imposuísti super eum; posuísti in cápite eius corónam de lápide pretióso.
Psalmus 20 [8]
20:2 Dómine, in virtúte tua lætábitur rex: * et super salutáre tuum exsultábit veheménter.
20:3 Desidérium cordis eius tribuísti ei: * et voluntáte labiórum eius non fraudásti eum.
20:4 Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: * posuísti in cápite eius corónam de lápide pretióso.
20:5 Vitam pétiit a te: * et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.
20:6 Magna est glória eius in salutári tuo: * glóriam et magnum decórem impónes super eum.
20:7 Quóniam dabis eum in benedictiónem in sǽculum sǽculi: * lætificábis eum in gáudio cum vultu tuo.
20:8 Quóniam rex sperat in Dómino: * et in misericórdia Altíssimi non commovébitur.
20:9 Inveniátur manus tua ómnibus inimícis tuis: * déxtera tua invéniat omnes, qui te odérunt.
20:10 Pones eos ut clíbanum ignis in témpore vultus tui: * Dóminus in ira sua conturbábit eos, et devorábit eos ignis.
20:11 Fructum eórum de terra perdes: * et semen eórum a fíliis hóminum.
20:12 Quóniam declinavérunt in te mala: * cogitavérunt consília, quæ non potuérunt stabilíre.
20:13 Quóniam pones eos dorsum: * in relíquiis tuis præparábis vultum eórum.
20:14 Exaltáre, Dómine, in virtúte tua: * cantábimus et psallémus virtútes tuas.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei, Dómine: glóriam et magnum decórem imposuísti super eum; posuísti in cápite eius corónam de lápide pretióso.
Ant. Vitam pétiit * a te, et tribuísti ei, Dómine: glóriam et magnum decórem imposuísti super eum; posuísti in cápite eius corónam de lápide pretióso.
Psalmus 20 [8]
20:1 Dómine, de poténtia tua lætátur rex, * et de auxílio tuo quam veheménter exsúltat!
20:2 Desidérium cordis eius tribuísti ei; * et petitiónem labiórum eius non denegásti.
20:3 Nam benedictiónibus faustis prævenísti eum, * imposuísti cápiti eius corónam de auro puro.
20:4 Vitam pétiit a te: tribuísti ei; * longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi.
20:5 Magna est glória eius auxílio tuo, * maiestátem et decórem posuísti super eum.
20:6 Etenim fecísti eum benedictiónem in sǽculum, * lætificásti eum gáudio in conspéctu tuo.
20:7 Nam rex confídit in Dómino, * et propter grátiam Altíssimi non commovébitur.
20:8 Supervéniat manus tua ómnibus inimícis tuis; * déxtera tua invéniat eos qui te odérunt.
20:9 Pone eos ut in fornáce ignis, quum appáruit fácies tua. * Dóminus in ira sua consúmat eos, et ignis dévoret eos.
20:10 Prolem eórum perde de terra, * et semen eórum e fíliis hóminum.
20:11 Si intentáverint in te malum, * molíti sint dolum, non prævalébunt;
20:12 Nam in fugam convértes eos, * tendes arcum tuum in fáciem eórum.
20:13 Exsúrge, Dómine, in poténtia tua! * canémus et celebrábimus fortitúdinem tuam.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei, Dómine: glóriam et magnum decórem imposuísti super eum; posuísti in cápite eius corónam de lápide pretióso.
Ant. Hic accípiet * benedictiónem a Dómino, et misericórdiam a Deo salutári suo: quia hæc est generátio quæréntium Dóminum.
Psalmus 23 [9]
23:1 Dómini est terra, et plenitúdo eius: * orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
23:2 Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit eum.
23:3 Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto eius?
23:4 Ínnocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano ánimam suam, nec iurávit in dolo próximo suo.
23:5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo, salutári suo.
23:6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Iacob.
23:7 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:8 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prǽlio.
23:9 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:10 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Hic accípiet benedictiónem a Dómino, et misericórdiam a Deo salutári suo: quia hæc est generátio quæréntium Dóminum.
Ant. Hic accípiet * benedictiónem a Dómino, et misericórdiam a Deo salutári suo: quia hæc est generátio quæréntium Dóminum.
Psalmus 23 [9]
23:1 Dómini est terra et quæ replent eam, * Orbis terrárum et qui hábitant in eo.
23:2 Nam ipse super mária fundávit eum, * et super flúmina firmávit eum.
23:3 Quis ascéndet in montem Dómini, * aut quis stabit in loco sancto eius?
23:4 Innocens mánibus et mundus corde, * qui non inténdit mentem suam ad vana, nec cum dolo iurávit próximo suo.
23:5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino, * et mercédem a Deo Salvatóre suo.
23:6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Iacóbi.
23:7 Attóllite, portæ, cápita vestra, et attóllite vos, fores antíquæ, * ut ingrediátur rex glóriæ.
23:8 « Quis est iste rex glóriæ? » * « Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœ́lio. »
23:9 Attóllite, portæ, cápita vestra, et attóllite vos, fores antíquæ, * ut ingrediátur rex glóriæ!
23:10 « Quis est iste rex glóriæ? » * « Dóminus exercítuum: ipse est rex glóriæ. »
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Hic accípiet benedictiónem a Dómino, et misericórdiam a Deo salutári suo: quia hæc est generátio quæréntium Dóminum.
Ant. Cognóvit eum Dóminus * in benedictiónibus suis, et invénit grátiam coram óculis Dómini.
Psalmus 95 [10]
95:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * cantáte Dómino, omnis terra.
95:2 Cantáte Dómino, et benedícite nómini eius: * annuntiáte de die in diem salutáre eius.
95:3 Annuntiáte inter gentes glóriam eius, * in ómnibus pópulis mirabília eius.
95:4 Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * terríbilis est super omnes deos.
95:5 Quóniam omnes dii géntium dæmónia: * Dóminus autem cælos fecit.
95:6 Conféssio, et pulchritúdo in conspéctu eius: * sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne eius.
95:7 Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem: * afférte Dómino glóriam nómini eius.
95:8 Tóllite hóstias, et introíte in átria eius: * adoráte Dóminum in átrio sancto eius.
95:9 Commoveátur a fácie eius univérsa terra: * dícite in géntibus quia Dóminus regnávit.
95:10 Étenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur: * iudicábit pópulos in æquitáte.
95:11 Læténtur cæli, et exsúltet terra: commoveátur mare, et plenitúdo eius: * gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt.
95:12 Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit: * quóniam venit iudicáre terram.
95:13 Iudicábit orbem terræ in æquitáte, * et pópulos in veritáte sua.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Cognóvit eum Dóminus in benedictiónibus suis, et invénit grátiam coram óculis Dómini.
Ant. Cognóvit eum Dóminus * in benedictiónibus suis, et invénit grátiam coram óculis Dómini.
Psalmus 95 [10]
95:1 Cantáte Dómino cánticum novum, * cantáte Dómino, omnes terræ.
95:2 Cantáte Dómino, benedícite nómine eius, * annuntiáte de die in diem salútem eius.
95:3 Enarráte inter gentes glóriam eius, * in ómnibus pópulis mirabília eius.
95:4 Nam magnus est Dóminus et laudándus valde, * timéndus magis quam omnis dii.
95:5 Nam omnes dii géntium sunt figménta; * Dóminus autem cælos fecit.
95:6 Maiéstas et decor præcédunt eum; * poténtia et splendor sunt in sede sancta eius.
95:7 Tribúite Dómino, famíliæ populórum, tribúite Dómino glóriam et poténtiam; * tribúite Dómino glóriam nóminis eius.
95:8 Offérte sacrifícium et introíte in átria eius; * adoráte Dóminum in ornátu sacro.
95:9 Contremísce coram eo, univérsa terra; * dícite inter gentes: Dóminus regnat.
95:10 Stabilívit orbem, ut non moveátur: * regit pópulos cum æquitáte.
95:11 Læténtur cæli, et exsúltet terra; ínsonet mare et quæ illud implent; * géstiat campus et ómnia quæ in eo sunt.
95:12 Tum gaudébunt omnes árbores silvæ coram Dómino, quia venit, * quia venit régere terram.
95:13 Reget orbem terrárum cum iustítia, * et pópulos cum fidelitáte sua.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Cognóvit eum Dóminus in benedictiónibus suis, et invénit grátiam coram óculis Dómini.
Ant. In fide * et lenitáte ípsius Sanctum fecit illum Dóminus, et osténdit illi glóriam suam.
Psalmus 96 [11]
96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes, et calígo in circúitu eius: * iustítia, et iudícium corréctio sedis eius.
96:3 Ignis ante ípsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos eius.
96:4 Illuxérunt fúlgura eius orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
96:6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius: * et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
96:7 Adoráte eum, omnes Ángeli eius: * audívit, et lætáta est Sion.
96:8 Et exsultavérunt fíliæ Iudæ, * propter iudícia tua, Dómine:
96:9 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
96:10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
96:11 Lux orta est iusto, * et rectis corde lætítia.
96:12 Lætámini, iusti, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis eius.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. In fide et lenitáte ípsius Sanctum fecit illum Dóminus, et osténdit illi glóriam suam.
Ant. In fide * et lenitáte ípsius Sanctum fecit illum Dóminus, et osténdit illi glóriam suam.
Psalmus 96 [11]
96:1 Dóminus regnat: exsúltet terra, * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes et calígo circúmdant eum, * iustítia et ius fundaméntum sunt sólii eius.
96:3 Ignis ante ipsum præcédit, * et combúrit in circúitu inimícos eius.
96:4 Fúlgura eius collústrant orbem; * terra videt et contremíscit.
96:5 Montes ut cera liquéscunt coram Dómino, * coram dominatóre univérsæ terræ.
96:6 Cæli annúntiant iustítiam eius; * et omnes pópuli vident glóriam eius.
96:7 Confundúntur omnes qui colunt sculptília * et qui gloriántur in idólis;
96:8 Ante eum se prostérnunt omnes dii. * Audit, et lætátur Sion,
96:9 Et exsúltant civitátes Iuda * propter iudícia tua, Dómine.
96:10 Nam tu, Dómine, excélsus es super omnem terram, * summe éminens inter omnes deos.
96:11 Dóminus díligit eos, qui odérunt malum, * custódit ánimas sanctórum suórum, de manu impiórum éripit eos.
96:12 Lux orítur iusto, * et rectis corde lætítia.
96:13 Lætámini, iusti, in Dómino, * et celebráte nomen sanctum eius.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. In fide et lenitáte ípsius Sanctum fecit illum Dóminus, et osténdit illi glóriam suam.
Ant. Iustus * germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum.
Psalmus 97 [12]
97:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * quia mirabília fecit.
97:1 Salvávit sibi déxtera eius: * et brácchium sanctum eius.
97:2 Notum fecit Dóminus salutáre suum: * in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.
97:3 Recordátus est misericórdiæ suæ, * et veritátis suæ dómui Israël.
97:3 Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri.
97:4 Iubiláte Deo, omnis terra: * cantáte, et exsultáte, et psállite.
97:5 Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi: * in tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ.
97:6 Iubiláte in conspéctu regis Dómini: * moveátur mare, et plenitúdo eius: orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
97:8 Flúmina plaudent manu, simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini: * quóniam venit iudicáre terram.
97:9 Iudicábit orbem terrárum in iustítia, * et pópulos in æquitáte.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Iustus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum.
Ant. Iustus * germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum.
Psalmus 97 [12]
97:1 Cantáte Dómino cánticum novum, * quia mirabília fecit.
97:2 Victóriam parávit ei déxtera eius, * et brácchium sanctum eius.
97:3 Notam fecit Dóminus salútem suam; * in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.
97:4 Recordátus est bonitátis et fidelitátis suæ * in grátiam domus Israël.
97:5 Vidérunt omnes fines terræ * salútem Dei nostri.
97:6 Exsultáte Dómino, omnes terræ, * lætámini et gaudéte et psállite.
97:7 Psállite Dómino cum cíthara, cum cíthara et sónitu psaltérii, * cum tubis et sono búcinæ:
97:8 Exsultáte in conspéctu regis Dómini. * Insonet mare et quæ illud replent, orbis terrárum et qui hábitant in eo.
97:9 Flúmina plaudant mánibus, simul montes exsúltent, coram Dómino, quia venit, * quia venit régere terram.
97:10 Reget orbem terrárum cum iustítia * et pópulos cum æquitáte.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Iustus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum.
℣. Elégit eum Dóminus sacerdótem sibi.
℟. Ad sacrificándum ei hóstiam laudis.
℣. Elégit eum Dóminus sacerdótem sibi.
℟. Ad sacrificándum ei hóstiam laudis.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.

Benedictio. Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens. Amen.

Lectio 5
Gregórius Magnus, Románus, Gordiáni senatóris fílius, adoléscens philosophíæ óperam dedit; et prætório offício functus, patre mórtuo, sex monastéria in Sicília ædificávit, Romæ séptimum sancti Andréæ nómine in suis ǽdibus, prope basílicam sanctórum Ioánnis et Pauli ad Clivum Scauri, ubi Hilarióne ac Maximiáno magístris, monáchi vitam proféssus, póstea abbas fuit. Mox diáconus cardinális creátus, Constantinópolim a Pelágio Pontífice ad Tibérium Constantínum imperatórem legátus míttitur: apud quem memorábile étiam illud effécit, quod Eutýchium patriárcham, qui scrípserat contra veram ac tractábilem córporum resurrectiónem, ita convícit, ut eius librum imperátor in ignem iniíceret. Quare Eutýchius paulo post cum in morbum incídisset, instánte morte, pellem manus suæ tenébat, multis præséntibus, dicens: Confíteor quia omnes in hac carne resurgémus.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum:
* Manus enim mea auxiliábitur ei.
℣. Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit ei.
℟. Manus enim mea auxiliábitur ei.

Benedictio. Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ. Amen.

Lectio 6
Romam rédiens, Pelágio pestiléntia subláto, summo ómnium consénsu Póntifex elígitur: quem honórem ne accíperet, quámdiu pótuit, recusávit; nam aliéno vestítu in spelúnca delítuit: ubi deprehénsus indício ígnæa colúmnæ, ad sanctum Petrum consecrátur. In pontificátu multa successóribus doctrínæ ac sanctitátis exémpla relíquit. Peregrínos quotídie ad mensam adhibébat: in quibus et Ángelum, et Dóminum Angelórum peregríni fácie accépit. Páuperes et urbános et extérnos, quorum númerum descríptum habébat, benígne sustentábat. Cathólicam fidem multis locis labefactátam restítuit. Nam Donatístas in Africa, Ariános in Hispánia représsit: Agnoítas Alexandría eiécit. Pállium Syágrio Augustodunénsi epíscopo dare nóluit, nisi neóphytos hæréticos expélleret ex Gállia. Gothos hǽresim Ariánam relínquere coégit.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Pósui adiutórium super poténtem, et exaltávi eléctum de plebe mea:
* Manus enim mea auxiliábitur ei.
℣. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum.

Benedictio. Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris. Amen.

Lectio 7
Missis in Británniam doctis et sanctis viris Augustíno et áliis mónachis, ínsulam ad Iesu Christi fidem convértit, vere a Beda presbýtero Angliæ vocátus Apóstolus. Ioánnis patriárchæ Constantinopolitáni audáciam fregit, qui sibi universális Ecclésiæ epíscopi nomen arrogábat. Maurítium imperatórem, eos qui mílites fuíssent, mónachos fíeri prohibéntem, a senténtia detérruit. Ecclésiam ornávit sanctíssimis institútis et légibus. Apud sanctum Petrum coácta sýnodo, multa constítuit: in iis, Ut in Missa Kýrie eléison nóvies repeterétur: ut extra id tempus, quod continétur Septuagésima et Pascha, Alle­lúia dicerétur: ut adderétur in Cánone, Diésque nostros in tua pace dispónas. Litanías, Statiónes, et ecclesiásticum offícium auxit.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Iste est, qui ante Deum magnas virtútes operátus est, et omnis terra doctrína eius repléta est:
* Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
℣. Iste est, qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna.
℟. Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.

Benedictio. A cunctis vítiis et peccátis absólvat nos virtus sanctæ Trinitátis. Amen.

Lectio 8
Quátuor concíliis, Nicǽno, Constantinopolitáno, Ephesíno, Chalcedonénsi, tamquam quátuor Evangéliis honórem habéri vóluit. Epíscopis Sicíliæ, qui ex antíqua ecclesiárum consuetúdine Romam síngulis triénniis conveniébant, quinto quoque anno semel veníre indúlsit. Multos libros confécit: quos cum dictáret, testátus est Petrus diáconus, se Spíritum Sanctum colúmbæ spécie in eius cápite sæpe vidísse. Admirabília sunt quæ dixit, fecit, scripsit, decrévit, præsértim infírma semper et ægra valetúdine. Qui dénique multis éditis miráculis, pontificátus anno décimo tértio, mense sexto, die décimo, quarto Idus Mártii, qui dies festus a Græcis étiam propter insígnem huius Pontíficis sapiéntiam ac sanctitátem præcípuo honóre celebrátur, ad cæléstem beatitúdinem evocátus est. Cuius corpus sepúltum est in basílica sancti Petri, prope Secretárium.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Iustum dedúxit Dóminus per vias rectas, † et osténdit illi regnum Dei, et dedit illi sciéntiam sanctórum;
* Honestávit illum in labóribus suis.
℣. Custodívit eum ab inimícis et a seductóribus tutávit illum.
℟. Honestávit illum in labóribus suis.

Nocturn III.
Ant. Duódecim * paupéribus ad mensam invitátis, † Angelum Dómini convívam tredécimum habére méruit.
Canticum Ecclesiasticæ [13]
Eccli 14:22;15:3-4;15:6
14:22 Beátus vir qui in sapiéntia morábitur, † et qui in iustítia sua meditábitur, * et in sensu cogitábit circumspectiónem Dei.
15:3 Cibábit illum pane vitæ et intelléctus, * et aqua sapiéntiæ salutáris potábit illum:
15:4 Et firmábitur in illo, et non flectétur: † et continébit illum, et non confundétur: * et exaltábit illum apud próximos suos.
15:6 Et nómine ætérno hæreditábit illum * Dóminus Deus noster.

Canticum Ieremiæ [14]
Ier 17:7-8
17:7 Benedíctus vir qui confídit in Dómino, * et erit Dóminus fidúcia eius.
17:8 Et erit quasi lignum quod transplantátur super aquas, † quod ad humórem mittit radíces suas, * et non timébit cum vénerit æstus.
17:8 Et erit fólium eius víride, † et in témpore siccitátis non erit sollícitum, * nec aliquándo désinet fácere fructum.

Canticum Ecclesiaticæ [15]
Eccli 31:8-11
31:8 Beátus vir, qui invéntus est sine mácula,† et qui post aurum non ábiit, * nec sperávit in pecúnia et thesáuris.
31:9 Quis est hic, et laudábimus eum? * fecit enim mirabília in vita sua.
31:10 Qui probátus est in illo, et perféctus est, * erit illi glória ætérna:
31:10 Qui pótuit tránsgredi, et non est transgréssus; * fácere mala, et non fecit.
31:11 Ideo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, * et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.

Ant. Duódecim paupéribus ad mensam invitátis, † Angelum Dómini convívam tredécimum habére méruit.

℣. Tu es sacérdos in ætérnum.
℟. Secúndum órdinem Melchísedech.
℣. Tu es sacérdos in ætérnum.
℟. Secúndum órdinem Melchísedech.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.

Benedictio. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. Amen.

Lectio 9
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Iesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? Et réliqua.

Homilía sancti Leónis Papæ
Sermo 2 in anniversario assumpt. suæ ante medium
Cum, sicut evangélica lectióne reserátum est, interrogásset Dóminus discípulos, quem ipsum (multis divérsa opinántibus) créderent; respondissétque beátus Petrus, dicens: Tu es Christus Fílius Dei vivi; Dóminus ait: Beátus es, Simon Bar-Iona, quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est: et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cælórum: et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cælis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cælis.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum,
* Et ad portas paradísi coronávit eum.
℣. Induit eum Dóminus lorícam fídei, et ornávit eum.
℟. Et ad portas paradísi coronávit eum.

Benedictio. Ille nos benedícat, qui sine fine vivit et regnat. Amen.

Lectio 10
Manet ergo disposítio veritátis, et beátus Petrus, in accépta fortitúdine petræ persevérans, suscépta Ecclésiæ gubernácula non relíquit. In univérsa namque Ecclésia, Tu es Christus Fílius Dei vivi, quotídie Petrus dicit; et omnis lingua, quæ confitétur Dóminum, magistério huius vocis imbúitur. Hæc fides diábolum vincit et captivórum eius víncula dissólvit. Hæc érutos mundo, ínserit cælo, et portæ ínferi advérsus eam prævalére non possunt. Tanta enim divínitus soliditáte muníta est, ut eam neque hærética umquam corrúmpere právitas, nec pagána potúerit superáre perfídia.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris:
* Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
℣. Vigiláte ergo, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit.
℟. Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.

Benedictio. Cuius festum cólimus, ipse intercédat pro nobis ad Dóminum. Amen.

Lectio 11
His ítaque modis, dilectíssimi, rationábile obséquio celebrétur hodiérna festívitas: ut in persóna humilitátis meæ ille intelligátur, ille honorétur, in quo et ómnium pastórum sollicitúdo, cum commendatárum sibi óvium custódia persevérat, et cuius étiam dígnitas in indígno heréde non déficit. Cum ergo cohortatiónes nostras áuribus vestræ sanctitátis adhibémus, ipsum vobis, cuius vice fúngimur, loqui crédite: quia et illíus vos afféctu monémus, et non áliud vobis, quam quod dócuit, prædicámus; obsecrántes, ut succíncti lumbos mentis vestræ, castam et sóbriam vitam in Dei timóre ducátis.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Iste sanctus digne in memóriam vértitur hóminum, qui ad gáudium tránsiit angelórum; † quóniam in hac peregrinatióne solo córpore constitútus, cogitatióne et aviditáte
* In illa ætérna pátria conversátus est.
℣. Vínculis carnis absolútus taléntum, sibi créditum Dómino suo duplicátum reportávit.
℟. In illa ætérna pátria conversátus est.

Benedictio. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. Amen.

Lectio 12
Coróna mea, sicut Apóstolus ait, et gáudium vos estis, si fides vestra, quæ ab inítio Evangélii in univérso mundo prædicáta est, in dilectióne et sanctitáte permánserit. Nam licet omnem Ecclésiam, quæ in toto est orbe terrárum, cunctis opórteat florére virtútibus; vos tamen præcípue inter céteros pópulos decet méritis pietátis excéllere, quos in ipsa apostólicæ petræ arce fundátos, et Dóminus noster Iesus Christus cum ómnibus redémit, et beátus Apóstolus Petrus præ ómnibus erudívit.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Elégit te Dóminus sacerdótem sibi
* Ad sacrificándum ei hóstiam laudis.
℣. Ímmola Deo sacrifícium laudis, et redde Altíssimo vota tua.

Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.

Sequéntia +︎ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
℟. Glória tibi, Dómine.
In illo témpore: Venit Iesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Ioánnem Baptístam, alii autem Elíam, alii vero Ieremíam aut unum ex prophétis. Dicit illis Iesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Iesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Iona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
℟. Amen

Te decet laus, te decet hymnus: tibi glória Deo Patri, et Fílio, cum Spíritu Sancto in sǽcula sæculórum. Amen.

Oratio {ex Proprio Sanctorum}
Orémus.
Deus, qui ánimæ fámuli tui Gregórii ætérnæ beatitúdinis prǽmia contulísti: concéde propítius; ut, qui peccatórum nostrórum póndere prémimur, eius apud te précibus sublevémur.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.

Conclusio
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Benedicámus Dómino.
℟. Deo grátias.
℣. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium
Omnes    Plures    Appendix

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine - 1570
Tridentine - 1888
Tridentine - 1906
Divino Afflatu - 1954
Reduced - 1955
Rubrics 1960 - 1960
Rubrics 1960 - 2020 USA
Monastic - 1963
Ordo Praedicatorum - 1962
Language 2
Latin
Dansk
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Apostolorum
Evangelistarum
Unius Martyris
Plurimorum Martyrum
Confessoris Pontificis
Doctorum Pontificium
Confessoris non Pontificis
Doctoris non Pontificis
Unam Virginum
Plures Virgines
Non Virginum Martyrum
Non Virginum non Martyrum
Dedicationis Ecclesiae
Officium defunctorum
Beata Maria in Sabbato
Beatae Mariae Virginis
Officium parvum Beatae Mariae Virginis

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help