Dominica in Sexagesima ~ Semiduplex II. classis

Divinum Officium  Reduced 1955

02-16-2020

Ad Matutinum

Incipit
V. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.

Invitatorium {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. Præoccupémus fáciem Dómini: * Et in psalmis jubilémus ei.

Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro

Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Et in psalmis jubilémus ei.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.

Hódie, si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Et in psalmis jubilémus ei.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus jurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Hymnus {ex Psalterio secundum tempora}
Primo die, quo Trínitas
Beáta mundum cóndidit,
Vel quo resúrgens Cónditor
Nos, morte victa, líberat:

Pulsis procul torpóribus,
Surgámus omnes ócius,
Et nocte quærámus Deum,
Prophéta sicut prǽcipit:

Nostras preces ut áudiat
Suámque dextram pórrigat,
Et expiátos sórdibus
Reddat polórum sédibus:

Ut, quique sacratíssimo
Hujus diéi témpore
Horis quiétis psállimus,
Donis beátis múneret.

Jam nunc, patérna cláritas,
Te postulámus áffatim:
Absint faces libídinis,
Et omnis actus nóxius.

Ne fœda sit, vel lúbrica
Compágo nostri córporis,
Ob cujus ignes ígnibus
Avérnus urat ácrius.

Mundi Redémptor, quǽsumus,
Tu probra nostra díluas;
Nobísque largus cómmoda
Vitæ perénnis cónferas.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
Hymnus {ex Psalterio secundum tempora}
Primo die, quo Trínitas
Beáta mundum cóndidit,
Vel quo resúrgens Cónditor
Nos, morte victa, líberat:

Pulsis procul torpóribus,
Surgámus omnes ócius,
Et nocte quærámus Deum,
Prophéta sicut prǽcipit:

Nostras preces ut áudiat
Suámque dextram pórrigat,
Et expiátos sórdibus
Reddat polórum sédibus:

Ut, quique sacratíssimo
Hujus diéi témpore
Horis quiétis psállimus,
Donis beátis múneret.

Jam nunc, patérna cláritas,
Te postulámus áffatim:
Absint faces libídinis,
Et omnis actus nóxius.

Ne fœda sit, vel lúbrica
Compágo nostri córporis,
Ob cujus ignes ígnibus
Avérnus urat ácrius.

Mundi Redémptor, quǽsumus,
Tu probra nostra díluas;
Nobísque largus cómmoda
Vitæ perénnis cónferas.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ ex Psalterio secundum tempora}
Nocturn I.
Ant. Beátus vir
Psalmus 1 [1]
1:1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit:
1:2 Sed in lege Dómini volúntas ejus, * et in lege ejus meditábitur die ac nocte.
1:3 Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
1:3 Et fólium ejus non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
1:4 Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem proícit ventus a fácie terræ.
1:5 Ídeo non resúrgent ímpii in judício: * neque peccatóres in concílio justórum.
1:6 Quóniam novit Dóminus viam justórum: * et iter impiórum períbit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Beátus vir qui in lege Dómini meditátur.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ ex Psalterio secundum tempora}
Nocturn I.
Ant. Beátus vir
Psalmus 1 [1]
1:1 Beátus vir, qui non séquitur * consílium impiórum,
1:1 Et viam peccatórum non ingréditur, * et in convéntu protervórum non sedet;
1:2 Sed in lege Dómini volúptas ejus est, * et de lege ejus meditátur die ac nocte.
1:3 Et est tamquam arbor * plantáta juxta rivos aquárum,
1:3 Quæ fructum præbet témpore suo, cujúsque fólia non marcéscunt, * et quæcúmque facit, próspere procédunt.
1:5 Non sic ímpii, non sic; * sed tamquam pálea, quam díssipat ventus.
1:6 Ideo non consístent ímpii in judício, * neque peccatóres in concílio justórum.
1:7 Quóniam Dóminus curat viam justórum, * et via impiórum períbit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Beátus vir qui in lege Dómini meditátur.
Ant. Servíte Dómino
Psalmus 2 [2]
2:1 Quare fremuérunt gentes: * et pópuli meditáti sunt inánia?
2:2 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum, et advérsus Christum ejus.
2:3 Dirumpámus víncula eórum: * et proiciámus a nobis jugum ipsórum.
2:4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos.
2:5 Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos.
2:6 Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, * prǽdicans præcéptum ejus.
2:7 Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
2:8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ.
2:9 Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos.
2:10 Et nunc, reges, intellégite: * erudímini, qui judicátis terram.
2:11 Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
2:12 Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via justa.
2:13 Cum exárserit in brevi ira ejus: * beáti omnes qui confídunt in eo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Servíte Dómino in timóre, et exsultáte ei cum tremóre.
Ant. Servíte Dómino
Psalmus 2 [2]
2:1 Quare tumultuántur gentes * et pópuli meditántur inánia?
2:2 Consúrgunt reges terræ et príncipes conspírant simul * advérsus Dóminum et advérsus Christum ejus:
2:3 «Dirumpámus víncula eórum * et proiciámus a nobis láqueos eórum!»
2:4 Qui hábitat in cælis, ridet, * Dóminus illúdit eis.
2:5 Tum lóquitur ad eos in ira sua, * et in furóre suo contúrbat eos:
2:6 «At ego constítui regem meum * Super Sion, montem sanctum meum!»
2:7 Promulgábo decrétum Dómini: Dóminus dixit ad me: * «Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
2:8 Póstula a me et dabo tibi gentes in hereditátem * et in possessiónem tuam términos terræ.
2:9 Reges eas virga férrea, * tamquam vas fíguli confrínges eas.»
2:10 Et nunc, reges, intellégite; * erudímini, qui gubernátis terram.
2:11 Servíte Dómino in timóre et exsultáte ei; * cum tremóre præstáte obséquium illi,
2:13 Ne irascátur et pereátis de via, cum cito exárserit ira ejus: * Beáti omnes qui confúgiunt ad eum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Servíte Dómino in timóre, et exsultáte ei cum tremóre.
Ant. Exsúrge,
Psalmus 3 [3]
3:2 Dómine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
3:3 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo ejus.
3:4 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
3:5 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
3:6 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
3:7 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
3:8 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
3:9 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
Ant. Exsúrge,
Psalmus 3 [3]
3:1 Dómine, quam multi sunt qui tríbulant me, * multi insúrgunt advérsum me!
3:2 Multi sunt qui de me dicunt: * «non est salus ei in Deo».
3:3 Tu autem, Dómine, clípeus meus es, * glória mea, qui érigis caput meum.
3:4 Voce mea ad Dóminum clamávi, * et exaudívit me de monte sancto suo.
3:5 Ego decúbui et obdormívi: * exsurréxi, quia Dóminus susténtat me.
3:6 Non timébo mília pópuli, * quæ in circúitu contra me consístunt.
3:6 Exsúrge, Dómine! * Salvum me fac, Deus meus!
3:7 Nam maxíllam percussísti ómnium adversántium mihi, * dentes peccatórum confregísti.
3:8 Penes Dóminum est salus: * super pópulum tuum sit benedíctio tua!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
V. Ipse liberávit me de láqueo venántium.
R. Et a verbo áspero.

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exáudi, Dómine Jesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum. Amen.

V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus. Amen.

Lectio 1
De libro Génesis
Gen 5:31; 6:1-4
31 Noë vero cum quingentórum esset annórum, génuit Sem, Cham et Japheth.
1 Cumque cœpíssent hómines multiplicári super terram, et fílias procreássent,
2 Vidéntes fílii Dei fílias hóminum quod essent pulchræ, accepérunt sibi uxóres ex ómnibus, quas elégerant.
3 Dixítque Deus: Non permanébit spíritus meus in hómine in ætérnum, quia caro est: erúntque dies illíus centum vigínti annórum.
4 Gigántes autem erant super terram in diébus illis: postquam enim ingréssi sunt fílii Dei ad fílias hóminum, illǽque genuérunt, isti sunt poténtes a sǽculo viri famósi.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Dixit Dóminus ad Noë: Finis univérsæ carnis venit coram me: repléta est terra iniquitáte eórum,
* Et ego dispérdam eos cum terra.
V. Fac tibi arcam de lignis lævigátis, mansiúnculas in ea fácies.
R. Et ego dispérdam eos cum terra.

Benedictio. Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adjuváre dignétur. Amen.

Lectio 2
Gen 6:5-8
5 Videns autem Deus quod multa malítia hóminum esset in terra, et cuncta cogitátio cordis inténta esset ad malum omni témpore,
6 Pœnítuit eum quod hóminem fecísset in terra. Et tactus dolóre cordis intrínsecus,
7 Delébo, inquit, hóminem, quem creávi, a fácie terræ, ab hómine usque ad animántia, a réptili usque ad vólucres cæli: pœ́nitet enim me fecísse eos.
8 Noë vero invénit grátiam coram Dómino.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Noë, vir justus atque perféctus, cum Deo ambulávit:
* Et fecit ómnia quæcúmque præcépit ei Deus.
V. Fecit sibi arcam, ut salvarétur univérsum semen.
R. Et fecit ómnia quæcúmque præcépit ei Deus.

Benedictio. Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
Gen 6:9-15
9 Hæ sunt generatiónes Noë: Noë vir justus atque perféctus fuit in generatiónibus suis; cum Deo ambulávit.
10 Et génuit tres fílios, Sem, Cham et Japheth.
11 Corrúpta est autem terra coram Deo, et repléta est iniquitáte.
12 Cumque vidísset Deus terram esse corrúptam (omnis quippe caro corrúperat viam suam super terram),
13 Dixit ad Noë: Finis univérsæ carnis venit coram me: repléta est terra iniquitáte a fácie eórum, et ego dispérdam eos cum terra.
14 Fac tibi arcam de lignis lævigátis; mansiúnculas in arca fácies, et bitúmine línies intrínsecus et extrínsecus.
15 Et sic fácies eam: trecentórum cubitórum erit longitúdo arcæ, quinquagínta cubitórum latitúdo, et trigínta cubitórum altitúdo illíus.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Quadragínta dies et noctes apérti sunt cæli, et ex omni carne habénte spíritum vitæ ingréssa sunt in arcam:
* Et clausit a foris óstium Dóminus.
V. In artículo diéi illíus ingréssus est Noë in arcam et fílii ejus, et uxor illíus et uxóres filiórum ejus.
R. Et clausit a foris óstium Dóminus.

Nocturn II.
Ant. Quam admirábile
Psalmus 8 [4]
8:2 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
8:2 Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
8:5 Quid est homo quod memor es ejus? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
8:8 Ómnia subjecísti sub pédibus ejus, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
8:9 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
8:10 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Quam admirábile est nomen tuum, Dómine, in univérsa terra!
Nocturn II.
Ant. Quam admirábile
Psalmus 8 [4]
8:2 Dómine, Dómine noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra, * qui extulísti majestátem tuam super cælos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium parásti laudem contra adversários tuos, * ut compéscas inimícum et hostem.
8:4 Cum vídeo cælos tuos, opus digitórum tuórum, * lunam et stellas quæ tu fundásti:
8:5 Quid est homo, quod memor es ejus? * aut fílius hóminis, quod curas de eo?
8:6 Et fecísti eum paulo minórem Angelis, * glória et honóre coronásti eum;
8:6 Dedísti ei potestátem super ópera mánuum tuárum, * ómnia subjecísti pédibus ejus:
8:7 Oves et boves univérsos, * ínsuper et pécora campi,
8:8 Vólucres cæli et pisces maris: * quidquid perámbulat sémitas márium.
8:9 Dómine, Dómine noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Quam admirábile est nomen tuum, Dómine, in univérsa terra!
Ant. Sedísti super thronum
Psalmus 9(2-11) [5]
9:2 Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo: * narrábo ómnia mirabília tua.
9:3 Lætábor et exsultábo in te: * psallam nómini tuo, Altíssime.
9:4 In converténdo inimícum meum retrórsum: * infirmabúntur, et períbunt a fácie tua.
9:5 Quóniam fecísti judícium meum et causam meam: * sedísti super thronum, qui júdicas justítiam.
9:6 Increpásti gentes, et périit ímpius: * nomen eórum delésti in ætérnum, et in sǽculum sǽculi.
9:7 Inimíci defecérunt frámeæ in finem: * et civitátes eórum destruxísti.
9:8 Périit memória eórum cum sónitu: * et Dóminus in ætérnum pérmanet.
9:9 Parávit in judício thronum suum: * et ipse judicábit orbem terræ in æquitáte, judicábit pópulos in justítia.
9:10 Et factus est Dóminus refúgium páuperi: * adjútor in opportunitátibus, in tribulatióne.
9:11 Et sperent in te qui novérunt nomen tuum: * quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Sedísti super thronum qui júdicas justítiam.
Ant. Sedísti super thronum
Psalmus 9(2-11) [5]
9:2 Celebrábo te, Dómine, toto corde meo, * enarrábo ómnia mirabília tua.
9:2 Lætábor et exsultábo de te, * psallam nómini tuo, Altíssime.
9:3 Quia cessérunt inimíci mei retrórsum, * corruérunt et periérunt a fácie tua.
9:4 Nam suscepísti judícium meum et causam meam, * sedísti super sólium, judex justus.
9:5 Increpásti gentes, perdidísti ímpium, * nomen eórum delésti in ætérnum.
9:6 Inimíci defecérunt, in ruínas sempitérnas acti, * et urbes destruxísti: périit memória eórum.
9:7 Dóminus autem in ætérnum sedet, * stabilívit ad judicándum sólium suum.
9:8 Et ipse judicábit orbem cum justítia, * jus dicet pópulis cum æquitáte.
9:9 Et erit Dóminus refúgium opprésso, * refúgium opportúnum tempóribus angústiæ.
9:10 Et sperábunt in te qui novérunt nomen tuum, * quia non derelínquis quæréntes te, Dómine.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Sedísti super thronum qui júdicas justítiam.
Ant. Exsúrge, Dómine,
Psalmus 9(12-21) [6]
9:12 Psállite Dómino, qui hábitat in Sion: * annuntiáte inter gentes stúdia ejus:
9:13 Quóniam requírens sánguinem eórum recordátus est: * non est oblítus clamórem páuperum.
9:14 Miserére mei, Dómine: * vide humilitátem meam de inimícis meis.
9:15 Qui exáltas me de portis mortis, * ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
9:16 Exsultábo in salutári tuo: * infíxæ sunt gentes in intéritu, quem fecérunt.
9:16 In láqueo isto, quem abscondérunt, * comprehénsus est pes eórum.
9:17 Cognoscétur Dóminus judícia fáciens: * in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor.
9:18 Convertántur peccatóres in inférnum, * omnes gentes quæ obliviscúntur Deum.
9:19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis: * patiéntia páuperum non períbit in finem.
9:20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo: * judicéntur gentes in conspéctu tuo.
9:21 Constítue, Dómine, legislatórem super eos: * ut sciant gentes quóniam hómines sunt.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exsúrge, Dómine, non præváleat homo.
Ant. Exsúrge, Dómine,
Psalmus 9(12-21) [6]
9:12 Psállite Dómino qui hábitat in Sion, * annuntiáte in pópulis ópera ejus,
9:13 Quia ultor sánguinis recordátus est eórum, * non est oblítus clamóris páuperum.
9:14 Miserére mei, Dómine: vide afflictiónem quam pátior ab inimícis meis, * extóllens me de portis mortis,
9:15 Ut annúntiem omnes laudes tuas in portis fíliæ Sion, * et exsúltem de auxílio tuo.
9:16 Demérsæ sunt gentes in fóveam quam fecérunt, * láqueo, quem abscondérunt, captus est pes eórum.
9:18 Manifestávit se Dóminus, judícium fecit; * opéribus mánuum suárum irretítus est peccátor.
9:19 Recédant peccatóres ad ínferos, * omnes gentes quæ oblítæ sunt Dei.
9:20 Neque enim in perpétuum oblivióni dábitur pauper, * fidúcia miserórum non períbit in ætérnum.
9:21 Exsúrge, Dómine: ne præváleat homo; * judicéntur gentes in conspéctu tuo.
9:21 Incute, Dómine, terrórem eis; * sciant gentes se hómines esse.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exsúrge, Dómine, non præváleat homo.
V. Scápulis suis obumbrábit tibi.
R. Et sub pennis ejus sperábis.
V. Scápulis suis obumbrábit tibi.
R. Et sub pennis ejus sperábis.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsíus píetas et misericórdia nos ádjuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.

Benedictio. Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens. Amen.

Lectio 4
Ex libro sancti Ambrósii Epíscopi de Noë et arca
Cap. 4. circa med.
Habes, quia irátus Dóminus est: quóniam quamvis cogitáret, hoc est sciret, quia homo pósitus in terræ regióne, carnem portans, sine peccáto esse non possit, (terra enim velut quidam tentatiónum locus est, caróque corruptélæ illécebra) tamen cum habérent méntem ratiónis capácem, virtutémque ánimæ infusam córpori, sine consideratióne áliqua in lapsum ruérunt, ex quo revocáre se nollent. Neque enim Deus cógitat sicut hómines, ut áliqua ei nova succédat senténtia, neque iráscitur quasi mutábilis: sed ídeo hæc legúntur, ut exprimátur peccatórum nostrórum acérbitas, quæ divínam merúerit offénsam: tamquam eoúsque incréverit culpa, ut étiam Deus, qui naturáliter non movétur aut ira, aut ódio, aut passióne ulla, provocátus videátur ad iracúndiam.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Ædificávit Noë altáre Dómino, ófferens super illud holocáustum: odoratúsque est Dóminus odórem suavitátis, et benedíxit ei, dicens:
* Créscite, et multiplicámini, et repléte terram.
V. Ecce ego státuam pactum meum vobíscum, et cum sémine vestro post vos.
R. Créscite, et multiplicámini, et repléte terram.

Benedictio. Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ. Amen.

Lectio 5
Minitátus est prætérea, quod deléret hóminem. Ab hómine, inquit, usque ad pecus, et a reptílibus usque ad volatília delébo. Quid læserant irrationabília? Sed quia propter hóminem illa facta erant, eo útique deléto, propter quem facta sunt, cónsequens erat, ut étiam illa deleréntur, quia non erat qui his uterétur. Sensu autem altióre illud manifestátur: quia homo mens est, quæ est ratiónis capax. Homo enim definítur ánimal vivum, mortále, rationábile. Principáli ígitur exstíncto, étiam sensus omnis exstínguitur: eo quod nihil réliqui ad salútem supérsit, cum salútis fundaméntum virtus defécerit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Ponam arcum meum in núbibus cæli, dixit Dóminus ad Noë:
* Et recordábor fœ́deris mei, quod pépigi tecum.
V. Cumque obdúxero núbibus cælum, apparébit arcus meus in núbibus.
R. Et recordábor fœ́deris mei, quod pépigi tecum.

Benedictio. Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris. Amen.

Lectio 6
Ad condemnatiónem autem ceterórum, et ad expressiónem pietátis divínæ, dícitur Noë apud Deum grátiam invenísse. Simul osténditur, quod hóminem justum non obúmbret aliórum offénsio, quando ipse ad totíus géneris reservátur seminárium. Qui non generatiónis nobilitáte, sed justítiæ et perfectiónis mérito laudátur. Probáti enim viri genus, virtútis prosápia est: quia sicut hóminum genus hómines, ita animárum genus virtútes sunt. Etenim famíliæ hóminum splendóre géneris nobilitántur, animárum autem clarificátur grátia splendóre virtútis.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Per memetípsum jurávi, dicit Dóminus, non adíciam ultra aquas dilúvii super terram: pacti mei recordábor
* Ut non perdam aquis dilúvii omnem carnem.
V. Arcum meum ponam in núbibus, et erit signum fœ́deris inter me et inter terram.
R. Ut non perdam aquis dilúvii omnem carnem.

Nocturn III.
Ant. Ut quid, Dómine,
Psalmus 9(22-32) [7]
9:22 Ut quid, Dómine, recessísti longe, * déspicis in opportunitátibus, in tribulatióne?
9:23 Dum supérbit ímpius, incénditur pauper: * comprehendúntur in consíliis quibus cógitant.
9:24 Quóniam laudátur peccátor in desidériis ánimæ suæ: * et iníquus benedícitur.
9:25 Exacerbávit Dóminum peccátor, * secúndum multitúdinem iræ suæ non quǽret.
9:26 Non est Deus in conspéctu ejus: * inquinátæ sunt viæ illíus in omni témpore.
9:26 Auferúntur judícia tua a fácie ejus: * ómnium inimicórum suórum dominábitur.
9:27 Dixit enim in corde suo: * Non movébor a generatióne in generatiónem sine malo.
9:28 Cujus maledictióne os plenum est, et amaritúdine, et dolo: * sub lingua ejus labor et dolor.
9:29 Sedet in insídiis cum divítibus in occúltis: * ut interfíciat innocéntem.
9:30 Óculi ejus in páuperem respíciunt: * insidiátur in abscóndito, quasi leo in spelúnca sua.
9:30 Insidiátur ut rápiat páuperem: * rápere páuperem, dum áttrahit eum.
9:31 In láqueo suo humiliábit eum: * inclinábit se, et cadet, cum dominátus fúerit páuperum.
9:32 Dixit enim in corde suo: Oblítus est Deus, * avértit fáciem suam ne vídeat in finem.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ut quid, Dómine, recessísti lónge?
Nocturn III.
Ant. Ut quid, Dómine,
Psalmus 9(22-32) [7]
9:22 Quare, Dómine, distas procul, * abscóndis te tempóribus angústiæ,
9:23 Dum supérbit ímpius, vexátus miser, * cápitur dolis quos ille confínxit?
9:24 Nam peccátor gloriátur de cupídine sua, * et rapax blasphémat, Dóminum spernit.
9:25 Ait ímpius in supérbia mentis: «Non vindicábit; non est Deus»: * hæc est omnis cogitátio ejus.
9:26 Prósperæ sunt viæ ejus omni témpore; longe distant judícia tua a mente ejus; * omnes adversários suos contémnit.
9:27 Dicit in corde suo: «Non commovébor: * a generatióne in generatiónem non ero infélix.»
9:28 Maledictióne os ejus plenum est et fraude et dolo, * sub lingua ejus labor et vexátio.
9:30 Sedet in insídiis prope vicos, in occúltis occídit innocéntem: * óculi ejus páuperem speculántur.
9:31 Insidiátur in látebris sicut leo in spelúnca sua; insidiátur ut rápiat míserum: * rapit míserum trahítque in rete suum.
9:32 Incurvátur, prostérnit se humi, * et violéntia ejus páuperes cadunt.
9:32 Dicit in corde suo: «Oblítus est Deus, * avértit fáciem suam, non videt unquam.»
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ut quid, Dómine, recessísti lónge?
Ant. Exsúrge,
Psalmus 9(33-39) [8]
9:33 Exsúrge, Dómine Deus, exaltétur manus tua: * ne obliviscáris páuperum.
9:34 Propter quid irritávit ímpius Deum? * dixit enim in corde suo: Non requíret.
9:35 Vides quóniam tu labórem et dolórem consíderas: * ut tradas eos in manus tuas.
9:35 Tibi derelíctus est pauper: * órphano tu eris adjútor.
9:36 Cóntere brácchium peccatóris et malígni: * quærétur peccátum illíus, et non inveniétur.
9:37 Dóminus regnábit in ætérnum, et in sǽculum sǽculi: * períbitis, gentes, de terra illíus.
9:38 Desidérium páuperum exaudívit Dóminus: * præparatiónem cordis eórum audívit auris tua.
9:39 Judicáre pupíllo et húmili, * ut non appónat ultra magnificáre se homo super terram.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exsúrge, Dómine Deus, exaltétur manus tua.
Ant. Exsúrge,
Psalmus 9(33-39) [8]
9:33 Exsúrge, Dómine Deus, extólle manum tuam! * Noli páuperum oblivísci!
9:34 Quare spernit ímpius Deum, * dicit in corde suo: «Non vindicábit»?
9:35 Tu autem vides: tu labórem et mærórem consíderas, * ut ponas ea in mánibus tuis.
9:36 Tibi se pauper commíttit, * órphano tu es adjútor!
9:37 Cóntere brácchium peccatóris et malígni: * vindicábis malítiam ejus, nec subsístet.
9:38 Dóminus rex est in sǽculum sǽculi, * periérunt gentes de terra ejus.
9:39 Desidérium miserórum audísti, Dómine, * confirmásti cor eórum, aurem præbuísti,
9:39 Ut jus tueáris órphani et oppréssi, * neque ultra terrórem incútiat homo terrénus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exsúrge, Dómine Deus, exaltétur manus tua.
Ant. Justus Dóminus
Psalmus 10 [9]
10:2 In Dómino confído: quómodo dícitis ánimæ meæ: * Tránsmigra in montem sicut passer?
10:3 Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, paravérunt sagíttas suas in pháretra, * ut sagíttent in obscúro rectos corde.
10:4 Quóniam quæ perfecísti, destruxérunt: * justus autem quid fecit?
10:5 Dóminus in templo sancto suo, * Dóminus in cælo sedes ejus.
10:5 Óculi ejus in páuperem respíciunt: * pálpebræ ejus intérrogant fílios hóminum.
10:6 Dóminus intérrogat justum et ímpium: * qui autem díligit iniquitátem, odit ánimam suam.
10:7 Pluet super peccatóres láqueos: * ignis, et sulphur, et spíritus procellárum pars cálicis eórum.
10:8 Quóniam justus Dóminus, et justítias diléxit: * æquitátem vidit vultus ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Justus Dóminus et justítiam diléxit.
Ant. Justus Dóminus
Psalmus 10 [9]
10:1 Ad Dóminum confúgio; quómodo dícitis ánimæ meæ: * «Tránsvola in montem sicut avis!
10:2 Ecce enim peccatóres tendunt arcum, ponunt sagíttam suam super nervum, * ut sagíttent in obscúro rectos corde.
10:3 Quando fundaménta evertúntur, * justus quid fácere valet?»
10:4 Dóminus in templo sancto suo; * Dóminus — in cælo sedes ejus.
10:5 Oculi ejus respíciunt, * pálpebræ ejus scrutántur fílios hóminum.
10:6 Dóminus scrutátur justum et ímpium; * qui díligit iniquitátem, hunc odit ánima ejus.
10:7 Pluet super peccatóres carbónes ignítos et sulphur; * ventus ǽstuans pars cálicis eórum.
10:8 Nam justus est Dóminus, justítiam díligit; * recti vidébunt fáciem ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Justus Dóminus et justítiam diléxit.
V. Scuto circúmdabit te véritas ejus.
R. Non timébis a timóre noctúrno.
V. Scuto circúmdabit te véritas ejus.
R. Non timébis a timóre noctúrno.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.

Benedictio. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. Amen.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 8:4-15
In illo témpore: Cum autem turba plúrima convenírent, et de civitátibus properárent ad Jesum, dixit per similitúdinem: Exiit qui séminat, semináre semen suum. Et réliqua.

Homilía sancti Gregórii Papæ
Homilia 15 in Evangelia
Léctio sancti Evangélii, quam modo, fratres caríssimi, audístis, expositióne non índiget, sed admonitióne. Quam enim per semetípsam Véritas expósuit, hanc discútere humána fragílitas non præsúmat. Sed est quod sollícite in hac ipsa expositióne Domínica pensáre debeámus: quia si nos vobis semen verbum, agrum mundum, vólucres dæmónia, spinas divítias significáre dicerémus ad credéndum nobis mens fórsitan vestra dubitáret. Unde et idem Dóminus per semetípsum dignátus est expónere quod dicébat, ut sciátis rerum significatiónes quǽrere in iis étiam, quæ per semetípsum nóluit explanáre.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Benedíxit Deus Noë, et fíliis ejus, et dixit ad eos:
* Créscite, et multiplicámini, et repléte terram.
V. Ecce ego státuam pactum meum vobíscum, et cum sémine vestro post vos.
R. Créscite, et multiplicámini, et repléte terram.

V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. Amen.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 8:4-15
In illo témpore: Cum autem turba plúrima convenírent, et de civitátibus properárent ad Jesum, dixit per similitúdinem: Exiit qui séminat, semináre semen suum. Et réliqua.

Homilía sancti Gregórii Papæ
Homilia 15 in Evangelia
Léctio sancti Evangélii, quam modo, fratres caríssimi, audístis, expositióne non índiget, sed admonitióne. Quam enim per semetípsam Véritas expósuit, hanc discútere humána fragílitas non præsúmat. Sed est quod sollícite in hac ipsa expositióne Domínica pensáre debeámus: quia si nos vobis semen verbum, agrum mundum, vólucres dæmónia, spinas divítias significáre dicerémus ad credéndum nobis mens fórsitan vestra dubitáret. Unde et idem Dóminus per semetípsum dignátus est expónere quod dicébat, ut sciátis rerum significatiónes quǽrere in iis étiam, quæ per semetípsum nóluit explanáre.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Benedíxit Deus Noë, et fíliis ejus, et dixit ad eos:
* Créscite, et multiplicámini, et repléte terram.
V. Ecce ego státuam pactum meum vobíscum, et cum sémine vestro post vos.
R. Créscite, et multiplicámini, et repléte terram.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Divínum auxílium máneat semper nobíscum. Amen.

Lectio 8
Exponéndo ergo quod dixit, figuráte se loqui innótuit: quátenus certos nos rédderet, cum vobis nostra fragílitas verbórum illíus figúras aperíret. Quis enim mihi umquam créderet, si spinas divítias interpretári voluíssem? máxime cum illæ pugnant, istæ deléctent. Et tamen spinæ sunt, quia cogitatiónum suárum punctiónibus méntem lácerant: et cum usque ad peccátum pértrahunt, quasi inflícto vúlnere cruéntant. Quas bene hoc in loco, álio Evangelísta testánte, nequáquam Dóminus divítias, sed falláces divítias appéllat.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Ecce ego státuam pactum meum vobíscum, et cum sémine vestro post vos:
* Neque erit deínceps dilúvium díssipans terram.
V. Arcum meum ponam in núbibus, et erit signum fœ́deris inter me et inter terram.
R. Neque erit deínceps dilúvium díssipans terram.

Benedictio. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. Amen.

Lectio 9
Falláces enim sunt, quæ nobíscum diu permanére non possunt: falláces sunt, quæ mentis nostræ inópiam non expéllunt. Solæ autem divítiæ veræ sunt, quæ nos dívites virtútibus fáciunt. Si ergo, fratres caríssimi, esse dívites cúpitis, veras divítias amáte. Si culmen veri honóris quæritis, ad cæléste regnum téndite. Si glóriam dignitátum dilígitis, in illa supérna Angelórum cúria adscríbi festináte. Verba Dómini, quæ aure percípitis, mente retinéte. Cibus enim mentis est sermo Dei: et quasi accéptus cibus stómacho languénte rejícitur, quando audítus sermo in ventre memóriæ non tenétur. Sed quisquis aliménta non rétinet, hujus profécto vita desperátur.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Cum turba plúrima convenírent ad Jesum, et de civitátibus properárent ad eum, dixit per similitúdinem:
* Exiit qui séminat, semináre semen suum.
V. Et dum séminat, áliud cécidit in terram bonam, et ortum fecit fructum céntuplum.
R. Exiit qui séminat, semináre semen suum.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.

Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, qui cónspicis, quia ex nulla nostra actióne confídimus: concéde propítius; ut, contra advérsa ómnia Doctóris géntium protectióne muniámur.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium
Omnia    Plures

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Monastic
Ordo Praedicatorum
Language 2
Latin
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help