[Rank] In Octava S. Stephani.;;Simplex;;1.1;;vide Sancti/12-26 [Rank1960] Die Secunda Januarii;;Feria;;1.2;;vide Sancti/01-01 [RankTrident] In Octava Sancti Stephani.;;Duplex;;3;;ex Sancti/12-26 [Rule] vide Sancti/12-26 Feria Te Deum Comkey=70 [Lectio1] De Epistola ad Romanos !Rom 5:1-5 5:1 Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum: 5:2 per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. 5:3 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur: 5:4 patientia autem probationem, probatio vero spem, 5:5 spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. [Lectio2] !Rom 5:6-9 5:6 Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est? 5:7 vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori. 5:8 Commendat autem caritatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus, 5:9 Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. [Lectio3] !Rom 5:10-12 5:10 Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. 5:11 Non solum autem: sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. 5:12 Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. [Responsory1] @Sancti/01-01:Responsory1 [Responsory2] @Sancti/01-01:Responsory2 [Responsory3] @Sancti/01-01:Responsory3 [Lectio93] Sermo sancti Augustini Episcopi. !Serm. 2. de S. Stephano. Christus ergo caput Martyrum prior passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Cujus passionis vestigia prosecutus beatissimus Stephanus, confitendo Christum lapidatus a Judaeis, coronam meruit tamquam suo sibi nomine positam. Stephanus enim Graece, Latine corona appellatur. Jam corona nomen habebat, et ideo palmam martyrii suo nomine praeferebat. Qui cum lapidaretur, non solum non exspectabat de persecutoribus reportare vindictam, sed eis potius a Deo veniam postulabat. &teDeum [Lectio4] Sermo sancti Augustini Episcopi. !Serm. 2. de S. Stephano. ost hesternum festivissimum diem, quo Salvatoris nostri Christi nobis Nativitas illuxit, etiam hodiernus dies beati Martyris Stephani corona illustratur. Martyris illius merita nulla pars orbis ignorat: passus enim est in ipso principio Ecclesiae, id est, in ipsa urbe Jerosolyma. Ibi enim Diaconus ministravit: et in ipso juventutis flore decorem aetatis se sanguine purpuravit. Passio ejus insignis est, multumque mirabilis. Hanc modo de libro Actuum Apostolorum, cum legeretur, non solum audivimus, sed etiam oculis spectavimus. [Lectio5] Christus ergo caput Martyrum prior passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Cujus passionis vestigia prosecutus beatissimus Stephanus, confitendo Christum lapidatus a Judaeis, coronam meruit tamquam suo sibi nomine positam. Stephanus enim Graece, Latine corona appellatur. Jam corona nomen habebat, et ideo palmam martyrii suo nomine praeferebat. [Lectio6] Qui cum lapidaretur, non solum non exspectabat de persecutoribus reportare vindictam, sed eis potius a Deo veniam postulabat. Meminerat enim dixisse Dominum: Mihi vindictam, ego retribuam, dicit Dominus. Et iterum: Ne dixeris, Ulciscar me de inimicis meis; sed exspecta Dominum, ut tibi auxilio sit. Exspectare nos jubet Dominus Deus, ut in die futurae retributionis cum sanctis Martyribus vindicemur. [Lectio7] Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. !Matt 23:34-35 In illo tempore: Dicebat Jesus scribis et pharisaeis: Ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas: et ex illis occidetis, et crucifigetis. Et reliqua. _ Homilia sancti Hieronymi Presbyteri. !Lib. 4. Comment. in cap. 23. Matth. Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas. Jerusalem, non saxa et aedificia civitatis, sed habitatores vocat: quam plangit patris affectu, sicut et in alio loco legimus, quod videns eam, fleverit. In eo autem quod dicit: Quoties volui congregare filios tuos: omnes retro prophetas a se missos esse testatur. Gallinae quoque similitudinem congregantis sub alas pullos suos, in cantico Deuteronomii legimus: Sicut aquila protegit nidum suum, et super pullos suos desideravit: expandens alas suas, suscepit eos, et tulit super pennas suas. [Lectio8] Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Hoc ipsum ex persona Jeremiae jam ante dixerat: Reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam: facta est mihi hereditas mea quasi spelunca hyaenae. Desertam Judaeorum domum, id est, templum illud, quod fulgebat augustius, oculis comprobamus, quia habitatorem Christum perdidit, et hereditatem praeripere gestiens, occidit haeredem. [Lectio9] Dico enim vobis: Non me videbitis a modo, donec dicatis: Benedictus qui venit in nomine Domini. Ad Jerusalem loquitur, et ad populum Judaeorum. Versiculum autem istum, quo et parvuli atque lactentes in ingressu Jerusalem Domini Salvatoris usi sunt, quando dixerunt: Benedictus qui venit in nomine Domini, hosanna in excelsis, sumpsit de centesimo decimo septimo Psalmo, qui manifeste de adventu Domini scriptus est. &teDeum [Oratio] (rubrica Divino aut rubrica Tridentina aut rubrica Monastica) Omnipotens sempiterne Deus, qui primitias Martyrum in beati Levitae Stephani sanguine dedicasti: tribue quaesumus; ut pro nobis intercossor exsistat, qui pro suis etiam persecutoribus exoravit $Per Dominum