Dominica in Sexagesima ~ II. classis

Divinum Officium Monastic - 1963

02-16-2020

Ad Matutinum

Incipit
℣. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
℣. Dómine, lábia mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
℣. Dómine, lábia mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.

Psalmus 3 [0]
3:2 Dómine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
3:3 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo eius.
3:4 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
3:5 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
3:6 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
3:7 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
3:8 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
3:9 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Invitatorium {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. Præoccupémus fáciem Dómini: * Et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Præoccupémus fáciem Dómini: * Et in psalmis iubilémus ei.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro:
Ant. Præoccupémus fáciem Dómini: * Et in psalmis iubilémus ei.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Et in psalmis iubilémus ei.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Præoccupémus fáciem Dómini: * Et in psalmis iubilémus ei.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Et in psalmis iubilémus ei.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Præoccupémus fáciem Dómini: * Et in psalmis iubilémus ei.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Præoccupémus fáciem Dómini: * Et in psalmis iubilémus ei.
Hymnus {ex Psalterio secundum tempora}
Primo diérum ómnium,
Quo mundus extat cónditus,
Vel quo resúrgens Cónditor
Nos morte victa líberat.

Pulsis procul torpóribus
Surgámus omnes ócius,
Et nocte quærámus pium
Sicut prophétam nóvimus.

Nostras preces ut áudiat,
Suámque dextram pórrigat:
Et expiátos sórdibus
Reddat polórum sédibus.

Ut quique sacratíssimo
Huius diéi témpore
Horis quiétis psállimus,
Donis beátis múneret.

Iam nunc patérna cláritas
Te postulámus áffatim:
Absit libído sórdidans
Et omnis actus nóxius.

Ne fœda sit, vel lúbrica
Compágo nostri córporis,
Per quem Avérni ígnibus
Ipsi cremémur ácrius.

Ob hoc Redémptor, quǽsumus,
Ut probra nostra díluas,
Vitæ perénnis cómmoda
Nobis benígne cónferas.

Quo carnis actu éxsules
Effécti ipsi cælibes,
Ut præstolámur cérnui,
Melos canámus glóriæ.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ ex Psalterio secundum tempora}
Nocturn I.
Ant. Dómine * in virtúte tua lætábitur rex.
Psalmus 20 [1]
20:2 Dómine, in virtúte tua lætábitur rex: * et super salutáre tuum exsultábit veheménter.
20:3 Desidérium cordis eius tribuísti ei: * et voluntáte labiórum eius non fraudásti eum.
20:4 Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: * posuísti in cápite eius corónam de lápide pretióso.
20:5 Vitam pétiit a te: * et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.
20:6 Magna est glória eius in salutári tuo: * glóriam et magnum decórem impónes super eum.
20:7 Quóniam dabis eum in benedictiónem in sǽculum sǽculi: * lætificábis eum in gáudio cum vultu tuo.
20:8 Quóniam rex sperat in Dómino: * et in misericórdia Altíssimi non commovébitur.
20:9 Inveniátur manus tua ómnibus inimícis tuis: * déxtera tua invéniat omnes, qui te odérunt.
20:10 Pones eos ut clíbanum ignis in témpore vultus tui: * Dóminus in ira sua conturbábit eos, et devorábit eos ignis.
20:11 Fructum eórum de terra perdes: * et semen eórum a fíliis hóminum.
20:12 Quóniam declinavérunt in te mala: * cogitavérunt consília, quæ non potuérunt stabilíre.
20:13 Quóniam pones eos dorsum: * in relíquiis tuis præparábis vultum eórum.
20:14 Exaltáre, Dómine, in virtúte tua: * cantábimus et psallémus virtútes tuas.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 21 [2]
21:2 Deus, Deus meus, réspice in me: quare me dereliquísti? * longe a salúte mea verba delictórum meórum.
21:3 Deus meus, clamábo per diem, et non exáudies: * et nocte, et non ad insipiéntiam mihi.
21:4 Tu autem in sancto hábitas, * laus Israël.
21:5 In te speravérunt patres nostri: * speravérunt, et liberásti eos.
21:6 Ad te clamavérunt, et salvi facti sunt: * in te speravérunt, et non sunt confúsi.
21:7 Ego autem sum vermis, et non homo: * oppróbrium hóminum, et abiéctio plebis.
21:8 Omnes vidéntes me, derisérunt me: * locúti sunt lábiis, et movérunt caput.
21:9 Sperávit in Dómino, erípiat eum: * salvum fáciat eum, quóniam vult eum.
21:10 Quóniam tu es, qui extraxísti me de ventre: * spes mea ab ubéribus matris meæ. In te proiéctus sum ex útero:
21:11 De ventre matris meæ Deus meus es tu, * ne discésseris a me:
21:12 Quóniam tribulátio próxima est: * quóniam non est qui ádiuvet.
21:13 Circumdedérunt me vítuli multi: * tauri pingues obsedérunt me.
21:14 Aperuérunt super me os suum, * sicut leo rápiens et rúgiens.
21:15 Sicut aqua effúsus sum: * et dispérsa sunt ómnia ossa mea.
21:15 Factum est cor meum tamquam cera liquéscens * in médio ventris mei.
21:16 Áruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhǽsit fáucibus meis: * et in púlverem mortis deduxísti me.
21:17 Quóniam circumdedérunt me canes multi: * concílium malignántium obsédit me.
21:17 Fodérunt manus meas et pedes meos: * dinumeravérunt ómnia ossa mea.
21:18 Ipsi vero consideravérunt et inspexérunt me: * divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem.
21:20 Tu autem, Dómine, ne elongáveris auxílium tuum a me: * ad defensiónem meam cónspice.
21:21 Érue a frámea, Deus, ánimam meam: * et de manu canis únicam meam:
21:22 Salva me ex ore leónis: * et a córnibus unicórnium humilitátem meam.
21:23 Narrábo nomen tuum frátribus meis: * in médio ecclésiæ laudábo te.
21:24 Qui timétis Dóminum, laudáte eum: * univérsum semen Iacob, glorificáte eum.
21:25 Tímeat eum omne semen Israël: * quóniam non sprevit, neque despéxit deprecatiónem páuperis:
21:25 Nec avértit fáciem suam a me: * et cum clamárem ad eum, exaudívit me.
21:26 Apud te laus mea in ecclésia magna: * vota mea reddam in conspéctu timéntium eum.
21:27 Edent páuperes, et saturabúntur: et laudábunt Dóminum qui requírunt eum: * vivent corda eórum in sǽculum sǽculi.
21:28 Reminiscéntur et converténtur ad Dóminum * univérsi fines terræ:
21:28 Et adorábunt in conspéctu eius * univérsæ famíliæ géntium.
21:29 Quóniam Dómini est regnum: * et ipse dominábitur géntium.
21:30 Manducavérunt et adoravérunt omnes pingues terræ: * in conspéctu eius cadent omnes qui descéndunt in terram.
21:31 Et ánima mea illi vivet: * et semen meum sérviet ipsi.
21:32 Annuntiábitur Dómino generátio ventúra: * et annuntiábunt cæli iustítiam eius pópulo qui nascétur, quem fecit Dóminus.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dómine in virtúte tua lætábitur rex.
Ant. Dóminus regit me * et nihil mihi déerit: in loco páscuæ ibi me collocávit.
Psalmus 22 [3]
22:1 Dóminus regit me, et nihil mihi déerit: in loco páscuæ ibi me collocávit.
22:2 Super aquam refectiónis educávit me: * ánimam meam convértit.
22:3 Dedúxit me super sémitas iustítiæ, * propter nomen suum.
22:4 Nam, et si ambulávero in médio umbræ mortis, non timébo mala: * quóniam tu mecum es.
22:4 Virga tua, et báculus tuus: * ipsa me consoláta sunt.
22:5 Parásti in conspéctu meo mensam, * advérsus eos, qui tríbulant me.
22:5 Impinguásti in óleo caput meum: * et calix meus inébrians quam præclárus est!
22:6 Et misericórdia tua subsequétur me * ómnibus diébus vitæ meæ:
22:6 Et ut inhábitem in domo Dómini, * in longitúdinem diérum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 23 [4]
23:1 Dómini est terra, et plenitúdo eius: * orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
23:2 Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit eum.
23:3 Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto eius?
23:4 Ínnocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano ánimam suam, nec iurávit in dolo próximo suo.
23:5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo, salutári suo.
23:6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Iacob.
23:7 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:8 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prǽlio.
23:9 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:10 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dóminus regit me et nihil mihi déerit: in loco páscuæ ibi me collocávit.
Ant. Óculi mei * semper ad Dóminum.
Psalmus 24 [5]
24:1 Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: * Deus meus, in te confído, non erubéscam.
24:3 Neque irrídeant me inimíci mei: * étenim univérsi, qui sústinent te, non confundéntur.
24:4 Confundántur omnes iníqua agéntes * supervácue.
24:4 Vias tuas, Dómine, demónstra mihi: * et sémitas tuas édoce me.
24:5 Dírige me in veritáte tua, et doce me: * quia tu es, Deus, salvátor meus, et te sustínui tota die.
24:6 Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine, * et misericordiárum tuárum, quæ a sǽculo sunt.
24:7 Delícta iuventútis meæ, * et ignorántias meas ne memíneris.
24:7 Secúndum misericórdiam tuam meménto mei tu: * propter bonitátem tuam, Dómine.
24:8 Dulcis et rectus Dóminus: * propter hoc legem dabit delinquéntibus in via.
24:9 Díriget mansuétos in iudício: * docébit mites vias suas.
24:10 Univérsæ viæ Dómini, misericórdia et véritas, * requiréntibus testaméntum eius et testimónia eius.
24:11 Propter nomen tuum, Dómine, propitiáberis peccáto meo: * multum est enim.
24:12 Quis est homo qui timet Dóminum? * legem státuit ei in via, quam elégit.
24:13 Ánima eius in bonis demorábitur: * et semen eius hereditábit terram.
24:14 Firmaméntum est Dóminus timéntibus eum: * et testaméntum ipsíus ut manifestétur illis.
24:15 Óculi mei semper ad Dóminum: * quóniam ipse evéllet de láqueo pedes meos.
24:16 Réspice in me, et miserére mei: * quia únicus et pauper sum ego.
24:17 Tribulatiónes cordis mei multiplicátæ sunt: * de necessitátibus meis érue me.
24:18 Vide humilitátem meam, et labórem meum: * et dimítte univérsa delícta mea.
24:19 Réspice inimícos meos quóniam multiplicáti sunt, * et ódio iníquo odérunt me.
24:20 Custódi ánimam meam, et érue me: * non erubéscam quóniam sperávi in te.
24:21 Innocéntes et recti adhæsérunt mihi: * quia sustínui te.
24:22 Líbera, Deus, Israël, * ex ómnibus tribulatiónibus suis.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 25 [6]
25:1 Iúdica me, Dómine, quóniam ego in innocéntia mea ingréssus sum: * et in Dómino sperans non infirmábor.
25:2 Proba me, Dómine, et tenta me: * ure renes meos et cor meum.
25:3 Quóniam misericórdia tua ante óculos meos est: * et complácui in veritáte tua.
25:4 Non sedi cum concílio vanitátis: * et cum iníqua geréntibus non introíbo.
25:5 Odívi ecclésiam malignántium: * et cum ímpiis non sedébo.
25:6 Lavábo inter innocéntes manus meas: * et circúmdabo altáre tuum, Dómine:
25:7 Ut áudiam vocem laudis, * et enárrem univérsa mirabília tua.
25:8 Dómine, diléxi decórem domus tuæ, * et locum habitatiónis glóriæ tuæ.
25:9 Ne perdas cum ímpiis, Deus, ánimam meam, * et cum viris sánguinum vitam meam:
25:10 In quorum mánibus iniquitátes sunt: * déxtera eórum repléta est munéribus.
25:11 Ego autem in innocéntia mea ingréssus sum: * rédime me, et miserére mei.
25:12 Pes meus stetit in dirécto: * in ecclésiis benedícam te, Dómine.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Óculi mei semper ad Dóminum.
℣. Memor fui nocte nóminis tui Dómine.
℟. Et custodívi legem tuam.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum. Amen.

℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus. Amen.

Lectio 1
De libro Génesis
Gen 5:31; 6:1-3
31 Noë vero cum quingentórum esset annórum, génuit Sem, Cham et Iapheth.
1 Cumque cœpíssent hómines multiplicári super terram, et fílias procreássent,
2 Vidéntes fílii Dei fílias hóminum quod essent pulchræ, accepérunt sibi uxóres ex ómnibus, quas elégerant.
3 Dixítque Deus: Non permanébit spíritus meus in hómine in ætérnum, quia caro est: erúntque dies illíus centum vigínti annórum.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Dixit Dóminus ad Noë: Finis univérsæ carnis venit coram me: repléta est terra iniquitáte eórum,
* Et ego dispérdam eos cum terra.
℣. Fac tibi arcam de lignis lævigátis, mansiúnculas in ea fácies.
℟. Et ego dispérdam eos cum terra.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adiuváre dignétur. Amen.

Lectio 2
Gen 6:4-6
4 Gigántes autem erant super terram in diébus illis: postquam enim ingréssi sunt fílii Dei ad fílias hóminum, illǽque genuérunt, isti sunt poténtes a sǽculo viri famósi.
5 Videns autem Deus quod multa malítia hóminum esset in terra, et cuncta cogitátio cordis inténta esset ad malum omni témpore,
6 Pœnítuit eum quod hóminem fecísset in terra.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Noë, vir iustus atque perféctus, cum Deo ambulávit:
* Et fecit ómnia quæcúmque præcépit ei Deus.
℣. Fecit sibi arcam, ut salvarétur univérsum semen.
℟. Et fecit ómnia quæcúmque præcépit ei Deus.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
Gen 6:6-10
6 Et tactus dolóre cordis intrínsecus,
7 Delébo, inquit, hóminem, quem creávi, a fácie terræ, ab hómine usque ad animántia, a réptili usque ad vólucres cæli: pœ́nitet enim me fecísse eos.
8 Noë vero invénit grátiam coram Dómino.
9 Hæ sunt generatiónes Noë: Noë vir iustus atque perféctus fuit in generatiónibus suis; cum Deo ambulávit.
10 Et génuit tres fílios, Sem, Cham et Iapheth.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Quadragínta dies et noctes apérti sunt cæli, et ex omni carne habénte spíritum vitæ ingréssa sunt in arcam:
* Et clausit a foris óstium Dóminus.
℣. In artículo diéi illíus ingréssus est Noë in arcam et fílii eius, et uxor illíus et uxóres filiórum eius.
℟. Et clausit a foris óstium Dóminus.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. In unitáte Sancti Spíritus, benedícat nos Pater et Fílius. Amen.

Lectio 4
Gen 6:11-15
11 Corrúpta est autem terra coram Deo, et repléta est iniquitáte.
12 Cumque vidísset Deus terram esse corrúptam (omnis quippe caro corrúperat viam suam super terram),
13 Dixit ad Noë: Finis univérsæ carnis venit coram me: repléta est terra iniquitáte a fácie eórum, et ego dispérdam eos cum terra.
14 Fac tibi arcam de lignis lævigátis; mansiúnculas in arca fácies, et bitúmine línies intrínsecus et extrínsecus.
15 Et sic fácies eam: trecentórum cubitórum erit longitúdo arcæ, quinquagínta cubitórum latitúdo, et trigínta cubitórum altitúdo illíus.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. In artículo diéi illíus ingréssus est Noë in arcam et fílii eius,
* Uxor illíus et uxóres filiórum eius.
℣. Deléta sunt univérsa de terra, remánsit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca.
℟. Uxor illíus et uxóres filiórum eius.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Uxor illíus et uxóres filiórum eius.
Nocturn II.
Ant. Dóminus * defénsor vitæ meæ.
Psalmus 26 [7]
26:1 Dóminus illuminátio mea, et salus mea, * quem timébo?
26:1 Dóminus protéctor vitæ meæ, * a quo trepidábo?
26:2 Dum apprópiant super me nocéntes, * ut edant carnes meas:
26:2 Qui tríbulant me inimíci mei, * ipsi infirmáti sunt, et cecidérunt.
26:3 Si consístant advérsum me castra, * non timébit cor meum.
26:3 Si exsúrgat advérsum me prǽlium, * in hoc ego sperábo.
26:4 Unam pétii a Dómino, hanc requíram, * ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ:
26:4 Ut vídeam voluptátem Dómini, * et vísitem templum eius.
26:5 Quóniam abscóndit me in tabernáculo suo: * in die malórum protéxit me in abscóndito tabernáculi sui.
26:6 In petra exaltávit me: * et nunc exaltávit caput meum super inimícos meos.
26:6 Circuívi, et immolávi in tabernáculo eius hóstiam vociferatiónis: * cantábo, et psalmum dicam Dómino.
26:7 Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te: * miserére mei, et exáudi me.
26:8 Tibi dixit cor meum, exquisívit te fácies mea: * fáciem tuam, Dómine, requíram.
26:9 Ne avértas fáciem tuam a me: * ne declínes in ira a servo tuo.
26:9 Adiútor meus esto: * ne derelínquas me, neque despícias me, Deus, salutáris meus.
26:10 Quóniam pater meus, et mater mea dereliquérunt me: * Dóminus autem assúmpsit me.
26:11 Legem pone mihi, Dómine, in via tua: * et dírige me in sémitam rectam propter inimícos meos.
26:12 Ne tradíderis me in ánimas tribulántium me: * quóniam insurrexérunt in me testes iníqui, et mentíta est iníquitas sibi.
26:13 Credo vidére bona Dómini * in terra vivéntium.
26:14 Exspécta Dóminum, viríliter age: * et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 27 [8]
27:1 Ad te, Dómine, clamábo, Deus meus, ne síleas a me: * nequándo táceas a me, et assimilábor descendéntibus in lacum.
27:2 Exáudi, Dómine, vocem deprecatiónis meæ dum oro ad te: * dum extóllo manus meas ad templum sanctum tuum.
27:3 Ne simul trahas me cum peccatóribus: * et cum operántibus iniquitátem ne perdas me.
27:3 Qui loquúntur pacem cum próximo suo, * mala autem in córdibus eórum.
27:4 Da illis secúndum ópera eórum, * et secúndum nequítiam adinventiónum ipsórum.
27:4 Secúndum ópera mánuum eórum tríbue illis: * redde retributiónem eórum ipsis.
27:5 Quóniam non intellexérunt ópera Dómini, et in ópera mánuum eius * déstrues illos, et non ædificábis eos.
27:6 Benedíctus Dóminus: * quóniam exaudívit vocem deprecatiónis meæ.
27:7 Dóminus adiútor meus, et protéctor meus: * in ipso sperávit cor meum, et adiútus sum.
27:7 Et reflóruit caro mea: * et ex voluntáte mea confitébor ei.
27:8 Dóminus fortitúdo plebis suæ: * et protéctor salvatiónum Christi sui est.
27:9 Salvum fac pópulum tuum, Dómine, et bénedic hereditáti tuæ: * et rege eos, et extólle illos usque in ætérnum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dóminus defénsor vitæ meæ.
Ant. Adoráte * Dóminum in aula sancta eius.
Psalmus 28 [9]
28:1 Afférte Dómino, fílii Dei: * afférte Dómino fílios aríetum.
28:2 Afférte Dómino glóriam et honórem, afférte Dómino glóriam nómini eius: * adoráte Dóminum in átrio sancto eius.
28:3 Vox Dómini super aquas, Deus maiestátis intónuit: * Dóminus super aquas multas.
28:4 Vox Dómini in virtúte: * vox Dómini in magnificéntia.
28:5 Vox Dómini confringéntis cedros: * et confrínget Dóminus cedros Líbani:
28:6 Et commínuet eas tamquam vítulum Líbani: * et diléctus quemádmodum fílius unicórnium.
28:7 Vox Dómini intercidéntis flammam ignis: * vox Dómini concutiéntis desértum: et commovébit Dóminus desértum Cades.
28:9 Vox Dómini præparántis cervos, et revelábit condénsa: * et in templo eius omnes dicent glóriam.
28:10 Dóminus dilúvium inhabitáre facit: * et sedébit Dóminus Rex in ætérnum.
28:11 Dóminus virtútem pópulo suo dabit: * Dóminus benedícet pópulo suo in pace.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 29 [10]
29:2 Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me: * nec delectásti inimícos meos super me.
29:3 Dómine, Deus meus, clamávi ad te, * et sanásti me.
29:4 Dómine, eduxísti ab inférno ánimam meam: * salvásti me a descendéntibus in lacum.
29:5 Psállite Dómino, sancti eius: * et confitémini memóriæ sanctitátis eius.
29:6 Quóniam ira in indignatióne eius: * et vita in voluntáte eius.
29:6 Ad vésperum demorábitur fletus: * et ad matutínum lætítia.
29:7 Ego autem dixi in abundántia mea: * Non movébor in ætérnum.
29:8 Dómine, in voluntáte tua, * præstitísti decóri meo virtútem.
29:8 Avertísti fáciem tuam a me, * et factus sum conturbátus.
29:9 Ad te, Dómine, clamábo: * et ad Deum meum deprecábor.
29:10 Quæ utílitas in sánguine meo, * dum descéndo in corruptiónem?
29:10 Numquid confitébitur tibi pulvis, * aut annuntiábit veritátem tuam?
29:11 Audívit Dóminus, et misértus est mei: * Dóminus factus est adiútor meus.
29:12 Convertísti planctum meum in gáudium mihi: * conscidísti saccum meum, et circumdedísti me lætítia:
29:13 Ut cantet tibi glória mea, et non compúngar: * Dómine, Deus meus, in ætérnum confitébor tibi.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Adoráte Dóminum in aula sancta eius.
Ant. In tua iustítia * líbera me, Dómine.
Psalmus 30 [11]
30:2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum: * in iustítia tua líbera me.
30:3 Inclína ad me aurem tuam, * accélera ut éruas me.
30:3 Esto mihi in Deum protectórem, et in domum refúgii: * ut salvum me fácias.
30:4 Quóniam fortitúdo mea, et refúgium meum es tu: * et propter nomen tuum dedúces me, et enútries me.
30:5 Edúces me de láqueo hoc, quem abscondérunt mihi: * quóniam tu es protéctor meus.
30:6 In manus tuas comméndo spíritum meum: * redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
30:7 Odísti observántes vanitátes, * supervácue.
30:7 Ego autem in Dómino sperávi: * exsultábo, et lætábor in misericórdia tua.
30:8 Quóniam respexísti humilitátem meam, * salvásti de necessitátibus ánimam meam.
30:9 Nec conclusísti me in mánibus inimíci: * statuísti in loco spatióso pedes meos.
30:10 Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor: * conturbátus est in ira óculus meus, ánima mea, et venter meus:
30:11 Quóniam defécit in dolóre vita mea: * et anni mei in gemítibus.
30:11 Infirmáta est in paupertáte virtus mea: * et ossa mea conturbáta sunt.
30:12 Super omnes inimícos meos factus sum oppróbrium et vicínis meis valde: * et timor notis meis.
30:12 Qui vidébant me, foras fugérunt a me: * oblivióni datus sum, tamquam mórtuus a corde.
30:13 Factus sum tamquam vas pérditum: * quóniam audívi vituperatiónem multórum commorántium in circúitu.
30:14 In eo dum convenírent simul advérsum me, * accípere ánimam meam consiliáti sunt.
30:15 Ego autem in te sperávi, Dómine: * dixi: Deus meus es tu: in mánibus tuis sortes meæ.
30:16 Éripe me de manu inimicórum meórum, * et a persequéntibus me.
30:17 Illústra fáciem tuam super servum tuum, salvum me fac in misericórdia tua: * Dómine, non confúndar, quóniam invocávi te.
30:18 Erubéscant ímpii, et deducántur in inférnum: * muta fiant lábia dolósa.
30:19 Quæ loquúntur advérsus iustum iniquitátem: * in supérbia, et in abusióne.
30:20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, * quam abscondísti timéntibus te.
30:20 Perfecísti eis, qui sperant in te, * in conspéctu filiórum hóminum.
30:21 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ * a conturbatióne hóminum.
30:21 Próteges eos in tabernáculo tuo * a contradictióne linguárum.
30:22 Benedíctus Dóminus: * quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.
30:23 Ego autem dixi in excéssu mentis meæ: * Proiéctus sum a fácie oculórum tuórum.
30:23 Ídeo exaudísti vocem oratiónis meæ, * dum clamárem ad te.
30:24 Dilígite Dóminum omnes sancti eius: * quóniam veritátem requíret Dóminus, et retríbuet abundánter faciéntibus supérbiam.
30:25 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, * omnes, qui sperátis in Dómino.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 31 [12]
31:1 Beáti quorum remíssæ sunt iniquitátes: * et quorum tecta sunt peccáta.
31:2 Beátus vir, cui non imputávit Dóminus peccátum, * nec est in spíritu eius dolus.
31:3 Quóniam tácui, inveteravérunt ossa mea, * dum clamárem tota die.
31:4 Quóniam die ac nocte graváta est super me manus tua: * convérsus sum in ærúmna mea, dum confígitur spina.
31:5 Delíctum meum cógnitum tibi feci: * et iniustítiam meam non abscóndi.
31:5 Dixi: Confitébor advérsum me iniustítiam meam Dómino: * et tu remisísti impietátem peccáti mei.
31:6 Pro hac orábit ad te omnis sanctus, * in témpore opportúno.
31:6 Verúmtamen in dilúvio aquárum multárum, * ad eum non approximábunt.
31:7 Tu es refúgium meum a tribulatióne, quæ circúmdedit me: * exsultátio mea, érue me a circumdántibus me.
31:8 Intelléctum tibi dabo, et ínstruam te in via hac, qua gradiéris: * firmábo super te óculos meos.
31:9 Nolíte fíeri sicut equus et mulus, * quibus non est intelléctus.
31:9 In camo et freno maxíllas eórum constrínge, * qui non appróximant ad te.
31:10 Multa flagélla peccatóris, * sperántem autem in Dómino misericórdia circúmdabit.
31:11 Lætámini in Dómino et exsultáte, iusti, * et gloriámini, omnes recti corde.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. In tua iustítia líbera me, Dómine.
℣. Média nocte surgébam ad confiténdum tibi.
℟. Super iustítia iustificatiónis tuæ.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.

℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens. Amen.

Lectio 5
Ex libro sancti Ambrósii Epíscopi de Noë et arca
Cap. 4. circa med.
Habes, quia irátus Dóminus est: quóniam quamvis cogitáret, hoc est sciret, quia homo pósitus in terræ regióne, carnem portans, sine peccáto esse non possit, (terra enim velut quidam tentatiónum locus est, caróque corruptélæ illécebra) tamen cum habérent méntem ratiónis capácem, virtutémque ánimæ infusam córpori, sine consideratióne áliqua in lapsum ruérunt, ex quo revocáre se nollent.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Ædificávit Noë altáre Dómino, ófferens super illud holocáustum: odoratúsque est Dóminus odórem suavitátis, et benedíxit ei, dicens:
* Créscite, et multiplicámini, et repléte terram.
℣. Ecce ego státuam pactum meum vobíscum, et cum sémine vestro post vos.
℟. Créscite, et multiplicámini, et repléte terram.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ. Amen.

Lectio 6
Neque enim Deus cógitat sicut hómines, ut áliqua ei nova succédat senténtia, neque iráscitur quasi mutábilis: sed ídeo hæc legúntur, ut exprimátur peccatórum nostrórum acérbitas, quæ divínam merúerit offénsam: tamquam eoúsque incréverit culpa, ut étiam Deus, qui naturáliter non movétur aut ira, aut ódio, aut passióne ulla, provocátus videátur ad iracúndiam.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Ponam arcum meum in núbibus cæli, dixit Dóminus ad Noë:
* Et recordábor fœ́deris mei, quod pépigi tecum.
℣. Cumque obdúxero núbibus cælum, apparébit arcus meus in núbibus.
℟. Et recordábor fœ́deris mei, quod pépigi tecum.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris. Amen.

Lectio 7
Minitátus est prætérea, quod deléret hóminem. Ab hómine, inquit, usque ad pecus, et a reptílibus usque ad volatília delébo. Quid læserant irrationabília? Sed quia propter hóminem illa facta erant, eo útique deléto, propter quem facta sunt, cónsequens erat, ut étiam illa deleréntur, quia non erat qui his uterétur. Sensu autem altióre illud manifestátur: quia homo mens est, quæ est ratiónis capax. Homo enim definítur ánimal vivum, mortále, rationábile. Principáli ígitur exstíncto, étiam sensus omnis exstínguitur: eo quod nihil réliqui ad salútem supérsit, cum salútis fundaméntum virtus defécerit.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Per memetípsum iurávi, dicit Dóminus, non adíciam ultra aquas dilúvii super terram: pacti mei recordábor,
* Ut non perdam aquis dilúvii omnem carnem.
℣. Arcum meum ponam in núbibus, et erit signum fœ́deris inter me et inter terram.
℟. Ut non perdam aquis dilúvii omnem carnem.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. A cunctis vítiis et peccátis absólvat nos virtus sanctæ Trinitátis. Amen.

Lectio 8
Ad condemnatiónem autem ceterórum, et ad expressiónem pietátis divínæ, dícitur Noë apud Deum grátiam invenísse. Simul osténditur, quod hóminem iustum non obúmbret aliórum offénsio, quando ipse ad totíus géneris reservátur seminárium. Qui non generatiónis nobilitáte, sed iustítiæ et perfectiónis mérito laudátur. Probáti enim viri genus, virtútis prosápia est: quia sicut hóminum genus hómines, ita animárum genus virtútes sunt. Etenim famíliæ hóminum splendóre géneris nobilitántur, animárum autem clarificátur grátia splendóre virtútis.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Recordátus Dóminus Noë, addúxit spíritum super terram, et imminútæ sunt aquæ:
* Et prohíbitæ sunt plúviæ de cælis.
℣. Reversǽque sunt aquæ de terra eúntes et redeúntes, et cœpérunt mínui post centum quinquagínta dies.
℟. Et prohíbitæ sunt plúviæ de cælis.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Et prohíbitæ sunt plúviæ de cælis.
Nocturn III.
Ant. Semen cécidit in terram bonam, † et ortem fecit fructum céntuplum.
Canticum Isaiæ [13]
Isa 33:2-10
33:2 Dómine, miserére nostri, te enim exspectávimus; † esto bráchium nostrum in mane, * et salus nostra in témpore tribulatiónis.
33:3 A voce Angeli fugérunt pópuli, * et ab exaltatióne tua dispérsæ sunt gentes.
33:4 Et congregabúntur spólia vestra sicut collígitur bruchus, * velut cum fossæ plenæ fúerint de eo.
33:5 Magnificátus est Dóminus, quóniam habitávit in excélso; * implévit Sion iudício et iustítia.
33:6 Et erit fides in tempóribus tuis: † divítiæ salútis sapiéntia: * et sciéntia; timor Dómini ipse est thesáurus eius.
33:7 Ecce vidéntes clamábunt foris; * ángeli pacis amáre flebunt.
33:8 Dissipátæ sunt viæ, cessávit tránsiens per sémitam: † irrítum factum est pactum, * proiécit civitátes, non reputávit hómines.
33:9 Luxit et elánguit terra; * confúsus est Líbanus, et obsórduit.
33:9 Et factus est Saron sicut desértum, * et concússa est Basan, et Carmélus.
33:10 Nunc consúrgam, dicit Dóminus; * nunc exaltábor, nunc sublevábor.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Canticum eiusdem [14]
Isa 33:13-18
33:13 Audíte, qui longe estis, quæ fécerim; * et cognóscite, vicíni, fortitúdinem meam.
33:14 Contérriti sunt in Sion peccatóres; * possédit tremor hypócritas.
33:14 Quis póterit habitáre de vobis cum igne devoránte? * quis habitábit ex vobis cum ardóribus sempitérnis?
33:15 Qui ámbulat in iustítiis et lóquitur veritátem, † qui próicit avarítiam ex calúmnia, * et éxcutit manus suas ab omni múnere,
33:16 Qui obtúrat aures suas ne áudiat sánguinem, * et claudit óculos suos ne vídeat malum.
33:17 Iste in excélsis habitábit; † muniménta saxórum sublímitas eius: * panis ei datus est, aquæ eius fidéles sunt.
33:18 Regem in decóre suo vidébunt óculi eius, † cernent terram de longe. * Cor tuum meditábitur timórem.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Canticum Ecclesiasticæ [15]
Eccli 36:14-19
36:14 Miserére plebi tuæ, super quam invocátum est nomen tuum: * et Israël quem coæquásti primogénito tuo.
36:15 Miserére civitáti sanctificatiónis tuæ, Ierúsalem, * civitáti requiéi tuæ.
36:16 Reple Sion inenarrabílibus verbis tuis, * et glória tua pópulum tuum.
36:17 Da testimónium his qui ab inítio creatúræ tuæ sunt, * et súscita prædicatiónes quas locúti sunt in nómine tuo prophétæ prióres.
36:18 Da mercédem sustinéntibus te, * ut prophétæ tui fidéles inveniántur:
36:18 Et exáudi oratiónes servórum tuórum, secúndum benedictiónem Aaron de pópulo tuo: * et dírige nos in viam iustítiæ.
36:19 Et sciant omnes qui hábitant terram, * quia tu es Deus conspéctor sæculórum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Semen cécidit in terram bonam, † et ortem fecit fructum céntuplum.
℣. Exaltáre Dómine in virtúte tua.
℟. Cantábimus et psallémus virtútes tuas.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.

℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. Amen.

Lectio 9
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 8:4-15
In illo témpore: Cum autem turba plúrima convenírent, et de civitátibus properárent ad Iesum, dixit per similitúdinem: Exiit qui séminat, semináre semen suum. Et réliqua.

Homilía sancti Gregórii Papæ
Homilia 15 in Evangelia
Léctio sancti Evangélii, quam modo, fratres caríssimi, audístis, expositióne non índiget, sed admonitióne. Quam enim per semetípsam Véritas expósuit, hanc discútere humána fragílitas non præsúmat. Sed est quod sollícite in hac ipsa expositióne Domínica pensáre debeámus: quia si nos vobis semen verbum, agrum mundum, vólucres dæmónia, spinas divítias significáre dicerémus ad credéndum nobis mens fórsitan vestra dubitáret.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Benedíxit Deus Noë, et fíliis eius, et dixit ad eos:
* Créscite, et multiplicámini, et repléte terram.
℣. Ecce ego státuam pactum meum vobíscum, et cum sémine vestro post vos.
℟. Créscite, et multiplicámini, et repléte terram.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Ille nos benedícat, qui sine fine vivit et regnat. Amen.

Lectio 10
Unde et idem Dóminus per semetípsum dignátus est expónere quod dicébat, ut sciátis rerum significatiónes quǽrere in iis étiam, quæ per semetípsum nóluit explanáre. Exponéndo ergo quod dixit, figuráte se loqui innótuit: quátenus certos nos rédderet, cum vobis nostra fragílitas verbórum illíus figúras aperíret.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Ecce ego státuam pactum meum vobíscum, et cum sémine vestro post vos:
* Neque erit deínceps dilúvium díssipans terram.
℣. Arcum meum ponam in núbibus, et erit signum fœ́deris inter me et inter terram.
℟. Neque erit deínceps dilúvium díssipans terram.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Divínum auxílium máneat semper nobíscum. Amen.

Lectio 11
Quis enim mihi umquam créderet, si spinas divítias interpretári voluíssem? máxime cum illæ pugnant, istæ deléctent. Et tamen spinæ sunt, quia cogitatiónum suárum punctiónibus méntem lácerant: et cum usque ad peccátum pértrahunt, quasi inflícto vúlnere cruéntant. Quas bene hoc in loco, álio Evangelísta testánte, nequáquam Dóminus divítias, sed falláces divítias appéllat.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Requiévit arca mense séptimo super montes Arméniæ:
* Et aquæ ibant et decrescébant usque ad décimum mensem.
℣. Décimo enim mense primo die mensis cacúmina móntium apparuérunt.
℟. Et aquæ ibant et decrescébant usque ad décimum mensem.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. Amen.

Lectio 12
Falláces enim sunt, quæ nobíscum diu permanére non possunt: falláces sunt, quæ mentis nostræ inópiam non expéllunt. Solæ autem divítiæ veræ sunt, quæ nos dívites virtútibus fáciunt. Si ergo, fratres caríssimi, esse dívites cúpitis, veras divítias amáte. Si culmen veri honóris quæritis, ad cæléste regnum téndite. Si glóriam dignitátum dilígitis, in illa supérna Angelórum cúria adscríbi festináte. Verba Dómini, quæ aure percípitis, mente retinéte. Cibus enim mentis est sermo Dei: et quasi accéptus cibus stómacho languénte reiícitur, quando audítus sermo in ventre memóriæ non tenétur. Sed quisquis aliménta non rétinet, huius profécto vita desperátur.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Cum turba plúrima convenírent ad Iesum, et de civitátibus properárent ad eum, dixit per similitúdinem:
* Exiit qui séminat, semináre semen suum.
℣. Et dum séminat, áliud cécidit in terram bonam, et ortum fecit fructum céntuplum.
℟. Exiit qui séminat, semináre semen suum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Exiit qui séminat, semináre semen suum.


Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Sequéntia +︎ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 8:4-15
℟. Glória tibi, Dómine.
In illo témpore: Cum turba plúrima convenírent, et de civitátibus properárent ad Iesum, dixit per similitúdinem: Exiit, qui séminat, semináre semen suum: et dum séminat, áliud cécidit secus viam, et conculcátum est, et vólucres cæli comedérunt illud. Et áliud cécidit supra petram: et natum áruit, quia non habébat humórem. Et áliud cécidit inter spinas, et simul exórtæ spinæ suffocavérunt illud. Et áliud cécidit in terram bonam: et ortum fecit fructum céntuplum. Hæc dicens, clamábat: Qui habet aures audiéndi, áudiat. Interrogábant autem eum discípuli eius, quæ esset hæc parábola. Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mystérium regni Dei, céteris autem in parábolis: ut vidéntes non vídeant, et audiéntes non intéllegant. Est autem hæc parábola: Semen est verbum Dei. Qui autem secus viam, hi sunt qui áudiunt: déinde venit diábolus, et tollit verbum de corde eórum, ne credéntes salvi fiant. Nam qui supra petram: qui cum audíerint, cum gáudio suscípiunt verbum: et hi radíces non habent: qui ad tempus credunt, et in témpore tentatiónis recédunt. Quod autem in spinas cécidit: hi sunt, qui audiérunt, et a sollicitudínibus et divítiis et voluptátibus vitæ eúntes, suffocántur, et non réferunt fructum. Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono et óptimo audiéntes verbum rétinent, et fructum áfferunt in patiéntia.
℟. Amen

Te decet laus, te decet hymnus: tibi glória Deo Patri, et Fílio, cum Spíritu Sancto in sǽcula sæculórum. Amen.
Oratio {ex Proprio de Tempore}
Orémus.
Deus, qui cónspicis, quia ex nulla nostra actióne confídimus: concéde propítius; ut, contra advérsa ómnia Doctóris géntium protectióne muniámur.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
Conclusio
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Benedicámus Dómino.
℟. Deo grátias.
℣. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
℟. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium
Omnes    Plures    Appendix

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine - 1570
Tridentine - 1888
Tridentine - 1906
Divino Afflatu - 1954
Reduced - 1955
Rubrics 1960 - 1960
Rubrics 1960 - 2020 USA
Monastic - 1963
Ordo Praedicatorum - 1962
Language 2
Latin
Dansk
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Apostolorum
Evangelistarum
Unius Martyris
Plurimorum Martyrum
Confessoris Pontificis
Doctorum Pontificium
Confessoris non Pontificis
Doctoris non Pontificis
Unam Virginum
Plures Virgines
Non Virginum Martyrum
Non Virginum non Martyrum
Dedicationis Ecclesiae
Officium defunctorum
Beata Maria in Sabbato
Beatae Mariae Virginis
Officium parvum Beatae Mariae Virginis

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help