Feria V infra Hebdomadam Septuagesimæ ~ IV. classis

Divinum Officium  Rubrics 1960

02-13-2020

Ad Primam

Incipit
V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.

Hymnus
Iam lucis orto sídere,
Deum precémur súpplices,
Ut in diúrnis áctibus
Nos servet a nocéntibus.

Linguam refrénans témperet,
Ne litis horror ínsonet:
Visum fovéndo cóntegat,
Ne vanitátes háuriat.

Sint pura cordis íntima,
Absístat et vecórdia;
Carnis terat supérbiam
Potus cibíque párcitas.

Ut, cum dies abscésserit,
Noctémque sors redúxerit,
Mundi per abstinéntiam
Ipsi canámus glóriam.

Deo Patri sit glória,
Eiúsque soli Fílio,
Cum Spíritu Paráclito,
Nunc et per omne sǽculum.
Amen.
Hymnus
Iam lucis orto sídere,
Deum precémur súpplices,
Ut in diúrnis áctibus
Nos servet a nocéntibus.

Linguam refrénans témperet,
Ne litis horror ínsonet:
Visum fovéndo cóntegat,
Ne vanitátes háuriat.

Sint pura cordis íntima,
Absístat et vecórdia;
Carnis terat supérbiam
Potus cibíque párcitas.

Ut, cum dies abscésserit,
Noctémque sors redúxerit,
Mundi per abstinéntiam
Ipsi canámus glóriam.

Deo Patri sit glória,
Eiúsque soli Fílio,
Cum Spíritu Paráclito,
Nunc et per omne sǽculum.
Amen.
Psalmi {ex Psalterio secundum diem}
Ant. In loco páscuæ * ibi Dóminus me collocávit.
Psalmus 22 [1]
22:1 Dóminus regit me, et nihil mihi déerit: * in loco páscuæ ibi me collocávit.
22:2 Super aquam refectiónis educávit me: * ánimam meam convértit.
22:3 Dedúxit me super sémitas iustítiæ, * propter nomen suum.
22:4 Nam, et si ambulávero in médio umbræ mortis, non timébo mala: * quóniam tu mecum es.
22:4 Virga tua, et báculus tuus: * ipsa me consoláta sunt.
22:5 Parásti in conspéctu meo mensam, * advérsus eos, qui tríbulant me.
22:5 Impinguásti in óleo caput meum: * et calix meus inébrians quam præclárus est!
22:6 Et misericórdia tua subsequétur me * ómnibus diébus vitæ meæ:
22:6 Et ut inhábitem in domo Dómini, * in longitúdinem diérum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmi {ex Psalterio secundum diem}
Ant. In loco páscuæ * ibi Dóminus me collocávit.
Psalmus 22 [1]
22:1 Dóminus pascit me: nihil mihi deest; * in páscuis viréntibus cubáre me facit.
22:2 Ad aquas, ubi quiéscam, condúcit me; * réficit ánimam meam.
22:3 Dedúcit me per sémitas rectas * propter nomen suum.
22:4 Etsi incédam in valle tenebrósa, * non timébo mala, quia tu mecum es.
22:5 Virga tua et báculus tuus: * hæc me consolántur.
22:6 Paras mihi mensam * spectántibus adversáriis meis;
22:7 Inúngis óleo caput meum; * calix meus ubérrimus est.
22:8 Benígnitas et grátia me sequéntur * cunctis diébus vitæ meæ,
22:9 Et habitábo in domo Dómini * in longíssima témpora.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 71(2-8) [2]
71:2 Deus, iudícium tuum regi da: * et iustítiam tuam fílio regis:
71:2 Iudicáre pópulum tuum in iustítia, * et páuperes tuos in iudício.
71:3 Suscípiant montes pacem pópulo: * et colles iustítiam.
71:4 Iudicábit páuperes pópuli, et salvos fáciet fílios páuperum: * et humiliábit calumniatórem.
71:5 Et permanébit cum sole, et ante lunam, * in generatióne et generatiónem.
71:6 Descéndet sicut plúvia in vellus: * et sicut stillicídia stillántia super terram.
71:7 Oriétur in diébus eius iustítia, et abundántia pacis: * donec auferátur luna.
71:8 Et dominábitur a mari usque ad mare: * et a flúmine usque ad términos orbis terrárum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 71(2-8) [2]
71:2 Deus, iudícium tuum regi da, * et iustítiam tuam fílio regis:
71:2 Gubérnet pópulum tuum cum iustítia, * et húmiles tuos cum æquitáte.
71:3 Afferent montes pacem pópulo * et colles iustítiam.
71:4 Tuébitur húmiles pópuli, salvos fáciet fílios páuperum, * et cónteret oppressórem.
71:5 Et diu vivet ut sol, * et sicut luna in omnes generatiónes.
71:6 Descéndet ut plúvia super gramen, * sicut imbres qui írrigant terram.
71:7 Florébit in diébus eius iustítia * et abundántia pacis, donec defíciat luna.
71:8 Et dominábitur a mari usque ad mare, * et a flúmine usque ad términos terræ.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 71(9-19) [3]
71:9 Coram illo prócident Æthíopes: * et inimíci eius terram lingent.
71:10 Reges Tharsis, et ínsulæ múnera ófferent: * reges Árabum et Saba dona addúcent.
71:11 Et adorábunt eum omnes reges terræ: * omnes gentes sérvient ei:
71:12 Quia liberábit páuperem a poténte: * et páuperem, cui non erat adiútor.
71:13 Parcet páuperi et ínopi: * et ánimas páuperum salvas fáciet.
71:14 Ex usúris et iniquitáte rédimet ánimas eórum: * et honorábile nomen eórum coram illo.
71:15 Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ, et adorábunt de ipso semper: * tota die benedícent ei.
71:16 Et erit firmaméntum in terra in summis móntium, superextollétur super Líbanum fructus eius: * et florébunt de civitáte sicut fænum terræ.
71:17 Sit nomen eius benedíctum in sǽcula: * ante solem pérmanet nomen eius.
71:17 Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ: * omnes gentes magnificábunt eum.
71:18 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * qui facit mirabília solus:
71:19 Et benedíctum nomen maiestátis eius in ætérnum: * et replébitur maiestáte eius omnis terra: fiat, fiat.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. In loco páscuæ ibi Dóminus me collocávit.
Psalmus 71(9-19) [3]
71:9 Coram illo prócident inimíci eius, * et adversárii eius púlverem lingent.
71:10 Reges Tharsis et insulárum múnera ófferent; * reges Arabum et Saba dona addúcent:
71:11 Et adorábunt eum omnes reges terræ, * omnes gentes sérvient ei.
71:12 Etenim liberábit páuperem invocántem, * et míserum, cui non est adiútor.
71:13 Miserébitur ínopis et páuperis, * et vitam páuperum salvábit:
71:14 Ab iniúria et oppressióne liberábit eos, * et pretiósus erit sanguis eórum coram illo.
71:15 Ideo vivet, et dabunt ei de auro Arábiæ, et orábunt pro eo semper: * perpétuo benedícent ei.
71:16 Erit abundántia fruménti in terra; in summis móntium strepet, ut Líbanus, fructus eius, * et florébunt íncolæ úrbium ut grámina terræ.
71:17 Erit nomen eius benedíctum in sǽcula; * dum lucébit sol, permanébit nomen eius.
71:18 Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ, * omnes gentes beátum prædicábunt eum.
71:19 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * qui facit mirabília solus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. In loco páscuæ ibi Dóminus me collocávit.
Capitulum Responsorium Versus {ex Psalterio secundum diem}
1 Tim. 1:17
Regi sæculórum immortáli et invisíbili, soli Deo honor et glória in sǽcula sæculórum. Amen.
R. Deo grátias.

R.br. Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis.
R. Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis.
V. Qui sedes ad déxteram Patris.
R. Miserére nobis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis.

V. Exsúrge, Christe, ádiuva nos.
R. Et líbera nos propter nomen tuum.

Orationes
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Dómine Deus omnípotens, qui ad princípium huius diéi nos perveníre fecísti: tua nos hódie salva virtúte; ut in hac die ad nullum declinémus peccátum, sed semper ad tuam iustítiam faciéndam nostra procédant elóquia, dirigántur cogitatiónes et ópera.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.

Martyrologium (anticip.)
Sextodécimo Kaléndas Mártii Luna vicésima Anno Dómini 2020

Romæ, via Flamínia, natális sancti Valentíni, Presbýteri et Mártyris, qui, post multa sanitátum et doctrínæ insígnia, fústibus cæsus et decollátus est, sub Cláudio Cǽsare.
Ibídem deposítio sancti Cyrílli, Epíscopi et Confessóris; qui, una cum sancto Methódio, simíliter Epíscopo et fratre suo, cuius dies natális octávo Idus Aprílis recensétur, multas Slávicas gentes earúmque Reges ad fidem Christi perdúxit. Horum tamen Sanctórum festívitas Nonis Iúlii celebrátur.
Item Romæ sanctórum Mártyrum Vitális, Felículæ et Zenónis.
Interámnæ sancti Valentíni, Epíscopi et Mártyris, qui, post diútinam cædem mancipátus custódiæ, et, cum superári non posset, tandem, médiæ noctis siléntio eiéctus de cárcere, decollátus est, iussu Præfécti urbis Plácidi.
Alexandríæ sanctórum Mártyrum Cyriónis Presbýteri, Bassiáni Lectóris, Agathónis Exorcístæ, et Móysis; qui omnes, igne combústi, evolavérunt ad cælum.
Interámnæ sanctórum Próculi, Ephébi et Apollónii Mártyrum, qui, cum ad sancti Valentíni corpus vigílias ágerent, Leóntii Consuláris iussu comprehénsi sunt, et gládio cæsi.
Alexandríæ sanctórum Mártyrum Bassi, Antónii et Protólici, qui demérsi sunt in mare.
Item Alexandríæ sanctórum Dionýsii et Ammónii decollatórum.
Neápoli, in Campánia, sancti Nostriáni Epíscopi, qui in cathólica fide contra hæréticam pravitátem tuénda éxstitit insígnis.
Ravénnæ sancti Eleuchádii, Epíscopi et Confessóris.
In Bithýnia sancti Auxéntii Abbátis.
Apud Surréntum sancti Antoníni Abbátis, qui e monastério Cassinénsi, a Longobárdis devastáto, in solitúdinem eiúsdem urbis secéssit; ibíque, sanctitáte célebris, obdormívit in Dómino. Ipsíus corpus multis quotídie miráculis, et præsértim in energúmenis liberándis, effúlget.
V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

V. Pretiósa in conspéctu Dómini.
R. Mors Sanctórum eius.
Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
R. Amen.

V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
V. Pretiósa in conspéctu Dómini.
R. Mors Sanctórum eius.
Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
R. Amen.

V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
« Pater Noster » dicitur secreto usque ad « Et ne nos indúcas in tentatiónem: »
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
V. Réspice in servos tuos, Dómine, et in ópera tua, et dírige fílios eórum.
R. Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, et ópera mánuum nostrárum dírige super nos, et opus mánuum nostrárum dírige.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Orémus.
Dirígere et sanctificáre, régere et gubernáre dignáre, Dómine Deus, Rex cæli et terræ, hódie corda et córpora nostra, sensus, sermónes et actus nostros in lege tua, et in opéribus mandatórum tuórum: ut hic et in ætérnum, te auxiliánte, salvi et líberi esse mereámur, Salvátor mundi:
Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

V. Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio. Dies et actus nostros in sua pace dispónat Dóminus omnípotens. Amen.
Lectio brevis {Per Annum}
2 Thess 3:5
Dóminus autem dírigat corda et córpora nostra in caritáte Dei et patiéntia Christi.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

Conclusio
V. Adiutórium nóstrum in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.
V. Benedícite.
R. Deus.
V. Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium
Omnia    Plures

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Monastic
Ordo Praedicatorum
Language 2
Latin
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help