[Rank] In Octava S. Joannis;;Simplex;;1.1;;vide Sancti/12-27 [Rank1960] Die Tertia Januarii;;Feria;;1.2;;vide Sancti/01-01 [RankTrident] In Octava S. Joannis;;Duplex;;3;;ex Sancti/12-27 [Rule] vide Sancti/12-27; Feria Te Deum Comkey=70 9 lectiones [Capitulum Vespera] (rubrica Divino aut rubrica Tridentina aut rubrica Monastica) !Sir 15:1-2 v. Qui timet Deum, faciet bona: et qui continens est justitiae, apprehendet~ illam, et obviabit illi quasi mater honorificata. $Deo gratias [Lectio1] De Epistola ad Romanos !Rom 6:1-5 6:1 Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato ut gratia abundet? 6:2 Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? 6:3 an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? 6:4 Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. 6:5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus: simul et resurrectionis erimus. [Lectio2] !Rom 6:6-11 6:6 Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. 6:7 Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. 6:8 Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo, 6:9 scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur. 6:10 Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. 6:11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro. [Lectio3] !Rom 6:12-18 6:12 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus. 6:13 Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma justitiae Deo. 6:14 Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim sub lege estis, sed sub gratia. 6:15 Quid ergo? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit. 6:16 Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam? 6:17 Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinae, in quam traditi estis. 6:18 Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiae. [Responsory1] @Sancti/01-01:Responsory4 [Responsory2] @Sancti/01-01:Responsory5 [Responsory3] @Sancti/01-01:Responsory6 [Lectio93] Ex Tractatu sancti Augustini Episcopi in Joannem. !Tract 5 In quatuor Evangeliis, vel potius quatuor libris unius Evangelii, sanctus~ Joannes Apostolus non immerito secundum intelligentiam spiritalem aquilae~ comparatus, altius multoque sublimius aliis tribus erexit praedicationem suam:~ et in ejus erectione etiam corda nostra erigi voluit Nam ceteri tres~ Evangelistae tamquam cum homine Domino in terra ambulant, et de divinitate ejus~ pauca dixerunt: istum autem quasi piguerit in terra ambulare, sicut ipso exordio~ sui sermonis intonuit, erexit se non solum super terram, et super omnem ambitum~ aeris et coeli, sed super omnem etiam exercitum Angelorum, omnemque~ constitutionem invisibilium potestatum: et pervenit ad eum, per quem facta sunt~ omnia, dicendo: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat~ Verbum. [Lectio4] Ex Tractatu sancti Augustini Episcopi in Joannem. !Tract 5 In quatuor Evangeliis, vel potius quatuor libris unius Evangelii, sanctus~ Joannes Apostolus non immerito secundum intelligentiam spiritalem aquilae~ comparatus, altius multoque sublimius aliis tribus erexit praedicationem suam:~ et in ejus erectione etiam corda nostra erigi voluit Nam ceteri tres~ Evangelistae tamquam cum homine Domino in terra ambulant, et de divinitate ejus~ pauca dixerunt: istum autem quasi piguerit in terra ambulare, sicut ipso exordio~ sui sermonis intonuit, erexit se non solum super terram, et super omnem ambitum~ aeris et coeli, sed super omnem etiam exercitum Angelorum, omnemque~ constitutionem invisibilium potestatum: et pervenit ad eum, per quem facta sunt~ omnia, dicendo: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat~ Verbum. [Lectio5] Huic tantae sublimitati principii etiam cetera congrua praedicavit, et de Domini~ divinitate, quomodo nullus alius, est locutus: hoc ructabat, quod biberat. Non~ enim sine causa de illo in isto ipso Evangelio narratur, quia et in convivio~ super pectus Domini discumbebat. De illo ergo pectore in secreto bibebat, sed~ quod in secreto bibit, in manifesto eructavit: ut perveniat ad omnes gentes non~ solum incarnatio Filii Dei, passio, et resurrectio, sed etiam quod erat ante~ incarnationem unicus Patri, Verbum Patris, coaeternus generanti, aequalis ei a~ quo missus est. [Lectio6] Aquila ipse est Joannes, sublimium praedicator, et lucis internae atque aeternae~ fixis oculis contemplator. Dicuntur enim et pulli aquilarum a parentibus sic~ probari, patris scilicet ungue suspendi, et radiis solis opponi. Qui firme~ contemplatus fuerit, filius agnoscitur: si acie palpitaverit, tamquam~ adulterinus ab ungue dimittitur. Jam ergo videte, quam sublimia loqui debuit,~ qui est equuae comparatus: et tamen etiam nos humi repentes, infirmi, et vix~ ullius momenti inter homines, audemus tractare ista, et ista exponere: et~ putamus nos aut capere posse cum cogitamus, aut capi dum dicimus. [Lectio7] Lectio sancti Evangelii secundum Joannem. !John 21:20-24 In illo tempore: Dixit Jesus Petro: Sequere me. Conversus Petrus, vidit illum~ discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem. Et reliqua. _ Homilia sancti Joannis Chrysostomi. !Hom. 87. in Joann., circa med. Cum magna Christus Petro communicasset, orbis terrarum curam demandasset,~ martyrium praedixisset et majorem erga eum dilectionem testatus esset: cum~ vellet Petrus Joannem socium et collegam, inquit: Hic autem quid? Numquid eamdem~ viam aggredietur? Et quemadmodum in cena interrogare non ausus, Joannem~ suffiecit; ita nunc vicem reddit, arbitratus eum velle, sed non audere de se~ sciscitari. Tum Christus: Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? [Lectio8] Nam cum nimia id caritate diceret Petrus, nec ab eo dividi vellet, ostendens~ Christus, quod quantavis eum dilectione prosequeretur, suam assequi non posset,~ inquit: Si eum volo manere, quid ad te? His verbis nos erudiens, neque dolendum,~ neque curiosius praeter divinam voluntatem investigandum. Nam cum Petrus semper~ in hujusmodi interrogationes ferventius prosideret, iterum ejus fervorem~ retundens, quod non sit ulterius inquirendum, in hunc modum respondit. [Lectio9] Exiit ergo sermo iste inter fratres, quod discipulus ille non moritur: et non~ dixit ei Jesus, quia non moritur; sed, Si eum volo manere donec veniam quid ad~ te? Noli arbitrari, inquit, eodem modo me de vobis disposuisse. Hoc autem dixit,~ ut intempestivum affectum, et consuetudinis desiderium tolleret. Cum enim essent~ orbis terrarum curam suscepturi, simul amplius esse non oportebat: magnum enim~ fuisset mundo detrimentum. Idcirco inquit: Opus suscepisti, id considera:~ perfice, labora, et te certaminibus expone. Quid ad te, si volo eum manere hic?~ tu officium tuum cura, et exsequere. &teDeum