[Rank] In Octava Epiphaniae;;Duplex majus;;4;;ex Sancti/01-06 [Rank1960] Commemoratio Baptismatis Domini Nostri Jesu Christi;;Duplex II. classis;;5;;ex Sancti/01-06 [Rule] ex Sancti/01-06; Lectio1 tempora Doxology=Epi 9 lectiones Comkey=20 [Oratio] Deus, cujus Unigenitus in substantia nostrae carnis apparuit: praesta quaesumus:~ ut per eum, quem similem nobis foris agnovimus, intus reformari mereamur: $Qui tecum [Lectio4] Sermo sancti Gregorii Nazianzeni. !Orat. in sancta Lumina. Non possum cohibere laetitiae voluptatem, sed mente extollor, et afficior: et~ propriae pusillitatis oblitus, officium magni Joannis, immo potius famulatum~ subire contendo, ac gestio et licet non sim praecursor, de eremo tamen venio.~ Christus ergo illuminatur, immo potius fulgore suo nos illuminat: Christus~ baptizatur, simul et nos descendamus, ut cum ipso pariter ascendamus. [Lectio5] Joannes baptizat, et accedit Jesus, sanctificans quidem et ipsum, qui baptizat,~ praecipue tamen ut et veterem Adam sepeliat in aquis, et ante omnia, ut per haec~ sanctificentur aquae Jordanis: ut sicut erat spiritus et caro, ita et his, qui~ baptizandi erant, in spiritu et aqua sanctificationis successio traderetur. Non~ suscipit Baptista, contendit Jesus. Ego, inquit, opus habeo a te baptizari.~ Lucerna dicit ad Solem, et vox loquitur ad Verbum. [Lectio6] Ascendit Jesus de aqua, secum quodammodo demersum educens et elevans mundum: et~ vidit non dividi coelum, sed aperiri, quod sibi ac nobis post se aliquando Adam~ ille concluserat; sicut et igneo gladio paradisus fuerat conclusus. Spiritus~ Sanctus testimonium perhibet: similia namque sibi ipsa concurrunt. De coelo~ testimonium defertur: inde enim erat ille, cui testimonium perhibetur. [Lectio7] Lectio sancti Evangelii secundum Joannem. !John 1:29-34 In illo tempore: Vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce Agnus Dei,~ ecce qui tollit peccatum mundi. Et reliqua. _ Homilia sancti Augustini Episcopi. !Tract. 6. in Joann., ante med. Antequam veniret Dominus ut baptizaretur a Joanne in Jordane, noverat eum illis~ vocibus, ubi ait: Tu ad me venis baptizari? ego a te debeo baptizari. Sed ecce~ Dominum noverat, noverat Filium Dei. Unde probamus quod jam noverat, quia ipse~ baptizaret in Spiritu sancto? Antequam veniret ad fluvium, cum multi ad Joannem~ currerent baptizari, ait illis: Ego quidem baptizo vos in aqua: qui autem post~ me venit, major me est: cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere: ipse~ vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni. Jam et hoc noverat. [Lectio8] Quid ergo per columbam didicit, ne mendax postea invenietur, (quod avertat a~ nobis Deus opinari) nisi quamdam proprietatem in Christo talem futuram, ut~ quamvis multi ministri baptizaturi essent, sive justi, sive injusti, non~ tribueretur sanctitas baptismi, nisi illi, super quem descendit columba, de quo~ dictum est: Hic est qui baptizat in Spiritu Sancto? Petrus baptizet, hic est qui~ baptizat: Paulus baptizet, hic est qui baptizat: Judas baptizet, hic est qui~ baptizat. Nam si pro diversitate meritorum baptisma sanctum est: quia diversa~ sunt merita, diversa erunt baptismata: et tanto quisque aliquid melius putatur~ accipere, quanto a meliore videtur accepisse. [Lectio9] Ipsi sancti, (intelligite fratres) boni pertinentes ad columbam, pertinentes ad~ sortem civitatis illius Jerusalem, ipsi boni in Ecclesia, de quibus dicit~ Apostolus: Novit Dominus qui sunt ejus; diversarum gratiarum sunt, non omnes~ paria merita habent. Sunt alii aliis sanctiores sunt alii aliis meliores. Quare~ ergo si unus ab illo, verbi gratia, justo, sancto baptizetur, alius ab alio~ inferioris meriti apud Deum, inferioris gradus, inferioris continentiae,~ inferioris vitae unum tamen et par et aequale est quod acceperunt, nisi quia~ hic est, qui baptizat? &teDeum