III. De Officio Simplici 1. Officium fit Simplex in diebus ferialibus, quando occurrit fieri de Feria: item in Festis, quibus in Kalendario non apponitur h¾c vox, Duplex, vel Semiduplex, vel de Octava: item quando fit de beata Maria in Sabbato, ut in ejus Rubrica dicetur. 2. De Festo Simplici fit eo die quo cadit; nisi eodem die occurrat fieri Officium novem Lectionum, vel de sancta Maria in Sabbato, vel de aliquibus Feriis, quibus Festum Simplex cedit, ut dicetur in Rubricis de Feriis et de Commemorationibus. 3. Habet tantum primas Vesperas, in quibus dicuntur Psalmi Feriales, et a Capitulo fit de Festo, nisi cum eo concurrat Officium novem Lectionum, quia tunc de eo fit sola commemoratio , ut dicetur in Rubrica de concurrentia Officii: et ejus Officium terminatur ad Nonam, et nihil amplius fit de eo, nec commemoratio. 4. Ad Matutinum post Invitatorium et Hymnum de Festo, dicitur unum tantum Nocturnum cum duodecim Psalmis, ut in Psalterio, secundum Feriam que occurrit; et tres Lectiones leguntur, ut infra in Rubrica de Lectionibus habetur. 5. Quomodo sit ordinandum Officium Simplex ad Vesperas, Matutinum et alias Horas; item et de Antiphonis, Versibus, Responsoriis et aliis, ac quando Preces, et Suffragia de Sanctis dicenda sint, habentur inferius proprie Rubric¾.~