Commemoratio officii parvi B.M.V.
℣. Ave María, grátia plena; Dóminus tecum:
℟. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.
Ant. Quando natus es * ineffabíliter ex Vírgine, tunc implétæ sunt Scriptúræ: sicut plúvia in vellus descendísti, ut salvum fáceres genus humánum: te laudámus, Deus noster.
℣. Ora pro nobis sancta Dei Génitrix.
℟. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.
Orémus.
Deus, qui de beátæ Maríæ Vírginis útero Verbum tuum, Angelo nuntiánte, carnem suscípere voluísti: præsta supplícibus tuis; ut, qui vere eam Genitrícem Dei crédimus, ejus apud te intercessiónibus adjuvémur. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum.
℟. Amen.
℣. Dulce nomen Dómini nostri Jesu Christi, et beatíssimæ Matris ejus, sit benedíctum in sæcula sæculórum.
℟. Amen.
|

Incipit
Finita Commemoratione officii parvi B.M.V., facimus signum Crucis ✠ atque ad signum Superioris inclinamus Altari.
Deinde alta voce et graviter dicitur Versus:
℣. Deus in adjutórium meum inténde.
℟. Dómine, ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Hymnus {Doxology: NatT}
Jam lucis orto sídere,
Deum precémur súpplices,
Ut in diúrnis áctibus
Nos servet a nocéntibus.
Linguam refrénans témperet,
Ne litis horror ínsonet:
Visum fovéndo cóntegat,
Ne vanitátes háuriat.
Sint pura cordis íntima,
Absístat et vecórdia;
Carnis terat supérbiam
Potus cibíque párcitas.
Ut, cum dies abscésserit,
Noctémque sors redúxerit,
Mundi per abstinéntiam
Ipsi canámus glóriam.
Glória tibi, Dómine,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre, et Sancto Spíritu,
In sempitérna sǽcula.
Amen.
|
Hymnus {Doxology: NatT}
Jam lucis orto sídere,
Deum precémur súpplices,
Ut in diúrnis áctibus
Nos servet a nocéntibus.
Linguam refrénans témperet,
Ne litis horror ínsonet:
Visum fovéndo cóntegat,
Ne vanitátes háuriat.
Sint pura cordis íntima,
Absístat et vecórdia;
Carnis terat supérbiam
Potus cibíque párcitas.
Ut, cum dies abscésserit,
Noctémque sors redúxerit,
Mundi per abstinéntiam
Ipsi canámus glóriam.
Glória tibi, Dómine,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre, et Sancto Spíritu,
In sempitérna sǽcula.
Amen.
|
Psalmi {Votiva}
Ant. Unguéntum effúsum inchoatur in officio quod cum cantu celebratur tantum
Psalmus 12 [1]
12:1 Úsquequo, Dómine, obliviscéris me in finem? * Úsquequo avértis fáciem tuam a me?
12:2 Quámdiu ponam consília in ánima mea, * dolórem in corde meo per diem?
12:3 Úsquequo exaltábitur inimícus meus super me? * réspice, et exáudi me, Dómine, Deus meus.
12:4 Illúmina óculos meos ne umquam obdórmiam in morte: * nequándo dicat inimícus meus: Præválui advérsus eum.
12:5 Qui tríbulant me, exsultábunt si motus fúero: * ego autem in misericórdia tua sperávi.
12:6 Exsultábit cor meum in salutári tuo: cantábo Dómino qui bona tríbuit mihi: * et psallam nómini Dómini altíssimi.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmi {Votiva}
Ant. Unguéntum effúsum inchoatur in officio quod cum cantu celebratur tantum
Psalmus 12 — Lamentatio justi in Deum fidentis [1]
12:2 Quoúsque, Dómine? obliviscéris mei omníno? * quoúsque abscóndes fáciem tuam a me?
12:3 Quoúsque volvam dolóres in ánima mea, * mærórem in corde meo quotídie?
12:3 Quoúsque se extóllet inimícus meus super me? * réspice, exáudi me, Dómine Deus meus!
12:4 Illústra óculos meos, ne obdórmiam in morte, * ne dicat inimícus meus: «Devíci eum»;
12:5 Ne exsúltent adversárii mei, quod corrúerim: * cum confísus sim in misericórdia tua.
12:6 Exsúltet cor meum de auxílio tuo; * cantem Dómino, qui bona tríbuit mihi.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 13 [2]
13:1 Dixit insípiens in corde suo: * non est Deus.
13:1 Corrúpti sunt, et abominábiles facti sunt in stúdiis suis: * non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum.
13:2 Dóminus de cœlo prospéxit super fílios hóminum, * ut vídeat si est intélligens, aut requírens Deum.
13:3 Omnes declinavérunt, simul inútiles facti sunt: * non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum.
13:3 Sepúlcrum patens est guttur eórum: linguis suis dolóse agébant * venénum áspidum sub lábiis eórum.
13:3 Quorum os maledictióne et amaritúdine plenum est: * velóces pedes eórum ad effundéndum sánguinem.
13:3 Contrítio et infelícitas in viis eórum, et viam pacis non cognovérunt: * non est timor Dei ante óculos eórum.
13:4 Nonne cognóscent omnes qui operántur iniquitátem, * qui dévorant plebem meam sicut escam panis?
13:5 Dóminum non invocavérunt, * illic trepidavérunt timóre, ubi non erat timor.
13:6 Quóniam Dóminus in generatióne justa est, consílium ínopis confudístis: * quóniam Dóminus spes ejus est.
13:7 Quis dabit ex Sion salutáre Israël? * cum avérterit Dóminus captivitátem plebis suæ, exsultábit Jacob, et lætábitur Israël.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 13 — Omnium corruptio ejusque castigatio [2]
13:1 Dicit insípiens in corde suo: * «Non est Deus».
13:1 Corrúpti sunt, abominánda egérunt; * non est qui fáciat bonum.
13:2 Dóminus de cœlo próspicit super fílios hóminum, * ut vídeat, num sit qui intélligat et quærat Deum.
13:3 Omnes simul aberravérunt, depraváti sunt: * non est qui fáciat bonum, non est nec unus.
13:4 Nonne resipíscent omnes qui fáciunt iniquitátem, * qui dévorant pópulum meum, sicut cómedunt panem?
13:4 Dóminum non invocavérunt: tum trepidábunt timóre, * quóniam Deus cum generatióne justa est.
13:6 Consílium míseri vultis confúndere: * sed Dóminus est refúgium ejus.
13:7 Utinam véniat ex Sion salus Israël! Cum vérterit Dóminus sortem pópuli sui, * exsultábit Jacob, lætábitur Israël.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 14 [3]
14:1 Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? * aut quis requiéscet in monte sancto tuo?
14:2 Qui ingréditur sine mácula, * et operátur justítiam:
14:3 Qui lóquitur veritátem in corde suo, * qui non egit dolum in lingua sua:
14:3 Nec fecit próximo suo malum, * et oppróbrium non accépit advérsus próximos suos.
14:4 Ad níhilum dedúctus est in conspéctu ejus malígnus: * timéntes autem Dóminum gloríficat:
14:4 Qui jurat próximo suo, et non décipit, * qui pecúniam suam non dedit ad usúram, et múnera super innocéntem non accépit.
14:5 Qui facit hæc: * non movébitur in ætérnum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Unguéntum effúsum nomen tuum, ídeo adolescéntulæ dilexérunt te nimis.
|
Psalmus 14 — Quis dignus est qui appareat coram Domino? [3]
14:1 Dómine, quis commorábitur in tabernáculo tuo, * quis habitábit in monte sancto tuo?
14:2 Qui ámbulat sine mácula et facit justítiam et cógitat recta in corde suo, * nec calumniátur lingua sua;
14:3 Qui non facit próximo suo malum, * neque oppróbrium infert vicíno suo;
14:4 Qui contemptíbilem ǽstimat ímprobum, * timéntes vero Dóminum honórat;
14:4 Qui, etsi jurávit cum damno suo, non mutat, pecúniam suam non dat ad usúram * neque áccipit múnera contra innocéntem.
14:5 Qui facit hæc, * non movébitur in ætérnum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Unguéntum effúsum nomen tuum, ídeo adolescéntulæ dilexérunt te nimis.
|
Capitulum Versus {Votiva}
1 Tim. 1:17
Regi sæculórum immortáli et invisíbili, soli Deo honor et glória in sǽcula sæculórum. Amen.
℟. Deo grátias.
℣. Exsúrge, Christe, ádjuva nos.
℟. Et líbera nos propter nomen tuum.

Oratio
Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:
Pater noster, qui es in cœlis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Dómine Deus omnípotens, qui ad princípium hujus diéi nos perveníre fecísti: tua nos hódie salva virtúte; ut in hac die ad nullum declinémus peccátum, sed semper ad tuam justítiam faciéndam nostra procédant elóquia, dirigántur cogitatiónes et ópera.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Benedicámus Dómino.
℟. Deo grátias.
℣. Divínum auxílium máneat semper nobíscum.
℟. Et cum frátribus nostris abséntibus.
℣. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
℟. Amen.
Hic expletur Prima. Deinde legitur Martyrologium in Capitulo sine benedictione. Extra Conventum non legitur Martyrologium, sed immediate incipitur Pretiósa. ut infra.

Martyrologium {anticip.}
Décimo octávo Kaléndas Februárii Luna prima Anno Dómini 2021
Sancti Pauli, primi Eremítæ, Confessóris, qui quarto Idus Januárii inter beátorum ágmina translátus fuit.
In território Andegavénsi beáti Mauri Abbátis, qui fuit discípulus sancti Benedícti; et, hujus disciplínis usque ab infántia erudítus, quantum in eis profécerit, inter ália quæ apud eum pósitus gessit (res nova et post Petrum fere inusitáta), pédibus super aquas incédens patefécit. In Gállias inde ab ipso Benedícto diréctus, ibi, constrúcto célebri monastério, cui quadragínta annis prǽfuit, miraculórum glória clarus, in pace quiévit.
In Judǽa sanctórum Hábacuc et Michǽæ Prophetárum, quorum córpora, sub Theodósio senióre, divína revelatióne sunt repérta.
Cárali, in Sardínia, sancti Ephísii Mártyris, qui, in persecutióne Diocletiáni, sub Flaviáno Júdice, plúrimis torméntis divína virtúte superátis, demum, abscíssis cervícibus, victor migrávit in cœlum.
Anágniæ sanctæ Secundínæ, Vírginis et Mártyris; quæ sub Décio Imperatóre passa est.
Nolæ, in Campánia, sancti Máximi Epíscopi.
Arvérnis, in Gállia, sancti Boníti, Epíscopi et Confessóris.
In Ægýpto sancti Macárii Abbátis, qui fuit discípulus beáti Antónii, ac vita et miráculis celebérrimus éxstitit.
Alexandríæ beáti Isidóri, sanctitáte vitæ, fide et miráculis clari.
Constantinópoli sancti Joánnis Calybítæ, qui aliquándiu in ángulo domus patérnæ, deínde in tugúrio, ignótus paréntibus, habitávit; a quibus in morte agnítus, miráculis cláruit. Ipsíus corpus póstea Romam translátum, et in Ínsulæ Tiberínæ Ecclésia, in ejus honórem erécta, collocátum est.
℣. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

℣. Pretiósa in conspéctu Dómini.
℟. Mors Sanctórum ejus.
Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adjuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

Deinde ter dicitur
℣. Deus in adjutórium meum inténde.
℟. Dómine, ad adjuvándum me festína.
Ultimo additur:
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:
Pater noster, qui es in cœlis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
℣. Réspice in servos tuos, Dómine, et in ópera tua, et dírige fílios eórum.
℟. Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, et ópera mánuum nostrárum dírige super nos, et opus mánuum nostrárum dírige.

Et sine Orémus prosequitur Hebdomadarius.
Dirígere et sanctificáre, régere et gubernáre dignáre, Dómine Deus, Rex cœli et terræ, hódie corda et córpora nostra, sensus, sermónes et actus nostros in lege tua, et in opéribus mandatórum tuórum: ut hic et in ætérnum, te auxiliánte, salvi et líberi esse mereámur, Salvátor mundi: Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

Regula (vel Lectio brevis)
℣. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
℟. Qui fecit cœlum et terram.
℣. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Dies et actus nostros in sua pace dispónat Dóminus omnípotens.
℟. Amen.
In Capitulo legitur unum caput, vel pars capitis ex Regula S. Benedicti.
Ex Cápite 2 Régulæ Sancti Patri Nostri Benedícti: Qualis débeat abbas esse
Memínere debet semper abbas quod est, memínere quod dícitur, et scire quia cui plus commíttitur, plus ab eo exígitur. Sciátque quam diffícilem et árduam rem súscipit, régere ánimas et multórum servíre móribus, et álium quidem blandiméntis, álium vero increpatiónibus, álium suasiónibus; et secúndum uniuscujúsque qualitátem vel intellegéntiam, ita se ómnibus confórmet et aptet ut non solum detriménta gregis sibi commíssi non patiátur, verum in augmentatióne boni gregis gáudeat.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.
Cum vero recitatur privatim, hæc erit brevis Lectio per totum annum.
2 Thess 3:5
Dóminus autem dírigat corda et córpora nostra in charitáte Dei et patiéntia Christi.

Commemoratio defunctorum
Deinde dicit Lector: Commemorátio ómnium fratrum, familiárium et benefactórum defunctórum Ordinis nostri.
Die 14. mensis januarii pie in Domino obdormierunt:
Anno 1847 RR. Domnus Adolphus Fähtz, abbas Plagensis.
Anno 1871 A.R.P. Cajetanus Venus, professus et sacerdos Ossecensis, præfectus culinæ abbatialis et conventualis ac cellarii emeritus, infirmarius.
Anno 1900 A.R.P. Justinus Bauer, professus et sacerdos Altovadensis, secretarius abbatis, notarius episcopalis, consiliar constistorialis episcopi Tarnoviensis.
Dominus Rupertus, plebanus Strýčiciensis, benefactor monasterii.
℣. Quorum ánimæ piis ádmodum reverendórum patrum ac religiosórum fratrum suffrágiis commendántur!
Superior:
℣. Requiéscant in pace.
℟. Amen.
Psalmus 129 [4]
129:1 De profúndis clamávi ad te, Dómine: * Dómine, exáudi vocem meam:
129:2 Fiant aures tuæ intendéntes, * in vocem deprecatiónis meæ.
129:3 Si iniquitátes observáveris, Dómine: * Dómine, quis sustinébit?
129:4 Quia apud te propitiátio est: * et propter legem tuam sustínui te, Dómine.
129:5 Sustínuit ánima mea in verbo ejus: * sperávit ánima mea in Dómino.
129:6 A custódia matutína usque ad noctem: * speret Israël in Dómino.
129:7 Quia apud Dóminum misericórdia: * et copiósa apud eum redémptio.
129:8 Et ipse rédimet Israël, * ex ómnibus iniquitátibus ejus.
℣. Réquiem ætérnam dona eis Dómine, * et lux perpétua lúceat eis.
℣. A porta ínferi.
℟. Erue, Dómine, ánimas eórum.
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus véniæ largítor et humánæ salútis amátor: quǽsumus cleméntiam tuam: ut nostræ congregatiónis fratres, propínquos et benefactóres, qui ex hoc sǽculo transiérunt, beáta María semper vírgine intercedénte cum ómnibus sanctis tuis ad perpétuæ beatitúdinis consórtium perveníre concédas. Per Christum Dóminum nostrum.
℟. Amen.
℣. Requiéscant in pace.
℟. Amen.
|
Commemoratio defunctorum
Deinde dicit Lector: Commemorátio ómnium fratrum, familiárium et benefactórum defunctórum Ordinis nostri.
Die 14. mensis januarii pie in Domino obdormierunt:
Anno 1847 RR. Domnus Adolphus Fähtz, abbas Plagensis.
Anno 1871 A.R.P. Cajetanus Venus, professus et sacerdos Ossecensis, præfectus culinæ abbatialis et conventualis ac cellarii emeritus, infirmarius.
Anno 1900 A.R.P. Justinus Bauer, professus et sacerdos Altovadensis, secretarius abbatis, notarius episcopalis, consiliar constistorialis episcopi Tarnoviensis.
Dominus Rupertus, plebanus Strýčiciensis, benefactor monasterii.
℣. Quorum ánimæ piis ádmodum reverendórum patrum ac religiosórum fratrum suffrágiis commendántur!
Superior:
℣. Requiéscant in pace.
℟. Amen.
Psalmus 129 [4]
129:1 De profúndis clamo ad te, Dómine, * Dómine, audi vocem meam!
129:2 Fiant aures tuæ inténtæ * ad vocem obsecratiónis meæ.
129:3 Si delictórum memóriam serváveris, Dómine, * Dómine, quis sustinébit?
129:4 Sed penes te est peccatórum vénia, * ut cum reveréntia serviátur tibi.
129:5 Spero in Dóminum, sperat ánima mea in verbum ejus; * exspéctat ánima mea Dóminum,
129:6 Magis quam custódes auróram, * exspéctet Israël Dóminum,
129:7 Qui penes Dóminum misericórdia * et copiósa penes eum redémptio:
129:8 Et ipse rédimet Israël * ex ómnibus iniquitátibus ejus.