[Rank] S. Petri Nolasci Confessoris;;Duplex;;3;;vide C5 [Rule] vide C5;mtv 9 lectiones [Oratio] Deus, qui in tuae caritatis exemplum, ad fidelium redemptionem sanctum Petrum Ecclesiam tuam nova prole foecundare divinitus docuisti: ipsius nobis intercessione concede; a peccati servitute solutis, in caelesti patria perpetua libertate gaudere: $Qui vivis [Lectio4] Petrus Nolascus, Recaudi prope Carcasonam in Gallia nobili genere natus, singulari erga proximum caritate excelluit. Cujus virtutis praesagium fuit; quod, cum adhuc in cunabulis vagiret infans, examen apum ad eum convolavit, et favum mellis in ejus dextera construxit. Adolescens parentibus orbatus, Albigensium haeresim, quae tunc in Gallia grassabatur, exsecrans, divendito patrimonio, in Hispaniam secessit; et apud beatam Virginem montis Serrati votum, quo pridem se obstrinxerat, exsolvit. Tum Barcinonam pergens, cum Christi fidelibus ab hostium servitute redimendis omnem pecuniam consumpsisset, seipsum pro iis liberandis venum ire, aut in illorum vincula suffici cupere dictitabat. [Lectio5] Quam gratum Deo fuerit hoc sancti viri desiderium, subsequens declaravit eventus: nam noctu oranti, et de Christianorum in captivitate degentium subsidio multa animo volventi beata Virgo apparens, Filio suo sibique acceptissimum fore suggessit, si ad sui honorem religiosorum ordo institueretur, quibus praecipue esset cura captivos ab infidelium tyrannide liberare. Huic caelesti monito illico obtemperans, una cum sancto Raymundo de Penafort, et Jacobo primo, rege Arageniae, de eadem re a Dei Genitrice ipsa nocte praemonitis, religionem beatae Mariae de Mercode Redemptionis Captivorum instituit: sodalibus suis quarto voto obstrictis, manondi in pignus sub paganorum potestate, si pro Christianorum liberatione opus fuerit. [Lectio6] Edito virginitatis voto, illibatam perpetuo castitatem servavit. Patientia, humilitate, abstinentia, ceterisque virtutibus mirabiliter enituit. Prophetiae dono illustris, futura praedixit: inter quae maxime celebratur, quod Jacobus rex Valentiam a Mauris occupatam expugnaverit, accepta prius ab eo obtinendae victoriae securitate. Angeli Custodis, ac Deiparae Virginis, frequenti apparitione recreabatur. Senio tandem confectus, de imminonti morte certior factus, in morbum incidit, sanctisque refectus sacramentis, fratres suos ad caritatem erga captivos cohortatus, et Psalmum, Confitebor tibi Domine in toto corde meo, devotissime recitans, ad illa verba, Redemptionem misit Dominus populo suo, spiritum Deo reddidit media nocte Vigilia Nativitatis Domini, anno millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto. Cujus festivitatem Alexander septimus die trigesima prima Januarii celebrari praecepit. [Lectio94] Petrus Noláscus, Recáudi prope Carcasónam in Gállia nóbili génere natus, adoléscens paréntibus orbátus, Albigénsium hæresim éxsecrans, divéndito património, in Hispániam secéssit, ubi noctu oránti beáta Virgo appárens, Fílio suo sibíque acceptíssimum fore suggéssit, si ordo religiosórum instítuerétur pro captívis ab infidélium tyránnide liberándis. Quare una cum sancto Raymúndo de Péñafort et Jacóbo primo, rege Aragóniæ, de eádem re a Dei Genitríce ipsa nocte præmónitis, religiónem beátæ Maríæ de Mercéde redemptiónis captivórum instítuit; sodálibus quarto voto obstríctis, manéndi in pignus sub paganórum potestáte, si pro Christiánis liberándis opus esset. Angeli Custódis ac Deíparæ Vírginis apparitiónibus sæpe recreátus, cum ad bonam senectútem pervenísset, piíssime óbiit média nocte Vigíliæ Nativitátis Dómini, anno millésimo ducentésimo quinquagésimo sexto. &teDeum [Commemoratio 1] !Commemoratio S. Agnetis Virginis Martyris secundo Ant. Stans a dextris ejus * Agnus nive candidior, Christus sibi sponsam et Martyrem consecravit. _ V. Specie tua et pulchritudine tua. R. Intende, prospere procede, et regna. _ $Oremus Deus, qui nos annua beatae Agnetis Virginis et Martyris tuae solemnitate laetificas: da quaesumus: ut quam veneramur officio, etiam piae conversationis sequamur exemplo. $Per Dominum [Lectio93] Beata Agnes, parentibus ad ejus sepulcrum assidue vigilantibus, quadam nocte choro virginum comitata cum apparuisset, sic ad eos locuta dicitur: Ne me parentes mortuam lugeatis: nam una cum his virginibus vivo apud illum in caelis, quem in terris tota mente dilexi. Cum aliquot post annos Constantia, Constantini imperatoris filia, insanabili ulceri medicinam quaerens, nondum Christiana ad idem sepulcrum accessisset; obdormiscens sibi audire visa est vocem hanc Agnetis: Constanter age Constantia: crede in Jesum Christum Filium Dei, qui te sanam faciet. Quae sanata, paulo post una cum multis ex familia imperatoris baptismum suscipiens, ibi ecclesiam nomine beatae Agnetis aedificavit. &teDeum [Commemoratio 2] !Commemoratio S. Agnetis Virginis Martyris secundo Ant. Ecce quod concupivi, * jam video: quod speravi, jam teneo: ipsi sum juncta in caelis, quem in terris posita, tota devotione dilexi. _ V. Diffusa est gratia in labiis tuis R. Propterea benedixit te Deus in aeternum _ $Oremus Deus, qui nos annua beatae Agnetis Virginis et Martyris tuae solemnitate laetificas: da quaesumus: ut quam veneramur officio, etiam piae conversationis sequamur exemplo. $Per Dominum