Titulus IV - De Festorum occurrentia accidentali eorumque translatione 1. De Dominicis majoribus I classis, quodvis Festum in eis occurrat, semper faciendum est Officium. Dominice vero I classis cedunt tantummodo Festis duplicibus I classis, quo in casu de Dominica fit Commemoratio in utrisque Vesperis et Laudibus, cum IX Lectione ad Matutinum. 2. De Dominicis minoribus seu per Annum, semper fieri debet Officium, nisi occurrat aliquod Duplex I vel II classis, aut quodvis Festum novem Lectionum Domini, non autem eorum dies Octava; et, in casu, in Officio Festi fit Commemoratio Dominice in utrisque Vesperis et Laudibus, cum IX Lectione ad Matutinum. Excipiuntur tamen Dominicis infra Octavas quaslibet privilegiatas, in quibus Officium fieri nequit de Festis, qua; infra ipsas Octavas prohibentur. Itemque excipiuntur Dominica; a die 25 ad 28 Decembris aut in die Octava Epiphaniae occurrentes, et Dominica impedita vel a superveniente Septuagesima vel a Dominica ultima post Pentecosten, de quibus omnibus fit Officium ut habetur in propriis Rubricis; nec non Dominica occurrens a die 1 ad 6 Januarii, vel die 7 a supervenienti Dominica infra Octavam Epiphaniae impedita, cujus Officium fit in Vigilia Epiphaniae, et in qua, nisi a nobiliori Officio impediatur, celebratur Festum sanctissimi Nominis Jesu. 3. Duplicia I et II classis que ab alio nobiliori Officio impediuntur, transferenda sunt in proximiorem insequentem diem que libera sit ab alio Festo duplici I vel II classis, a Dominica occurrenti, a Vigilia privilegiata, et ab aliis Officiis qua; hujusmodi Festa respective excludant. 4. Festa duplicia majora aut minora et Semiduplicia, si quando sint impedita, non transferuntur, sed commemorantur aut penitus omittuntur, ut dicitur in titulo VII De Commemorationibus. 5. Porro, si in Dominicis majoribus que sub ritu semiduplici aut duplici major! recoluntur, occurrat Officium duplex majus aut minus, vel Semiduplex, vel Festum aut dies Octava simplex, fit de Dominica cum Commemoratione Officii occurrentis, juxta Rubricas, omissa IX Lectione ipsius Officii. Idem fit in Dominicis minoribus, nisi in Dominicis per Octavam quamlibet privilegiatam n ordinis occurrat Festum duplex I classis et in die quidem Octava quod sit Ecclesi¾ universalis, aut in aliis Dominicis occurrat Festum quodvis Domini aut quodlibet Duplex I vel II classis; quibus in casibus, ut supra, num. 2, dictum est, fit de Festo, cum Commemoratione et IX Lectione Dominic¾. 6. Commemoratio Omnium Fidelium Defunctorum excludit tum Festa occurrentia tum Festa transferenda cujusvis ritus. Si tamen dies 2 Novembris in Dominicam incident, Officium fit de Dominica cum Commemoratione Octave Omnium Sanctorum; et Commemoratio Omnium Fidelium Defunctorum, iisdem cum juribus, in diem 3, tamquam in sedem propriam, transfertur. 7. Quando occurrunt accidentaliter duo Festa quas transferri non valeant juxta Rubricas, vel due Octave, in honorem ejusdem Personas, fit Officium de Festo vel de Octava nobiliori, omissa, nisi agatur de mysteriis Domini diversis, Commemoratione alterius. Similiter, si infra aliquam Octavam communem, vel in die ipsa Octava, etiam simplici, occurrat Festum cujusvis ritus de eadem Persona, fit Officium de Festo, sub ritu tamen et cum privilegiis ipsi Octav¾ convenientibus, nisi tamen Festum sub altiori ritu sit celebrandum, et omissa vel addita Commemoratione Octavae, ut supra. Si occurrat vero Festum aliquod infra aliquam Octavam privilegiatam de eadem Persona, aut in ipsa die Octava, fit de Officio nobiliori juxta Rubricas, et omittitur vel additur Commemoratio alterius, pariter ut supra. 8. Dies Octava cujusvis Festi accidentaliter impediti non transferetur, sed sua die celebratur aut omittitur, juxta Rubricas; excepta tamen Octava sanctissimi Nominis Jesu, necnon Octava Sancta: Familiae Jesu, Mariae, Joseph, sicubi fuerit celebranda, quae per octo dies agitur ab ipso respective Festo computandos, etiam si hoc extra Dominicam recolatur.