Dominica in Quinquagesima ~ Semiduplex Dominica II. classis
Commemoratio: S. Scholasticæ Virginis

Divinum Officium Reduced - 1955

02-10-2013

Ad Matutinum

Incipit
℣. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
℣. Deus in adjutórium meum inténde.
℟. Dómine, ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
Invitatorium {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. Præoccupémus fáciem Dómini: * Et in psalmis jubilémus ei.
Ant. Præoccupémus fáciem Dómini: * Et in psalmis jubilémus ei.
Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro:
Ant. Præoccupémus fáciem Dómini: * Et in psalmis jubilémus ei.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Et in psalmis jubilémus ei.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.
Ant. Præoccupémus fáciem Dómini: * Et in psalmis jubilémus ei.
Hódie, si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Et in psalmis jubilémus ei.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus jurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Præoccupémus fáciem Dómini: * Et in psalmis jubilémus ei.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Et in psalmis jubilémus ei.
Ant. Præoccupémus fáciem Dómini: * Et in psalmis jubilémus ei.
Hymnus {ex Psalterio secundum tempora}
Primo die, quo Trínitas
Beáta mundum cóndidit,
Vel quo resúrgens Cónditor
Nos, morte victa, líberat:

Pulsis procul torpóribus,
Surgámus omnes ócius,
Et nocte quærámus Deum,
Prophéta sicut prǽcipit:

Nostras preces ut áudiat
Suámque dextram pórrigat,
Et expiátos sórdibus
Reddat polórum sédibus:

Ut, quique sacratíssimo
Hujus diéi témpore
Horis quiétis psállimus,
Donis beátis múneret.

Jam nunc, patérna cláritas,
Te postulámus áffatim:
Absint faces libídinis,
Et omnis actus nóxius.

Ne fœda sit, vel lúbrica
Compágo nostri córporis,
Ob cujus ignes ígnibus
Avérnus urat ácrius.

Mundi Redémptor, quǽsumus,
Tu probra nostra díluas;
Nobísque largus cómmoda
Vitæ perénnis cónferas.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ ex Psalterio secundum tempora}
Nocturn I.
Ant. Beátus vir.
Psalmus 1 [1]
1:1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit:
1:2 Sed in lege Dómini volúntas ejus, * et in lege ejus meditábitur die ac nocte.
1:3 Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
1:3 Et fólium ejus non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
1:4 Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem proícit ventus a fácie terræ.
1:5 Ídeo non resúrgent ímpii in judício: * neque peccatóres in concílio justórum.
1:6 Quóniam novit Dóminus viam justórum: * et iter impiórum períbit.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Beátus vir qui in lege Dómini meditátur.
Ant. Servíte Dómino.
Psalmus 2 [2]
2:1 Quare fremuérunt gentes: * et pópuli meditáti sunt inánia?
2:2 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum, et advérsus Christum ejus.
2:3 Dirumpámus víncula eórum: * et proiciámus a nobis jugum ipsórum.
2:4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos.
2:5 Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos.
2:6 Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, * prǽdicans præcéptum ejus.
2:7 Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
2:8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ.
2:9 Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos.
2:10 Et nunc, reges, intellégite: * erudímini, qui judicátis terram.
2:11 Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
2:12 Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via justa.
2:13 Cum exárserit in brevi ira ejus: * beáti omnes qui confídunt in eo.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Servíte Dómino in timóre, et exsultáte ei cum tremóre.
Ant. Exsúrge.
Psalmus 3 [3]
3:2 Dómine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
3:3 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo ejus.
3:4 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
3:5 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
3:6 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
3:7 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
3:8 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
3:9 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
℣. Ipse liberávit me de láqueo venántium.
℟. Et a verbo áspero.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exáudi, Dómine Jesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum. Amen.

℣. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus. Amen.

Lectio 1
De libro Génesis
Gen 12:1-6
1 Dixit autem Dóminus ad Abram: Egrédere de terra tua, et de cognatióne tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrábo tibi.
2 Faciámque te in gentem magnam, et benedícam tibi, et magnificábo nomen tuum, erísque benedíctus.
3 Benedícam benedicéntibus tibi, et maledícam maledicéntibus tibi, atque in te benedicéntur univérsæ cognatiónes terræ.
4 Egréssus est ítaque Abram sicut præcéperat ei Dóminus, et ivit cum eo Lot: septuagínta quinque annórum erat Abram cum egrederétur de Haran.
5 Tulítque Sárai uxórem suam, et Lot fílium fratris sui, universámque substántiam quam posséderant, et ánimas quas fécerant in Haran: et egréssi sunt ut irent in terram Chánaan. Cumque veníssent in eam,
6 Pertransívit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convállem illústrem: Chananǽus autem tunc erat in terra.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Locútus est Dóminus ad Abram, dicens: Egrédere de terra tua, et de cognatióne tua, et veni in terram quam monstrávero tibi:
* Et fáciam te in gentem magnam.
℣. Benedícens benedícam tibi, et magnificábo nomen tuum, erísque benedíctus.
℟. Et fáciam te in gentem magnam.
℣. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adjuváre dignétur. Amen.

Lectio 2
Gen 12:7-13
7 Appáruit autem Dóminus Abram, et dixit ei: Sémini tuo dabo terram hanc. Qui ædificávit ibi altáre Dómino, qui apparúerat ei.
8 Et inde transgrédiens ad montem, qui erat contra oriéntem Bethel, teténdit ibi tabernáculum suum, ab occidénte habens Bethel, et ab oriénte Hai: ædificávit quoque ibi altáre Dómino, et invocávit nomen ejus.
9 Perrexítque Abram vadens, et ultra progrédiens ad merídiem.
10 Facta est autem fames in terra: descendítque Abram in Ægýptum, ut peregrinarétur ibi: prævalúerat enim fames in terra.
11 Cumque prope esset ut ingrederétur Ægýptum, dixit Sárai uxóri suæ: Novi quod pulchra sis múlier:
12 Et quod cum víderint te Ægýptii, dictúri sunt: Uxor ipsíus est: et interfícient me, et te reservábunt.
13 Dic ergo, óbsecro te, quod soror mea sis: ut bene sit mihi propter te, et vivat ánima mea ob grátiam tui.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Dum staret Abraham ad ílicem Mambre, vidit tres viros ascendéntes per viam:
* Tres vidit, et unum adorávit.
℣. Ecce Sara uxor tua páriet tibi fílium, et vocábis nomen ejus Isaac.
℟. Tres vidit, et unum adorávit.
℣. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
Gen 12:14-19
14 Cum ítaque ingréssus esset Abram Ægýptum, vidérunt Ægýptii mulíerem quod esset pulchra nimis.
15 Et nuntiavérunt príncipes Pharaóni, et laudavérunt eam apud illum: et subláta est múlier in domum Pharaónis.
16 Abram vero bene usi sunt propter illam: fuerúntque ei oves et boves et ásini, et servi et fámulæ, et ásinæ et caméli.
17 Flagellávit autem Dóminus Pharaónem plagis máximis, et domum ejus, propter Sárai uxórem Abram.
18 Vocavítque Phárao Abram, et dixit ei: Quidnam est hoc quod fecísti mihi? quare non indicásti quod uxor tua esset?
19 Quam ob causam dixísti esse sorórem tuam, ut tóllerem eam mihi in uxórem? Nunc ígitur ecce coniux tua, áccipe eam, et vade.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Tentávit Dóminus Abraham, et dixit ad eum:
* Tolle fílium tuum, quem díligis, Isaac, et offer illum ibi in holocáustum super unum móntium, quem díxero tibi.
℣. Vocátus quoque a Dómino, respóndit, Adsum: et ait ei Dóminus.
℟. Tolle fílium tuum, quem díligis, Isaac, et offer illum ibi in holocáustum super unum móntium, quem díxero tibi.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Tolle fílium tuum, quem díligis, Isaac, et offer illum ibi in holocáustum super unum móntium, quem díxero tibi.
Nocturn II.
Ant. Quam admirábile.
Psalmus 8 [4]
8:2 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
8:2 Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
8:5 Quid est homo quod memor es ejus? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
8:8 Ómnia subjecísti sub pédibus ejus, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
8:9 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
8:10 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Quam admirábile est nomen tuum, Dómine, in univérsa terra!
Ant. Sedísti super thronum.
Psalmus 9(2-11) [5]
9:2 Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo: * narrábo ómnia mirabília tua.
9:3 Lætábor et exsultábo in te: * psallam nómini tuo, Altíssime.
9:4 In converténdo inimícum meum retrórsum: * infirmabúntur, et períbunt a fácie tua.
9:5 Quóniam fecísti judícium meum et causam meam: * sedísti super thronum, qui júdicas justítiam.
9:6 Increpásti gentes, et périit ímpius: * nomen eórum delésti in ætérnum, et in sǽculum sǽculi.
9:7 Inimíci defecérunt frámeæ in finem: * et civitátes eórum destruxísti.
9:8 Périit memória eórum cum sónitu: * et Dóminus in ætérnum pérmanet.
9:9 Parávit in judício thronum suum: * et ipse judicábit orbem terræ in æquitáte, judicábit pópulos in justítia.
9:10 Et factus est Dóminus refúgium páuperi: * adjútor in opportunitátibus, in tribulatióne.
9:11 Et sperent in te qui novérunt nomen tuum: * quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Sedísti super thronum qui júdicas justítiam.
Ant. Exsúrge, Dómine.
Psalmus 9(12-21) [6]
9:12 Psállite Dómino, qui hábitat in Sion: * annuntiáte inter gentes stúdia ejus:
9:13 Quóniam requírens sánguinem eórum recordátus est: * non est oblítus clamórem páuperum.
9:14 Miserére mei, Dómine: * vide humilitátem meam de inimícis meis.
9:15 Qui exáltas me de portis mortis, * ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
9:16 Exsultábo in salutári tuo: * infíxæ sunt gentes in intéritu, quem fecérunt.
9:16 In láqueo isto, quem abscondérunt, * comprehénsus est pes eórum.
9:17 Cognoscétur Dóminus judícia fáciens: * in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor.
9:18 Convertántur peccatóres in inférnum, * omnes gentes quæ obliviscúntur Deum.
9:19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis: * patiéntia páuperum non períbit in finem.
9:20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo: * judicéntur gentes in conspéctu tuo.
9:21 Constítue, Dómine, legislatórem super eos: * ut sciant gentes quóniam hómines sunt.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Exsúrge, Dómine, non præváleat homo.
℣. Scápulis suis obumbrábit tibi.
℟. Et sub pennis ejus sperábis.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsíus píetas et misericórdia nos ádjuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.

℣. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens. Amen.

Lectio 4
Ex libro sancti Ambrósii Epíscopi de Abraham Patriárcha
Liber 1, cap 2
Magnus plane vir Abraham, et multárum virtútum clarus insígnibus, quem votis suis philosophía non pótuit æquare. Dénique minus est quod illa finxit, quam quod iste gessit: majórque ambitióso eloquéntiæ mendácio simplex veritátis fides. Itaque cujúsmodi fúerit in eo viro devótio, considerémus. Ea enim virtus órdine prima est, quæ est fundaméntum ceterárum: meritóque hanc ab eo primam exégit Deus, dicens: Exi de terra tua, et de cognatióne tua, et de domo patris tui. Satis fúerat dixísse: De terra tua. Ibi enim erat exíre de cognatióne, exíre de patérna domo.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Angelus Dómini vocávit Abraham, dicens:
* Ne exténdas manum tuam super púerum, eo quod tímeas Dóminum.
℣. Cumque extendísset manum ut immoláret fílium, ecce Angelus Dómini de cælo clamávit, dicens.
℟. Ne exténdas manum tuam super púerum, eo quod tímeas Dóminum.
℣. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ. Amen.

Lectio 5
Sed ideo áddidit síngula, ut ejus afféctum probáret: ne forte aut imprudénter cœpísse viderétur, aut fraus áliqua mandátis cæléstibus pararétur. Sed sicut coacervánda fuérunt præcépta, ne quid latéret: ita étiam proponénda præmia, ne forte desperáret. Tentátur ut fortis, incitátur ut fidélis, provocátur ut justus: meritóque exívit, quemádmodum locútus est illi Dóminus. Et exívit cum eo Lot. Hoc autem, quod pro magno inter septem sapiéntum dicta celebrátur: Séquere Deum; perfécit Abraham, factóque sapiéntum dicta prævénit, et secútus Deum exívit de terra sua.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Vocávit Angelus Dómini Abraham de cælo, secúndo, dicens: Benedícam tibi,
* Et multiplicábo te sicut stellas cæli.
℣. Possidébit semen tuum portas inimicórum tuórum, et benedicéntur in sémine tuo omnes tribus terræ.
℟. Et multiplicábo te sicut stellas cæli.
℣. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris. Amen.

Lectio 6
Sed quia ante terra ei fúerat ália, hoc est, régio Chaldæórum, de qua exívit Thare pater Abrahæ, et in Charran demigrávit: et quia secum edúxit nepótem suum, cui dictum fúerat, Exi de cognatióne tua: considerémus, ne forte hoc sit exíre de terra sua, de hujus terræ, hoc est, de córporis nostri quadam commemoratióne égredi, de qua exívit Paulus, qui dixit: Nostra autem conversátio in cælis est.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Deus dómini mei Abraham, dírige viam meam:
* Ut cum salúte revértar in domum dómini mei.
℣. Obsecro, Dómine, fac misericórdiam cum servo tuo.
℟. Ut cum salúte revértar in domum dómini mei.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Ut cum salúte revértar in domum dómini mei.
Nocturn III.
Ant. Ut quid, Dómine.
Psalmus 9(22-32) [7]
9:22 Ut quid, Dómine, recessísti longe, * déspicis in opportunitátibus, in tribulatióne?
9:23 Dum supérbit ímpius, incénditur pauper: * comprehendúntur in consíliis quibus cógitant.
9:24 Quóniam laudátur peccátor in desidériis ánimæ suæ: * et iníquus benedícitur.
9:25 Exacerbávit Dóminum peccátor, * secúndum multitúdinem iræ suæ non quǽret.
9:26 Non est Deus in conspéctu ejus: * inquinátæ sunt viæ illíus in omni témpore.
9:26 Auferúntur judícia tua a fácie ejus: * ómnium inimicórum suórum dominábitur.
9:27 Dixit enim in corde suo: * Non movébor a generatióne in generatiónem sine malo.
9:28 Cujus maledictióne os plenum est, et amaritúdine, et dolo: * sub lingua ejus labor et dolor.
9:29 Sedet in insídiis cum divítibus in occúltis: * ut interfíciat innocéntem.
9:30 Óculi ejus in páuperem respíciunt: * insidiátur in abscóndito, quasi leo in spelúnca sua.
9:30 Insidiátur ut rápiat páuperem: * rápere páuperem, dum áttrahit eum.
9:31 In láqueo suo humiliábit eum: * inclinábit se, et cadet, cum dominátus fúerit páuperum.
9:32 Dixit enim in corde suo: Oblítus est Deus, * avértit fáciem suam ne vídeat in finem.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ut quid, Dómine, recessísti lónge?
Ant. Exsúrge.
Psalmus 9(33-39) [8]
9:33 Exsúrge, Dómine Deus, exaltétur manus tua: * ne obliviscáris páuperum.
9:34 Propter quid irritávit ímpius Deum? * dixit enim in corde suo: Non requíret.
9:35 Vides quóniam tu labórem et dolórem consíderas: * ut tradas eos in manus tuas.
9:35 Tibi derelíctus est pauper: * órphano tu eris adjútor.
9:36 Cóntere brácchium peccatóris et malígni: * quærétur peccátum illíus, et non inveniétur.
9:37 Dóminus regnábit in ætérnum, et in sǽculum sǽculi: * períbitis, gentes, de terra illíus.
9:38 Desidérium páuperum exaudívit Dóminus: * præparatiónem cordis eórum audívit auris tua.
9:39 Judicáre pupíllo et húmili, * ut non appónat ultra magnificáre se homo super terram.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Exsúrge, Dómine Deus, exaltétur manus tua.
Ant. Justus Dóminus.
Psalmus 10 [9]
10:2 In Dómino confído: quómodo dícitis ánimæ meæ: * Tránsmigra in montem sicut passer?
10:3 Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, paravérunt sagíttas suas in pháretra, * ut sagíttent in obscúro rectos corde.
10:4 Quóniam quæ perfecísti, destruxérunt: * justus autem quid fecit?
10:5 Dóminus in templo sancto suo, * Dóminus in cælo sedes ejus.
10:5 Óculi ejus in páuperem respíciunt: * pálpebræ ejus intérrogant fílios hóminum.
10:6 Dóminus intérrogat justum et ímpium: * qui autem díligit iniquitátem, odit ánimam suam.
10:7 Pluet super peccatóres láqueos: * ignis, et sulphur, et spíritus procellárum pars cálicis eórum.
10:8 Quóniam justus Dóminus, et justítias diléxit: * æquitátem vidit vultus ejus.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Justus Dóminus et justítiam diléxit.
℣. Scuto circúmdabit te véritas ejus.
℟. Non timébis a timóre noctúrno.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.

℣. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. Amen.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 18:31-43
In illo témpore: Assúmpsit autem Jesus duódecim, et ait illis: Ecce ascéndimus Jerosólymam, et consummabúntur ómnia quæ scripta sunt per Prophétas de Fílio hóminis. Et réliqua.

Homilía sancti Gregórii Papæ
Homilia 2 in Evangelia
Redémptor noster, prævídens ex passióne sua discipulórum ánimos perturbándos, eis longe ante et ejúsdem passiónis pœnam, et resurrectiónis suæ glóriam prædíxit: ut cum eum moriéntem, sicut prædíctum est, cérnerent; étiam resurrectúrum non dubitárent. Sed quia carnáles adhuc discípuli nullo modo valébant cápere verba mystérii, venítur ad miráculum. Ante eórum óculos cæcus lumen recépit: ut qui cæléstis mystérii verba non cáperent, eos ad fidem cæléstia facta solidárent.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Veni hódie ad fontem aquæ, et orávi Dóminum, dicens:
* Dómine, Deus Abraham, tu prósperum fecísti desidérium meum.
℣. Igitur puélla, cui díxero, Da mihi aquam de hýdria tua, ut bibam: et illa díxerit, Bibe, dómine, et camélis tuis potum tríbuam: ipsa est, quam præparávit Dóminus fílio dómini mei.
℟. Dómine, Deus Abraham, tu prósperum fecísti desidérium meum.
℣. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Divínum auxílium máneat semper nobíscum. Amen.

Lectio 8
Sed mirácula Dómini et Salvatóris nostri sic accipiénda sunt, fratres caríssimi, ut et in veritáte credántur facta, et tamen per significatiónem nobis aliquid ínnuant. Opera quippe ejus et per poténtiam áliud osténdunt, et per mystérium áliud loquúntur. Ecce enim, quis juxta históriam cæcus iste fúerit, ignorámus: sed tamen quid per mystérium signíficet, nóvimus. Cæcum quippe est genus humánum, quod in parénte primo a paradísi gáudiis expúlsum, claritátem supérnæ lucis ignórans, damnatiónis suæ ténebras pátitur. Sed tamen per Redemptóris sui præséntiam illuminátur: ut intérnæ lucis gáudia jam per desidérium vídeat, atque in via vitæ boni óperis gressus ponat.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Factus est sermo Dómini ad Abram, dicens:
* Noli timére, Abram: ego protéctor tuus sum, et merces tua magna nimis.
℣. Ego enim sum Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de Ur Chaldæórum.
℟. Noli timére, Abram: ego protéctor tuus sum, et merces tua magna nimis.
℣. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. Amen.

Lectio 9
Notándum vero est, quod cum Jesus Jéricho appropinquáre dícitur, cæcus illuminátur. Jéricho quippe luna interpretátur: luna autem in sacro elóquio pro deféctu carnis pónitur: quia dum ménstruis moméntis decréscit, deféctum nostræ mortalitátis desígnat. Dum ígitur Cónditor noster appropínquat Jéricho, cæcus ad lumen redit: quia dum divínitas deféctum nostræ carnis suscépit, humánum genus lumen, quod amíserat, recépit. Unde enim Deus humána pátitur, inde homo ad divína sublevátur. Qui vidélicet cæcus recte et juxta viam sedére, et mendícans esse descríbitur. Ipsa enim Véritas dicit: Ego sum via.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Cæcus sedébat secus viam, transeúnte Dómino, et clamávit ad eum: et ait illi Dóminus:
* Quid vis ut fáciam tibi?
* Dómine, ut vídeam lumen.
℣. Stans autem Jesus, jussit illum duci ad se, et cum appropinquásset, interrogávit eum, dicens.
℟. Quid vis ut fáciam tibi?
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Dómine, ut vídeam lumen.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
Oratio {ex Proprio de Tempore}
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Preces nostras, quǽsumus, Dómine, cleménter exáudi: atque, a peccatórum vínculis absolútos, ab omni nos adversitáte custódi.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.
Conclusio
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Benedicámus Dómino.
℟. Deo grátias.
℣. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
℟. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium
Omnes    Plures    Appendix

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine - 1570
Tridentine - 1888
Tridentine - 1906
Divino Afflatu - 1954
Reduced - 1955
Rubrics 1960 - 1960
Rubrics 1960 - 2020 USA
Monastic - 1963
Ordo Praedicatorum - 1962
Language 2
Latin
Dansk
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Apostolorum
Evangelistarum
Unius Martyris
Plurimorum Martyrum
Confessoris Pontificis
Doctorum Pontificium
Confessoris non Pontificis
Doctoris non Pontificis
Unam Virginum
Plures Virgines
Non Virginum Martyrum
Non Virginum non Martyrum
Dedicationis Ecclesiae
Officium defunctorum
Beata Maria in Sabbato
Beatae Mariae Virginis
Officium parvum Beatae Mariae Virginis

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help