[Rank] S. Francisci Salesii Episcopi Confessoris Ecclesiae Doctoris;;Duplex;;3;;vide C4a [Name] Francisce [Rule] vide C4a;mtv 9 lectiones [Oratio] Deus, qui ad animarum salutem beatum Franciscum Confessorem tuum atque~ Pontificem omnibus omnia factum esse voluisti: concede propitius; ut caritatis~ tuae dulcedine perfusi, ejus dirigentibus monitis, ac suffragantibus meritis,~ aeterna gaudia consequamur. $Per Dominum [Lectio4] Franciscus in oppido Salesio, unde familiae cognomen, piis et nobilibus~ parentibus nata teneris annis futurae sanctitatis indicia praebuit, morum~ innocentia et gravitate. Adolescens liberalibus disciplinis eruditus, mox~ philosophiae ac theologiae Parisiis operam dedit: et ne quid sibi deesset ad~ animi culturam, juris utriusque lauream summa cum laude Patavii obtinuit. In~ sacra sede Lauretana perpetuae virginitatis votum, quo pridem Parisiis se~ obstrinxerat, innovavit: a cujus virtutis proposito nullis umquam deemonum~ fraudibus, nullis sensuum illecebris potuit dimoveri. [Lectio5] Recusata in Sabaudiae senatu amplissima dignitate, clericali militiae nomen~ dedit: tum sacerdotio initiatus, et Genevensis ecclesiae praeposituram adeptus,~ ejus muneris partes adeo perfecte explevit, ut eum Granerius episcopus~ vindicandis ab haeresi Calviniana Chaballicensibus, aliisque Genevas finitimis~ populis, divini verbi praeconem destinarit. Quam expeditionem alacri animo~ suscipiens, asperrima quaeque perpossus est, saepe ab haereticis conquisitus ad~ necem, varusque calumniis et insidiis vexatus. Sed inter tot discrimina et~ agones, insuperabilis ejus constantia semper enituit; Deique ope protectus,~ septuaginta duo millia haereticorum ad catholicam fidem reduxisse dicitur, inter~ quos multi nobilitate et doctrina insignes numerantur. [Lectio6] Mortuo Granerio, qui eum sibi coadjutorem decerni curaverat, episcopus~ consecratus, sanctitatis suae radios circumquaque diffudit, zelo ecclesiasticae~ disciplinae, pacis studio, misericordia in pauperes, omnique virtute conspicuus.~ Ad divini cultus augmentum novum ordinem sanctimonialium instituit, a~ Visitatione beatae Virginis nuncupatum, sub regula sancti Augustini; cui addidit~ constitutiones sapientia, discretione, et suavitate mirabiles. Suis etiam~ scriptis coelesti doctrina refertis Ecclesiam illustravit, quibus iter ad~ christianam perfectionem tutum et planum demonstrat Annum denique agens~ quinquagesimum quintum, dum e Gallia Annesium regreditur, post Sacrum in die~ sancti Joannis Evangelistae Lugduni celebratum, gravi morbo correptus, sequenti~ die migravit in coelum, anno Domini miliesimo sexcentesimo vigesimo secundo.~ Ejus corpus Annesium delatum, in ecclesia monialium dicti ordinis honorifice~ conditum fuit, coepitque statim miraculis clarescere. Quibus rite probatis, ab~ Alexandro septimo Pontifice Maximo in Sanctorum numerum relatus est, assignata~ ejus festivitati die vigesima nona Januarii, et a Summo Pontifice Pio nono, ex~ Sacrorum Rituum Congregationis consulo, universalis Ecclesiae Doctor fuit~ declaratus. [Lectio94] Francíscus in óppido Salésio, unde famíliæ cognómen, piis et nobílibus paréntibus natus et liberálibus disciplínis erudítus, philosophíæ ac theologíæ Parísiis óperam dedit, et, láuream in utróque jure Patávii obtínuit. Sacerdótio initiátus et Genevénsis ecclésiæ præpositúram adéptus, ejus múneris partes tam bene explévit, ut eum Granérius epíscopus vindicándis ab hæresi Calviniána Chaballicénsibus divíni verbi præcónem destináverit. Quam expeditiónem álacri ánimo suscípiens, tot difficultátibus ac perículis, Dei ope, superátis, septuagínta duo míllia hæreticórum ad cathólicam fidem reduxísse dícitur. Mórtuo Granério, epíscopus consecrátus, novum órdinem sanctimoniálium instítuit, a Visitatióne beátæ Vírginis nuncupátum. Suis scriptis cælésti doctrína refértis Ecclésiam illustrávit. Lugdúni, gravi morbo corréptus, migrávit in cælum, anno millésimo sexcentésimo vigésimo secúndo, et a summo Pontífice Pio nono, ex sacrórum Rítuum Congregatiónis consúlto, universális Ecclésiæ Doctor fuit declarátus. &teDeum