Ant. Ne reminiscáris, * Dómine, delícta nóstra, vel paréntum nostrórum: néque vindíctam súmas de peccátis nostris.
|
Ant. Ne reminiscáris, * Dómine, delícta nóstra, vel paréntum nostrórum: néque vindíctam súmas de peccátis nostris.
|
Psalmus 6 [1]
6:2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, * neque in ira tua corrípias me.
6:3 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum: * sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.
6:4 Et ánima mea turbáta est valde: * sed tu, Dómine, úsquequo?
6:5 Convértere, Dómine, et éripe ánimam meam: * salvum me fac propter misericórdiam tuam.
6:6 Quóniam non est in morte qui memor sit tui: * in inférno autem quis confitébitur tibi?
6:7 Laborávi in gémitu meo, lavábo per síngulas noctes lectum meum: * lácrimis meis stratum meum rigábo.
6:8 Turbátus est a furóre óculus meus: * inveterávi inter omnes inimícos meos.
6:9 Discédite a me, omnes, qui operámini iniquitátem: * quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.
6:10 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, * Dóminus oratiónem meam suscépit.
6:11 Erubéscant, et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei: * convertántur et erubéscant valde velóciter.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 6 [1]
6:1 Dómine, noli me argúere in ira tua, * nec me corrípere in furóre tuo.
6:2 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; * sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea,
6:3 Et ánima mea conturbáta est valde; * sed tu, Dómine, quoúsque...?
6:4 Revértere, Dómine, éripe ánimam meam, * salvum me fac propter misericórdiam tuam,
6:5 Quóniam non est in morte qui recordétur tui: * apud ínferos quis te laudat?
6:6 Deféssus sum gémitu meo, fletu per síngulas noctes rigo lectum meum, * lácrimis meis stratum meum perfúndo.
6:7 Calígat mæróre óculus meus, * inveteráscit propter omnes inimícos meos.
6:8 Recédite a me omnes qui fácitis iniquitátem, * quóniam Dóminus audívit vocem fletus mei;
6:9 Dóminus audívit precatiónem meam, * Dóminus oratiónem meam suscépit.
6:10 Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; * recédant et erubéscant velóciter.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 31 [2]
31:1 Beáti quorum remíssæ sunt iniquitátes: * et quorum tecta sunt peccáta.
31:2 Beátus vir, cui non imputávit Dóminus peccátum, * nec est in spíritu eius dolus.
31:3 Quóniam tácui, inveteravérunt ossa mea, * dum clamárem tota die.
31:4 Quóniam die ac nocte graváta est super me manus tua: * convérsus sum in ærúmna mea, dum confígitur spina.
31:5 Delíctum meum cógnitum tibi feci: * et iniustítiam meam non abscóndi.
31:5 Dixi: Confitébor advérsum me iniustítiam meam Dómino: * et tu remisísti impietátem peccáti mei.
31:6 Pro hac orábit ad te omnis sanctus, * in témpore opportúno.
31:6 Verúmtamen in dilúvio aquárum multárum, * ad eum non approximábunt.
31:7 Tu es refúgium meum a tribulatióne, quæ circúmdedit me: * exsultátio mea, érue me a circumdántibus me.
31:8 Intelléctum tibi dabo, et ínstruam te in via hac, qua gradiéris: * firmábo super te óculos meos.
31:9 Nolíte fíeri sicut equus et mulus, * quibus non est intelléctus.
31:9 In camo et freno maxíllas eórum constrínge, * qui non appróximant ad te.
31:10 Multa flagélla peccatóris, * sperántem autem in Dómino misericórdia circúmdabit.
31:11 Lætámini in Dómino et exsultáte, iusti, * et gloriámini, omnes recti corde.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 31 [2]
31:1 Beátus cuius remíssa est iníquitas, * cuius obtéctum est peccátum.
31:2 Beátus homo cui Dóminus non ímputat culpam, * et in cuius spíritu non est dolus.
31:2 Quámdiu tácui, tabuérunt ossa mea * inter gémitus meos assíduos.
31:4 Etenim die noctúque gravis erat super me manus tua, * consumebátur robur meum velut ardóribus æstívis,
31:5 Peccátum meum conféssus sum tibi, * et culpam meam non abscóndi;
31:6 Dixi: Confíteor iniquitátem meam Dómino, * et tu remisísti culpam peccáti mei.
31:7 Proptérea orábit ad te omnis pius * in témpore necessitátis.
31:8 Cum írruent aquæ multæ, * ad eum non pervénient.
31:9 Tu es refúgium mihi, ab angústiis me servábis, * gáudio salútis meæ circúmdabis me.
31:10 Erúdiam te, et docébo viam, qua ámbules; * ínstruam te, firmans super te óculos meos.
31:12 Nolíte esse sicut equus et mulus * sine intelléctu,
31:13 Quorum ímpetus camo et freno constríngitur; * secus ad te non appropínquant.
31:13 Multi sunt dolóres ímpii; * sperántem autem in Dómino misericórdia circúmdat.
31:14 Lætámini in Dómino et gaudéte, iusti; * et exsultáte, omnes recti corde.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 37 [3]
37:2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, * neque in ira tua corrípias me.
37:3 Quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi: * et confirmásti super me manum tuam.
37:4 Non est sánitas in carne mea a fácie iræ tuæ: * non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
37:5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum: * et sicut onus grave gravátæ sunt super me.
37:6 Putruérunt et corrúptæ sunt cicatríces meæ, * a fácie insipiéntiæ meæ.
37:7 Miser factus sum, et curvátus sum usque in finem: * tota die contristátus ingrediébar.
37:8 Quóniam lumbi mei impléti sunt illusiónibus: * et non est sánitas in carne mea.
37:9 Afflíctus sum, et humiliátus sum nimis: * rugiébam a gémitu cordis mei.
37:10 Dómine, ante te omne desidérium meum: * et gémitus meus a te non est abscónditus.
37:11 Cor meum conturbátum est, derelíquit me virtus mea: * et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum.
37:12 Amíci mei, et próximi mei * advérsum me appropinquavérunt, et stetérunt.
37:12 Et qui iuxta me erant, de longe stetérunt: * et vim faciébant qui quærébant ánimam meam.
37:13 Et qui inquirébant mala mihi, locúti sunt vanitátes: * et dolos tota die meditabántur.
37:14 Ego autem tamquam surdus non audiébam: * et sicut mutus non apériens os suum.
37:15 Et factus sum sicut homo non áudiens: * et non habens in ore suo redargutiónes.
37:16 Quóniam in te, Dómine, sperávi: * tu exáudies me, Dómine, Deus meus.
37:17 Quia dixi: Nequándo supergáudeant mihi inimíci mei: * et dum commovéntur pedes mei, super me magna locúti sunt.
37:18 Quóniam ego in flagélla parátus sum: * et dolor meus in conspéctu meo semper.
37:19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo: * et cogitábo pro peccáto meo.
37:20 Inimíci autem mei vivunt, et confirmáti sunt super me: * et multiplicáti sunt qui odérunt me iníque.
37:21 Qui retríbuunt mala pro bonis, detrahébant mihi: * quóniam sequébar bonitátem.
37:22 Ne derelínquas me, Dómine, Deus meus: * ne discésseris a me.
37:23 Inténde in adiutórium meum, * Dómine, Deus, salútis meæ.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 37 [3]
37:2 Dómine, noli me argúere in ira tua * nec me corrípere in furóre tuo.
37:2 Etenim sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, * et descéndit super me manus tua.
37:3 Nihil sani est in carne mea ob indignatiónem tuam, * nihil íntegri in óssibus meis propter peccátum meum.
37:4 Nam culpæ meæ supergréssæ sunt caput meum, * sicut onus grave gravant me nimis.
37:5 Fœtent, tabéscunt livóres mei * propter insipiéntiam meam.
37:6 Inclinátus, incurvátus sum valde, * toto die mæstus incédo.
37:7 Nam lumbi mei pleni sunt inflammatióne, * nec quicquam est sani in carne mea.
37:8 Elángui, contrítus sum valde, * rúgio propter frémitum cordis mei.
37:9 Dómine, coram te est omne desidérium meum, * et gémitus meus te non latet.
37:10 Cor meum pálpitat, derelíquit me robur meum, * et ipsa lux oculórum meórum déficit me.
37:12 Amíci mei et sodáles mei * procul a plaga mea subsístunt,
37:13 Et propínqui mei stant e longínquo. * Et láqueos tendunt qui insidiántur vitæ meæ,
37:14 Et qui quærunt mihi malum, perníciem minántur * et fraudes omni témpore moliúntur.
37:15 Ego autem, tamquam surdus, non áudio, * et sum velut mutus non apériens os suum.
37:16 Et factus sum sicut homo qui non audit, * et qui non habet respónsum in ore suo.
37:17 In te enim, Dómine, confído: * tu exáudies, Dómine, Deus meus.
37:18 Etenim dico: Ne læténtur de me; * dum lábitur pes meus, ne supérbiant contra me.
37:19 Ego enim lápsui próximus sum, * et dolor meus coram me est semper.
37:20 Etenim culpam meam confíteor, * et ob peccátum meum sum ánxius.
37:21 Sed qui sine causa adversántur mihi, poténtes sunt, * et multi, qui odérunt me iniúste;
37:22 Et qui retríbuunt malum pro bono, * inféstant me, quia bonum sector.
37:23 Noli me derelínquere, Dómine, * Deus meus, noli procul distáre a me!
37:23 Festína in auxílium meum, * Dómine, salus mea!
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 50 [4]
50:3 Miserére mei, Deus, * secúndum magnam misericórdiam tuam.
50:3 Et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum, * dele iniquitátem meam.
50:4 Ámplius lava me ab iniquitáte mea: * et a peccáto meo munda me.
50:5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco: * et peccátum meum contra me est semper.
50:6 Tibi soli peccávi, et malum coram te feci: * ut iustificéris in sermónibus tuis, et vincas cum iudicáris.
50:7 Ecce enim, in iniquitátibus concéptus sum: * et in peccátis concépit me mater mea.
50:8 Ecce enim, veritátem dilexísti: * incérta et occúlta sapiéntiæ tuæ manifestásti mihi.
50:9 Aspérges me hyssópo, et mundábor: * lavábis me, et super nivem dealbábor.
50:10 Audítui meo dabis gáudium et lætítiam: * et exsultábunt ossa humiliáta.
50:11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis: * et omnes iniquitátes meas dele.
50:12 Cor mundum crea in me, Deus: * et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.
50:13 Ne proícias me a fácie tua: * et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
50:14 Redde mihi lætítiam salutáris tui: * et spíritu principáli confírma me.
50:15 Docébo iníquos vias tuas: * et ímpii ad te converténtur.
50:16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ: * et exsultábit lingua mea iustítiam tuam.
50:17 Dómine, lábia mea apéries: * et os meum annuntiábit laudem tuam.
50:18 Quóniam si voluísses sacrifícium, dedíssem útique: * holocáustis non delectáberis.
50:19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus: * cor contrítum, et humiliátum, Deus, non despícies.
50:20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion: * ut ædificéntur muri Ierúsalem.
50:21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, oblatiónes, et holocáusta: * tunc impónent super altáre tuum vítulos.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 50 [4]
50:1 Miserére mei, Deus, * secúndum misericórdiam tuam;
50:2 Secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum * dele iniquitátem meam.
50:3 Pénitus lava me a culpa mea, * et a peccáto meo munda me.
50:4 Nam iniquitátem meam ego agnósco, * et peccátum meum coram me est semper.
50:5 Tibi soli peccávi et, quod malum est coram te, feci, * ut manifestéris iustus in senténtia tua, rectus in iudício tuo.
50:6 Ecce, in culpa natus sum, * et in peccáto concépit me mater mea.
50:7 Ecce, sinceritáte cordis delectáris, * et in præcórdiis sapiéntiam me doces.
50:8 Aspérge me hyssópo, et mundábor; * lava me, et super nivem dealbábor.
50:9 Fac me audíre gáudium et lætítiam, * exsúltent ossa quæ contrivísti.
50:10 Avérte fáciem tuam a peccátis meis, * et omnes culpas meas dele.
50:11 Cor mundum crea mihi, Deus, * et spíritum firmum rénova in me.
50:12 Ne proiéceris me a fácie tua, * et spíritum sanctum tuum ne abstúleris a me.
50:13 Redde mihi lætítiam salútis tuæ, * et spíritu generóso confírma me.
50:14 Docébo iníquos vias tuas, * et peccatóres ad te converténtur.
50:15 Líbera me a pœna sánguinis, Deus, Deus salvátor meus: * exsúltet lingua mea de iustítia tua.
50:16 Dómine, lábia mea apéries, * et os meum annuntiábit laudem tuam.
50:17 Neque enim sacrifício delectáris; * et holocáustum, si darem, non acceptáres.
50:18 Sacrifícium meum, Deus, spíritus contrítus, * cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.
50:19 Benígne fac, Dómine, pro bonitáte tua, erga Sion, * ut reædífices muros Ierúsalem.
50:20 Tunc acceptábis sacrifícia legítima, oblatiónes et holocáusta, * tunc ófferent super altáre tuum vítulos.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 101 [5]
101:2 Dómine, exáudi oratiónem meam: * et clamor meus ad te véniat.
101:3 Non avértas fáciem tuam a me: * in quacúmque die tríbulor, inclína ad me aurem tuam.
101:3 In quacúmque die invocávero te, * velóciter exáudi me.
101:4 Quia defecérunt sicut fumus dies mei: * et ossa mea sicut crémium aruérunt.
101:5 Percússus sum ut fænum, et áruit cor meum: * quia oblítus sum comédere panem meum.
101:6 A voce gémitus mei * adhǽsit os meum carni meæ.
101:7 Símilis factus sum pellicáno solitúdinis: * factus sum sicut nyctícorax in domicílio.
101:8 Vigilávi, * et factus sum sicut passer solitárius in tecto.
101:9 Tota die exprobrábant mihi inimíci mei: * et qui laudábant me, advérsum me iurábant.
101:10 Quia cínerem tamquam panem manducábam, * et potum meum cum fletu miscébam.
101:11 A fácie iræ et indignatiónis tuæ: * quia élevans allisísti me.
101:12 Dies mei sicut umbra declinavérunt: * et ego sicut fænum árui.
101:13 Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes: * et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.
101:14 Tu exsúrgens miseréberis Sion: * quia tempus miseréndi eius, quia venit tempus.
101:15 Quóniam placuérunt servis tuis lápides eius: * et terræ eius miserebúntur.
101:16 Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, * et omnes reges terræ glóriam tuam.
101:17 Quia ædificávit Dóminus Sion: * et vidébitur in glória sua.
101:18 Respéxit in oratiónem humílium: * et non sprevit precem eórum.
101:19 Scribántur hæc in generatióne áltera: * et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum:
101:20 Quia prospéxit de excélso sancto suo: * Dóminus de cælo in terram aspéxit:
101:21 Ut audíret gémitus compeditórum: * ut sólveret fílios interemptórum:
101:22 Ut annúntient in Sion nomen Dómini: * et laudem eius in Ierúsalem.
101:23 In conveniéndo pópulos in unum, * et reges ut sérviant Dómino.
101:24 Respóndit ei in via virtútis suæ: * Paucitátem diérum meórum núntia mihi.
101:25 Ne révoces me in dimídio diérum meórum: * in generatiónem et generatiónem anni tui.
101:26 Inítio tu, Dómine, terram fundásti: * et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
101:27 Ipsi períbunt, tu autem pérmanes: * et omnes sicut vestiméntum veteráscent.
101:28 Et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur: * tu autem idem ipse es, et anni tui non defícient.
101:29 Fílii servórum tuórum habitábunt: * et semen eórum in sǽculum dirigétur.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 101 [5]
101:2 Dómine, exáudi oratiónem meam, * et clamor meus ad te véniat.
101:2 Noli abscóndere fáciem tuam a me * die angústiæ meæ.
101:3 Inclína ad me aurem tuam: * quando te ínvoco, velóciter exáudi me.
101:4 Nam dies mei evanéscunt ut fumus, * et ossa mea ut ignis ardent.
101:5 Exústum, ut herba, aréscit cor meum, * oblivíscor comédere (comedére) Panem meum.
101:6 Propter veheméntiam gémitus mei * adhǽrent ossa mea cuti meæ.
101:7 Símilis sum pelicáno desérti, * factus velut nóctua in ruínis.
101:8 Insómnis sum et ingemísco, * sicut avis solitária in tecto.
101:9 Perpétuo insúltant mihi inimíci mei; * qui furunt contra me, imprecántur nómine meo.
101:10 Nam cínerem cómedo tamquam panem, * et potum meum mísceo cum fletu,
101:11 Propter indignatiónem et furórem tuum, * quia me extulísti et deiecísti.
101:12 Dies mei símiles sunt umbræ proténsæ, * et ego sicut herba arésco.
101:13 Tu autem, Dómine, in ætérnum manes, * et nomen tuum in omnes generatiónes.
101:14 Tu exsúrge et propítius esto Sion, * quia tempus est, ut misereáris eius, quia venit hora.
101:15 Nam servi tui díligunt lápides eius, * et ruínas eius commiserántur.
101:16 Et reverebúntur gentes nomen tuum, Dómine, * et omnes reges terræ glóriam tuam,
101:17 Cum Dóminus instauráverit Sion, * apparúerit in glória sua,
101:18 Convérterit se ad oratiónem ínopum, * nec reiécerit oratiónem eórum.
101:19 Scribántur hæc pro generatióne ventúra, * et pópulus qui creábitur, colláudet Dóminum.
101:20 Nam Dóminus respéxit de excélso sanctuário suo, * de cælo prospéxit in terram,
101:21 Ut audíret gémitus captivórum, * ut liberáret addíctos morti,
101:22 Ut nomen Dómini annuntiétur in Sion, * et eius laus in Ierúsalem,
101:23 Quando pópuli congregabúntur simul * et regna, ut sérviant Dómino.
101:24 Consúmpsit in via vires meas, * præcídit dies meos.
101:25 Dico: Deus meus, ne abstúleris me in dimídio diérum meórum; * per omnes generatiónes durant anni tui.
101:26 In primórdiis terram fundásti, * et opus mánuum tuárum est cælum.
101:27 Ista períbunt, tu autem permanébis, * et univérsa sicut vestis veteráscent.
101:28 Sicut vestiméntum mutas ea, et mutántur: * tu autem es idem, et anni tui non habent finem.
101:29 Fílii servórum tuórum habitábunt secúri, * et semen eórum coram te durábit.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 129 [6]
129:1 De profúndis clamávi ad te, Dómine: * Dómine, exáudi vocem meam:
129:2 Fiant aures tuæ intendéntes, * in vocem deprecatiónis meæ.
129:3 Si iniquitátes observáveris, Dómine: * Dómine, quis sustinébit?
129:4 Quia apud te propitiátio est: * et propter legem tuam sustínui te, Dómine.
129:5 Sustínuit ánima mea in verbo eius: * sperávit ánima mea in Dómino.
129:6 A custódia matutína usque ad noctem: * speret Israël in Dómino.
129:7 Quia apud Dóminum misericórdia: * et copiósa apud eum redémptio.
129:8 Et ipse rédimet Israël, * ex ómnibus iniquitátibus eius.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 129 [6]
129:1 De profúndis clamo ad te, Dómine, * Dómine, audi vocem meam!
129:2 Fiant aures tuæ inténtæ * ad vocem obsecratiónis meæ.
129:3 Si delictórum memóriam serváveris, Dómine, * Dómine, quis sustinébit?
129:4 Sed penes te est peccatórum vénia, * ut cum reveréntia serviátur tibi.
129:5 Spero in Dóminum, sperat ánima mea in verbum eius; * exspéctat ánima mea Dóminum,
129:6 Magis quam custódes auróram, * exspéctet Israël Dóminum,
129:7 Qui penes Dóminum misericórdia * et copiósa penes eum redémptio:
129:8 Et ipse rédimet Israël * ex ómnibus iniquitátibus eius.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 142 [7]
142:1 Dómine, exáudi oratiónem meam: áuribus pércipe obsecratiónem meam in veritáte tua: * exáudi me in tua iustítia.
142:2 Et non intres in iudícium cum servo tuo: * quia non iustificábitur in conspéctu tuo omnis vivens.
142:3 Quia persecútus est inimícus ánimam meam: * humiliávit in terra vitam meam.
142:4 Collocávit me in obscúris sicut mórtuos sǽculi: * et anxiátus est super me spíritus meus, in me turbátum est cor meum.
142:5 Memor fui diérum antiquórum, meditátus sum in ómnibus opéribus tuis: * in factis mánuum tuárum meditábar.
142:6 Expándi manus meas ad te: * ánima mea sicut terra sine aqua tibi.
142:7 Velóciter exáudi me, Dómine: * defécit spíritus meus.
142:7 Non avértas fáciem tuam a me: * et símilis ero descendéntibus in lacum.
142:8 Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam: * quia in te sperávi.
142:8 Notam fac mihi viam, in qua ámbulem: * quia ad te levávi ánimam meam.
142:9 Éripe me de inimícis meis, Dómine, ad te confúgi: * doce me fácere voluntátem tuam, quia Deus meus es tu.
142:10 Spíritus tuus bonus dedúcet me in terram rectam: * propter nomen tuum, Dómine, vivificábis me, in æquitáte tua.
142:11 Edúces de tribulatióne ánimam meam: * et in misericórdia tua dispérdes inimícos meos.
142:12 Et perdes omnes, qui tríbulant ánimam meam: * quóniam ego servus tuus sum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 142 [7]
142:1 Dómine, audi oratiónem meam, pércipe obsecratiónem meam pro fidelitáte tua, * exáudi me pro tua iustítia.
142:2 Ne vocáveris in iudícium servum tuum, * quia nemo vivens iustus est coram te.
142:3 Nam inimícus perséquitur ánimam meam: * prostrávit in terram vitam meam,
142:4 Collocávit me in ténebris sicut pridem defúnctos. * et defécit in me spíritus meus; intra me obríguit cor meum.
142:5 Mémini diérum antiquórum, méditor de ómnibus opéribus tuis, * facta mánuum tuárum perpéndo.
142:6 Expándo manus meas ad te; * ánima mea, ut terra árida, te sitit.
142:7 Velóciter exáudi me, Dómine: * nam déficit spíritus meus.
142:8 Noli abscóndere fáciem tuam a me, * ne símilis fiam descendéntibus in fóveam.
142:9 Fac cito percípiam grátiam tuam, * quia in te confído.
142:10 Notum fac mihi, qua via incédam, * quia ad te attóllo ánimam meam,
142:11 Eripe me de inimícis meis, Dómine: in te spero. * Doce me fácere voluntátem tuam, quia tu es Deus meus.
142:12 Spíritus tuus bonus est: ducat me in terra plana. * Propter nomen tuum, Dómine, vivum me serva;
142:12 Pro cleméntia tua educ de angústiis ánimam meam. * Et pro grátia tua déstrue inimícos meos,
142:12 Et perde omnes qui tríbulant ánimam meam: * nam ego sum servus tuus.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Ant. Ne reminiscáris, Dómine, delícta nóstra, vel paréntum nostrórum: néque vindíctam súmas de peccátis nostris.
|
Ant. Ne reminiscáris, Dómine, delícta nóstra, vel paréntum nostrórum: néque vindíctam súmas de peccátis nostris.
|
Litaniæ cum VV. et Orationibus
|
Litaniæ cum VV. et Orationibus
|